Page images
PDF

camus, quod recentiores ab antiquae orationis latinae usu recedentes obligationem vocant; unde orta est illa de mutua iurium obligationumque inter se relatione loquendi consuetudo.

§. 3. In definiendo autem eo, num quis aliquod ius, quod suum esse contendit, revera habeat, regulas quasdam observamus, pu blica auctoritate, legibus aut moribus comprobatas, quae solae statuunt, utrum sit ius alicuius, necne? Quarum regularum, quorumve praeceptorum complexum pariter, sed alio, ut dici solet obiectivo, sensu, ius vocamus; indeque existunt iura singulorum populorum sive civitatum, veluti ius Romanum, Gatlicum, Germanicum, Hispanicum, Anglicum.

§. 4. Atque hae iuris definiendi regulae nil aliud sunt, nisi iusti et aequi, iustitiaeve praecepta, quae mutuas hominum in civili societate degentium inter se necessitudines, communiterque vivendi modos describunt, et quid habere quisque debeat aut pati, statuunt. Unde qui ius in civitate constituunt, iustitiam sequi, qui singulorum controversias de eo, quod cuiusque est, dirimunt, iusti tiam reddere dicuntur.

§. 5. Appellata est autem iam a veteribus 1) iustitia constans atque perpetua voluntas suum cuique tribuendi; quae rectae ho minis rationi insita atque innata virtus habetur, et ars definiendi boni, recti et aequi vocatur2). Iuris seu iustitiae tria aRomanis enumerantur praecepta, honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere 3). Honeste viventes iure digni efficimur; alterum non laedentes et suum cuique tribuentes universa explemus iuris officia, tam ea quae in non faciendo quam ea, quae in faciendo seu praestando consistunt.

TIT. II. DE IURIS ORIGINE ATQTJE FROGRESSU *).

§. 6. Apud omnes populos, sive barbaros, sive cultiores, observari iura, moribus legibusve sancita, aut legum codicibus, vel iuris corporibus, ordinata videmus; indeque oritur quaestio illa gravissimi sane momenti, unde ducenda sit iuris omnis origo? Quam quaestionem qui attigerunt, eorum variae sunt ea de re sententiae. Alii enim expressa hominum rempublicam constituentium conventione solius utilitatis gratia ius demum constitutum docent; alii id solo imperantium arbitrio iussum profitentur. Proxime autem accedere ad veritatem videtur haec nostra illius quaestionis solutio.:

1) Pr.I. h. t. fr. 10. pr. D. eod. Cicero, de finib. V, 23; de republica 111,11. A. Gellius, XVII, 5.

2) Fr. 1, §.1. D. h. t. 3) §. 3, I. h. t. fr. 10, §. I. D. eod.

4) Quae in paragraphis huius tituli oontinetur de iuris origine atque progressu sententia, extensius et accuratius explicatur in Auctoris libro, oui titulus: Philosophice iuris delineatio, Tubingie 1855; quam oum studio Institutionum suarum ooniungere lectorem rogat.

§.7. Homines, variis corporis cupiditatibus diversisque animi desideriis obtemperantes, tum proprii commodi quaerendi studio cum mutua benevolentia concitatos societatis appetitu regi videmus.

Quandoque autem ad societatem constituendam congregantur, statim altera illa humanae naturae innata lex iusti, quae suum cuique tribuere iubet, aequalitatem quandam inter eos, ut eadem ratione ac dignitate praeditos servari et cuilibet aliquam externae libertatis provinciam tanquam ipsi prorsus debitam assignari postulat.

Compelluntur, qui ita conveniunt ad vitae communis rationes aeque ac utiliter describendas, ad dissentientium lites pacis conservandae gratia, recte dirimendas, et ad commodum solidumque degendi uniterque versandi ordinem stabiliendum.

§. 8. Atque hic fons, hoc principium est omnis iuris; haec apud omnes gentes civitatum ingressu iuris primordia. Sed infima populorum in infantia degentium cultura, illa rationis virtutisque vis solo quasi instinctu rebus ipsis ac factis cuncta ordinat. Attamen certa et sancta habentur vitae communis instituta, formatur respublica, constituuntur magistratus, ritibus ac formulis sacris actiones celebrantur, quibus singulorum iura distinguuntur. Religionis pondere et vinculo, quo omnes iuvenilis populi mores sacrari videmus, iuris quoque praecepta firmantur; inde iudiciorum sanctitas, maiestatis magistratuumque reverentia.

§. 9. Lingua populi exculta, iuris vocabula inveniuntur, incertisque signis praeferuntur, iuris praecepta adagiis sive paroemiis (brocardicis) exprimuntur; et quod principio tacita opinione constabat, id consuetudine firmatur, perpetuatur et circumfertur. Moribus itaque iura stabilitatem accipiunt, firmiora fiunt, ac virorum prudentium auctoritate, et iudicantium sententiis coluntur et accuratius definiuntur.

§. 10. Neque tamen eadem sunt apud omnes gentes iuris praecepta et publica privataque instituta. Varia sunt pro vario popu lorum ingenio, pro locis et omnis vitae commercii eorum diversitate. Sunt alii cultiores, alii barbari, montium alii, alii littorum maris vel fertilium vallium incolae; alii agris colendis, pascendo alii vitam sustentant, alii demum reperiuntur, qui artibus commercioque exercendis vitae subsidia quaerunt. Ubique vero, quidquid aptissimum, iustissimum, maximeque propriis moribus et necessitatibus conveniens singulis inveniatur, id pro iure ab illis habebitur et servabitur. Quocirca infinita illa iuris apud diver sos populos discrimina naturaliter et necessitate quadam instituta dicenda sunt. ,

§.11. Crescentibus rebus publicis, et amplificatis vitae civilis rationibus, scripto iure populi uti solent; iuris enim consuetudines scriptis consignantur, et leges feruntur. Hae autem quae aut nova iuris praecepta sanciunt, aut controversias decidunt, publica auctoritate, praecipue ad stabilitatem iuris firmandam scribuntur, nec semper ius, cuius sanciendi causa feruntur, primum introducunt. Ne necessaria quidem sunt ad civitatem bene ordinandam, et saepe ab extraneis causis originem sumunt, veluti ex seditionibus, bellicis occupationibus, vel totius reipublicae perturbatione.

§. 12. Aucta gentium eruditione, et singulorum animis magis excultis, artiumque ac disciplinarum luce illustratis, non adver sante ut apud Graecos, populi ingenio, ius artificiose colitur. Exis tunt, qui in cognoscendis et excolendis legibus operam ponant, et nova sic atque sublimiora iuri elementa adiiciant. Cum enim diligentius inquirant in rerum naturam et accuratius definire studeant, quinam supremi sint fines omnis coniunctionis atque societatis humanae, generalia quaedam quasi iuris principia eruunt, legum ac morum comparatione facta in artis ordinem cuncta iuris praecepta redigunt, et ita, quod dispersum antea ac dissipatum singularibus institutis ac consuetudinibus comprehensum ius erat, id disciplina conclusum, in iurisprudentiam conversum et nova quasi forma indutum, technice, ut ita dicamus, existere incipit. Iam ius tali modo iurisconsultorum ope perfectum omnem suam praestantiam arti eorum ac doctrinae debebit, omnis eius aptitudo, firmitas ac cultura iuris prudentia florescente nitetur, iurisconsulti iustitiae antistites populo erunt, respondendo, suadendo, de iure scribendo, magistratus gerendo.

§. 18. Quamvis autem in tam expolito iuris statu nec multis legibus nec iuris corporibus ab imperantibus perfectis opus sit ad ius bene reddendum conservandamque in civitate iustitiam: tamen summopere populi utilitati consulitur eiusmodi totius iuris in Codicibus secundum artis regulas et singulis eius praeceptis subtiliter definitis, quasi in brcviora compendia digesta comprehensione. Hoc fieri saepe necessitas est, veluti cum legum copia in dies crescente et extincto scientiae lumine iurisconsultorum eruditorum inopia sit, aut cum iura violentis reipublicae mutationibus perturbata sint restituenda, aut cum pluribus civitatibus antea seiunctis in uno regno consociatis, iura earum aequari omnium intersit.

TIT. III. DE IURE NATURALI. GENTIUM ET CIVILI').

§. 14. Cum iustitia sit constans et perpetua voluntas cuique Suum tribuendi (§.5), eos, qui communitates iuste ordinandi aut lites dirimendi munus suscipiunt, ante omnia explorare oportet, quid unicuique tanquam suum tribuendum sit et certe pro suo habebunt, quod necessario alicuius esse vel praestari ei debeat. Sunt autem hominibus omnino necessaria, quae communis illorum cum caeteris animantibus natura exposcit: item quae naturali rationi adeo convenire cognoscuntur, ut ab omnibus postulentur vel omnibus quaerenda aut fugienda esse praecipiantur. Neces saria denique habentur, quae ab aliquo populo ob peculiarem reipublicae eius constitutionem vel communi civium opinione aut imperantium iussu ut necessarie ordinanda aut sequenda statuuntur2). Non immerito igitur Romanorum Iurisconsulti, quod ad singulorum iuris institutorum primordia spectat, omne ius tripartitum esse docent; collectum est enim sive ex naturalibus proeceptis, sive gentium, sive ex civilibus 3).

§.15. Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit; nam ius istud non humani generis proprium est, sed omnium animantium, quae in coelo, quae in terrae, quae in mari nascuntur. Hinc descendit maris atque feminae coniunctio, liberorum procreatio, eorumque educatio 4).

§. 16. Ius gentium autem et civile ita dividitur. Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, par tim communi omnium hominum iure utuntur. Nam quoddam ius naturali ratione inter omnes homines constitutum est, et apud omnes populos peraeque custoditur, vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utantur 5). Iuris gentium est erga Deum religio, erga patriam et parentes pietas atque obedientia. Porro hoc iure gentes humanae, usu et necessitatibus humanis ita postulantibus, multa sibi constituere; ex eo introducta bella, captivitates secutae, servitutes et manumissiones; discretae sunt gen1) Rubrica tit. II, libri I. Institutionum Iustiniani.

2) Diligentius hano de triplici necessitate ut omnis iuris fundamento doctrinam exposui in meis Philosophicf iuris lineamentis §. 43—46.

3) §. 4. in-f. I. 1 (de iust. et iure).

4) Pr. I. h. t. fr. 1. §. 3. D. I, 1.

5)^§.jl, I. eod. fr. 9. D. 1.1 (h. t•). Cicero, Tusculan» quasst. lib. I, c. 13.

tes, regna condita, dominia distincta, agris termini positi, aedificia collocata, commercium, obligationes institutae et plerique con tractus 1).

§. 17. Ius civile est, quod unusquisque populus sibi ipse constituit, quod ipsius civitatis est ius proprium, et civile ius vocatur, veluti Atheniensium, Romanorum, Gallorum, Belgarum. Descendit autem hoc ius ex populi ingenio moribusque, et aut imperantium auctoritate, aut tacite constituitur.

§.18. Ius civile non in totum a iure gentium recedit2), neque in omni re ei inservit, sed ubi publica salus aut populi opinio aliquid postulat, singularia introducit, quae non peraeque apud omnes populos inveniuntur. Ius deinde civile saepe mutari solet, vel tacito populi consensu, vel novis legibus latis; cum naturalia iura omni tempore stabilia ac firma, quasi divina quadam provi dentia constituta, permaneant3).

§. 19. Apud recentiores iam aliter ius naturale a philosophis et iurisconsultis definiri solet. Ius enim naturale dicitur, cuius praecepta, ut aeternae leges atque immutabilia instituta, hominum rationi innata esse, et sua ipsorum natura homines cogere, neque demum publica quadam auctoritate niti creduntur. Naturalia haec iura omnes homines, quasi nativa ubique, etiamsi nulla foret respublica, vindicare, et corporali vi persequi posse docent. Harum legum absolutarum scientia iurisprudentia naturalis appellatur. Hinc illa apud recentiores iuris positivi et naturalis distinctio.

TIT. IV. DE IURISPRUDENTIA.

§.20. Iurisprudentia, sive iuris scientia in artem redacta, a veteribus definitur divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia4); qua definitione eam iusti esse philosophiam significare voluere5). Ut enim iuris notitia in disciplinarum numerum sit referenda, artisque seu doctrinae dignitatem merito tueatur, necessario illa cum elegantiorum literarum et liberalium artium studio, philosophicisque disciplinis videtur esse coniungenda.

§. 21. Triplex autem est iuris studii bene ordinandi et undique illustrandi recta ratio, nimirum didactica, historica et philosophica 6). Quoties enim cunque de iure exoritur quaestio, pri1) Fr. 1, §.4. fr. 2—5. D. ib.

2) Fr. 6. pr. D. ib. 3) §. 11, I. h. t.

4) §. 1, I. 1, 1 (de iust. et iure). fr. 10, §. 2. D. eod.

5) Fr. 1, §. 1. D. 1, 1 (ibid.) fr. 1, §.5. D. 50, 13 (de extraord. cognit.).

6) Hsec accurate primum Hugo diatiaxit, in sua iuris Encyclojpmdia. Eum

« PreviousContinue »