Page images
PDF
EPUB

camus, quod recentiores ab antiquæ orationis latinæ usu recedentes obligationem vocant; unde orta est illa de mutua iurium, obligationumque inter se relatione loquendi consuetudo.

§. 3. In definiendo autem eo, num quis aliquod ius, quod suum esse contendit, revera habeat, regulas quasdam observamus, publica auctoritate, legibus aut moribus comprobatas, quæ solæ statuunt, utrum sit ius alicuius, necne? Quarum regularum, quorumve præceptorum complexum pariter , sed alio, ut dici solet obiectivo, sensu, ius vocamus; indeque existunt iura singulorum populorum sive civitatum, veluti jus Romanum, Gallicum, Germanicum, Hispanicum, Anglicum.

§. 4. Atque hæ iuris definiendi regulæ nil aliud sunt, nisi iusti et æqui, iustitiæve præcepta, quæ mutuas hominum in civili societate degentium inter se necessitudines, communiterque vivendi modos describunt, et quid habere quisque debeat aut pati, statuunt. Unde qui ius in civitate constituunt, iustitiam sequi, qui singulorum controversias de eo, quod cuiusque est, dirimunt, iustitiam reddere dicuntur.

8.5. Appellata est autem iam a veteribus 1) iustitia constans atque perpetua voluntas suum cuique tribuendi; quæ rectæ hominis rationi insita atque innata virtus habetur, et ars definiendi boni, recti et æqui vocatur 2). Iuris seu iustitiae tria a Romanis enumerantur præcepta, honeste vivere, alterum non lædere, suum cuique tribuere 3). Honeste viventes iure digni efficimur; alterum non lædentes et suum cuique tribuentes universa explemus iuris officia , tam ea quæ in non faciendo quam ea, quæ in faciendo seu præstando consistunt.

TIT. II. DE IURIS ORIGINE ATQUE PROGRESSU 4). g. 6. Apud omnes populos, sive barbaros, sive cultiores, observari iura, moribus legibusve sancita, aut legum codicibus, vel iuris corporibus, ordinata videmus; indeque oritur quæstio illa gravissimi sane momenti, unde ducenda sit iuris omnis origo ? Quam quæstionem qui attigerunt, eorum variæ sunt ea de re sententiæ. Alii enim expressa hominum rempublicam constituentium

1) Pr. I. h. t. fr. 10. pr. D. eod. Cicero, de finib. V, 23; de republica III, 11. A. Gellius, XVII, 5. 2) Fr. 1, §. 1. D. h. t.

3) g. 3, I. h. t. fr. 10, §. 1. D. eod. ' 4) Quæ in paragraphis huius tituli continetur de iuris origine atque progressu sententia, extensius et accuratius explicatur in Auctoris libro, cui titu. lus: Philosophiæ iuris delineatio, Tubingæ 1855; quam cum studio Institutionum suarum coniungere lectorem rogat.

conventione solius utilitatis gratia ius demum constitutum docent; alii id solo imperantium arbitrio iussum profitentur. Proxime autem accedere ad veritatem videtur hæc nostra illius quæstionis solutio.

§. 7. Homines, variis corporis cupiditatibus diversisque animi desideriis obtemperantes, tum proprii commodi quærendi studio cum mutua benevolentia concitatos societatis appetitu regi videmus.

Quandoque autem ad societatem constituendam congregantur, statim altera illa humanæ naturæ innata lex iusti, quæ suum cuique tribuere iubet, æqualitatem quandam inter eos, ut eadem ratione ac dignitate præditos servari et cuilibet aliquam externæ libertatis provinciam tanquam ipsi prorsus debitam assignari postulat.

Compelluntur, qui ita conveniunt ad vitæ communis rationes æque ac utiliter describendas, ad dissentientium lites pacis conservandæ gratia, recte dirimendas, et ad commodum solidumque degendi uniterque versandi ordinem stabilienduin.

§. 8. Atque hic fons, hoc principium est omnis iuris ; hæc apud omnes gentes civitatum ingressu iuris primordia. Sed infima populorum in infantia degentium cultura, illa rationis virtutisque vis solo quasi instinctu rebus ipsis ac factis cuncta ordinat. Attamen certa et sancta habentur vitæ communis instituta, formatur respublica, constituuntur magistratus, ritibus ac formulis sacris actiones celebrantur, quibus singulorum iura distinguuntur. Religionis pondere et vinculo, quo omnes iuvenilis populi mores sacrari videmus, iuris quoque præcepta firmantur; inde iudiciorum sanctitas, maiestatis magistratuumque reverentia.

8.9. Lingua populi exculta, iuris vocabula inveniuntur, incertisque signis præferuntur, iuris præcepta adagiis sive paremiis (brocardicis) exprimuntur; et quod principio tacita opinione constabat, id consuetudine firmatur, perpetuatur et circumfertur. Moribus itaque iura stabilitatem accipiunt, firmiora fiunt, ac virorum prudentium auctoritate, et iudicantium sententiis coluntur et accuratius definiuntur.

$.10. Neque tamen eadem sunt apud omnes gentes iuris præcepta et publica privataque instituta. Varia sunt pro vario populorum ingenio, pro locis et omnis vitae commercii eorum diversitate. Sunt alii cultiores, alii barbari, montium alii, alii littoruin maris vel fertilium vallium incolæ ; alii agris colendis, pascendo alii vitam sustentant, alii demum reperiuntur, qui artibus commercioque exercendis vitæ subsidia quærunt. Ubique vero, quidquid aptissimum, iustissimum, maximeque propriis moribus et necessitatibus conveniens singulis inveniatur, id pro iure ab illis habebitur et servabitur. Quocirca infinita illa iuris apud diversos populos discrimina naturaliter et necessitate quadam instituta dicenda sunt.

§. 11. Crescentibus rebus publicis, et amplificatis vitæ civilis rationibus, scripto iure populi uti solent; iuris enim consuetudines scriptis consignantur, et leges feruntur. Hæ autem quæ aut nova iuris præcepta sanciunt, aut controversias decidunt, publica auctoritate, præcipue ad stabilitatem iuris firmandam scribunlur, nec semper ius, cuius sanciendi causa feruntur, primum introducunt. Ne necessaria quidem sunt ad civitatem bene ordinandam, et sæpe ab extraneis causis originem sumunt, veluti ex seditionibus, bellicis occupationibus, vel totius reipublicæ perturbatione.

$. 12. Aucta gentium eruditione, et singulorum animis magis excultis, artiumque ac disciplinarum luce illustratis, non adversante ut apud Græcos, populi ingenio, ius artificiose colitur. Existunt, qui in cognoscendis et excolendis legibus operam ponant, et nova sic atque sublimiora iuri elementa adiiciant. Cum enim diligentius inquirant in rerum naturam et accuratius definire studeant, quinam supremi sint fines omnis coniunctionis atque societatis humanæ, generalia quædam quasi iuris principia eruunt, legum ac morum comparatione facta in artis ordinem cuncta iuris præcepta redigunt, et ita, quod dispersum antea ac dissipatum singularibus institutis ac consuetudinibus comprehensum ius erat, id disciplina conclusum, in iurisprudentiam conversum et nova quasi forma indutum, technice, ut ita dicamus, existere incipit. Iam ius tali modo iurisconsultorum ope perfectum omnem suam præstantiam arti eorum ac doctrinæ debebit, omnis eius aptitudo, firmitas ac cultura iuris prudentia florescente nitetur, iurisconsulti iustitiæ antistites populo erunt, respondendo, suadendo, de iure scribendo, magistratus gerendo.

§. 13. Quamvis autem in tam expolito iuris statu nec multis legibus nec iuris corporibus ab imperantibus perfectis opus sit ad ius bene reddendum conservandamque in civitate iustitiam : tamen summopere populi utilitati consulitur eiusmodi totius iuris in Codicibus secundum artis regulas et singulis eius praeceptis subtiliter definitis , quasi in breviora compendia digesta comprehensione. Hoc fieri sæpe necessitas est, veluti cum legum copia in dies crescente et extincto scientiæ lumine iurisconsultorum eruditorum inopia sit, aut cum iura violentis reipublicæ mutationibus perturbata sint restituenda, aut cum pluribus civitatibus

antea seiunctis in uno regno consociatis, iura earum aequari omnium intersit.

TIT. III. DE IURE NATURALI. GENTIUM ET CIVILI ). §. 14. Cum iustitia sit constans et perpetua voluntas cuique Suum tribuendi (8.5), eos, qui communitates iuste ordinandi aut lites dirimendi munus suscipiunt, ante omnia explorare oportet, quid unicuique tanquam suum tribuendum sit et certe pro suo habebunt, quod necessario alicuius esse vel præstari ei debeat. Sunt autem hominibus omnino necessaria, quæ communis illorum cum cæteris animantibus natura exposcit : item quæ naturali rationi adeo convenire cognoscuntur, ut ab omnibus postulentur vel omnibus quærenda aut fugienda esse præcipiantur. Necessaria denique habentur, quæ ab aliquo populo ob peculiarem reipublicæ eius constitutionem vel communi civiuin opinione aut imperantium iussu ut necessarie ordinanda aut sequenda statuuntur 2). Non immerito igitur Romanorum Iurisconsulti, quod ad singulorum iuris institutorum primordia spectat, omne ius tripartitum esse docent; collectum est enim sive ex naturalibus præceptis, sive gentium, sive ex civilibus 3).

$. 15. lus naturale est, quod natura omnia animalia docuit; nam ius istud non humani generis proprium est, sed omnium animantium, quæ in cælo, quæ in terræ, quæ in mari nascuntur. Hinc descendit maris atque feminæ coniunctio, liberorum procreaitio, eorumque educatio 4).

§. 16. Ius gentium autem et civile ita dividitur. Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur. Nam quoddam ius naturali ratione inter omnes homines constitutum est, et apud omnes populos peræque custoditur, vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utantur 5). Iuris gentium est erga Deum religio, erga patriam et parentes pietas atque obedientia. Porro hoc iure gentes humanæ, usu et necessitatibus humanis ita postulantibus, multa sibi constituere; ex eo introducta bella, captivitates secutæ, servitutes et manumissiones; discretæ sunt gen

1) Rubrica tit. II, libri I. Institutionum Iustiniani.

2) Diligentius hanc de triplici necessitate ut omnis iuris fundamento doctrinam exposui in meis Philosophiæ iuris lineamentis g. 43-46.

3) 8. 4. in-f. I. 1 (de iust. et iure). 4) Pr. I. h. t. fr. 1. §. 3. D. I, 1. 5). 8.41, I. eod. fr. 9. D.1.1 (h. t.). Cicero, Tusculana quæst. lib. I, c. 13.

les, regna condita, dominia distincta, agris termini positi, ædificia collocata, commercium, obligationes institutæ et plerique contractus 1).

§. 17. Ius civile est, quod unusquisque populus sibi ipse constituit, quod ipsius civitatis est ius proprium, et civile ius vocatur, veluti Atheniensium, Romanoruin, Gallorum, Belgarum. Descendit autem hoc ius ex populi ingenio moribusque, et aut imperantium auctoritate, aut tacite constituitur.

. 18. Ius civile non in totum a iure gentium recedit?), neque in omni re ei inservit, sed ubi publica salus aut populi opinio aliquid postulat, singularia introducit, quæ non peræque apud omnes populos inveniuntur. Ius deinde civile sæpe mutari solet, vel tacito populi consensu, vel novis legibus latis; cum naturalia iura omni tempore stabilia ac firma, quasi divina quadam providentia constituta, permaneant 3).

§. 19. Apud recentiores iam aliter ius naturale a philosophis et iurisconsultis definiri solet. Ius enim naturale dicitur, cuius præcepta, ut æternæ leges atque immutabilia instituta , hominum rationi innata esse, et sua ipsorum natura homines cogere, neque demum publica quadam auctoritate niti creduntur. Naturalia hæc iura omnes homines, quasi nativa ubique, etiamsi nulla foret respublica, vindicare, et corporali vi persequi posse docent. Harum legum absolutarum scientia iurisprudentia naturalis appellatur. Hinc illa apud recentiores iuris positivi et naturalis distinctio.

TIT. IV. DE IURISPRUDENTIA. $. 20. Turisprudentia, sive iuris scientia in artem redacta , a veteribus definitur divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia 4); qua definitione eam iusti esse philosophiam significare voluere 5). Ut enim iuris notitia in disciplinarum numerum sit referenda , artisque seu doctrinæ dignitatem merito tueatur, necessario illa cum elegantiorum literarum et liberalium artium studio, philosophicisque disciplinis videtur esse coniungenda.

$. 21. Triplex autem est iuris studii bene ordinandi et undique illustrandi recta ratio, nimirum didactica, historica et philosophica 6). Quoties enim cunque de iure exoritur quæstio, pri

1) Fr. 1, §. 4. fr. 2--5. D. ib. 2) Fr. 6. pr. D. ib.

3) g. 11, I. h. t. 4) §. 1, I. 1, 1 (de iust. et iure). fr. 10, §. 2. D. eod. 5) Fr. 1, §. 1. D. 1, 1 (ibid.) fr. 1, §. 5. D. 50, 13 (de extraord. cognit.). 6) Hæc accurate primum Hugo distinxit, in sua iuris Encyclopedia. Eum

« PreviousContinue »