Page images
PDF
EPUB

imperatores captivos vendere iuberent ac per hæc servare nec occidere, qui etiam mancipia dicti essent, quod ab hostibus manu capiuntur 1).

§. 143. In servorum conditione nulla est differentia. Omnes enim in iure civili pro nullis habentur 2).

§. 144. Servi autem nascuntur aut fiunt. Nascuntur ex ancillis; cuius mater enim ancilla est, is ventrem sequitur, eiusque servus fit, in cuius dominio mater erat 3).

§. 145. Fiunt servi iure gentium vel iure civili: iure gentium ex captivitate; qui enim in bello ex hostibus capiuntur, capientium servi esse incipiunt 4).

§. 146. Iure civili plurimis modis olim aliquis in servitutem redigi poterat, veluti antiquissimis temporibus is, qui censum subterfugisset, debitor obæratus a creditore venditus, et qui pœnæ servus erat factus 5); postea abolitis duobus prioribus modis, pluribus servitus pœnæ causa infligebatur 6). Item in servitute remanere debuit, qui maior viginti annis se venumdari passus erat pretii participandi gratia, vel ad actum gerendum 7); item feminæ ex senatusconsulto Claudiano, a Iustiniano demum abrogato 8); denique et liberti ingrati a patronis suis in servitutem revocati 9),

§. 147. Per conventionem nemo liber servus fieri potest sicuti nec is, qui in servitute iniusta retinetur; unde nec ingenui manumissio eius natalibus officere potest 10).

TIT. II. DE MANUMISSIONIBUS ET DE LIBERTINIS "1).

§. 148. Iam antiquissime apud Romanos receptum erat, ut servi voluntate dominorum manumitti i. e. liberi fieri possent. Manumissiones autem nonnisi solenni forma observata admittebantur ;

1) Ita secundum Florentinum in fr. 4. §. 2. 3. D. 1, 5 (de statu hom.). Iustinianus in §. 2. I. h. t. Vitiosam esse hanc etymologiam inter doctos

constat. Cfr. Fest. v. Heritudo et Odyssæam. VIII. 529.

2) §. 4. I. h. t. fr. 32. D. 50, 17 (de reg. iur.).

3) §. 3. I. 1, 3 (h. t.). D. 40, 13 (quib. ad libert. proclam. non licet). 4) §. 2. 4. I. ibid.

5) Ulp. XI. 11. Liv. 1, 43. Cicero pro Cæcina c. 34.

6) Gellius N. A. 20, 1.

7) §. 1. I. 1, 16 (de capitis diminutione). Hæc servitus sublata est Nov. 22. c. 8.

8) C. un. C. 7, 24 (SCto Claudiano). §. 1. I. 3, 13 (de success. sublatis).

Ulp. XI. 11. Gai. 1. §§. 84. 91. 160. Sueton. in Claudio, c. 25.

9) Fr. 6. §. 1. D. 25, 3 (de agnosc. et alendis liberis). c. 3. 4. C. 6. 7 (de libertis et eor. liberis).

10) §. 1. I. 1, 4 (de ingenuis).

11) Inst. 5, 7. Ulp. tit. I. Gai. 1. §. 13-47. D. lib. 40.

I

legitime manumittebatur tribus modis, vindicta, testamento et censu; manumissi cum libertate simul civitatem romanam adipiscebantur et libertini vocabantur 1). Veteri domino tamen patronatus vinculo, tanquam eius liberti, adstricti manebant. Testamento manumissi hoc nexu plerumque erant liberati. Hoc modo etiam sub conditione libertas dari potuit, quo facto, illa pendente, servi statuliberi dicebantur, et melioris, quam ceteri, erant conditionis 2). §. 149. Posterius receptum est, more aliorum populorum, ut sine solennitate domini servos suos liberos dicerent, veluti per epistolam, inter amicos manumissione, per lectisternium. Quæ cum valde in usu essent, Prætores edixerunt, sese contra dominorum pœnitentiam, libertatem tali modo manumissorum tuituros; inde in libertate illi morari dicebantur, i. e. servi licet haberentur, a serviendo erant liberati, sed morientes res omnes domino suo relinquebant 3).

§. 150. Sub Imperatoribus, iis ex lege Iunia Norbana (lata a. u. c. DCCLXX), iura colonorum Latinorum (sed sine testamenti factione) data sunt; quo facto Latini luniani dicebantur *).

§. 151. Sed cum ad reipublicæ finem nimium augeri cœpissent manumissiones, pessimorumque hominum turba ad civitatem perveniret, diversæ leges latæ sunt ad has libertates impediendas, coërcendasque nimias periculosasque manumissiones. In his maxime lex Ælia Sentia 5) excellit, quæ quorumdam libertatem nonnisi causa in consilio probata admisit, aliosque manumissos dedititiorum numero esse voluit. Illis ex his non iuste manumissis etiam Latinorum iura Lex Iulia Norbana concessit 6). Tria inde

1) Solennia illa hoc loco prætereo; vide commentatores de iis disserentes et Walteri Hist. iur. rom., ed. II. §. 454–455.

2) Ulp. tit. II. D. 40, 7 (de statu liberis).

3) Fragm. græcum de iuris spec. et de manum. §. 4. 5. in Corp. iur. anteiust., vol. I. p. 218-219. Gaii Inst. III. §. 55.

4) Fragm. §. 6-8. Gaius 1. c. lib. 1. §. 22-24.

5) De lege Elia Sentia disseritur in tit. Inst. I. 5. Qui et quibus ex causis manumittere non possunt. Conferendi cum eo Ulpianus in fragm. tit. I. §. 11-15. Gai. 1. §. 37-47.

6) Gai. 1. c. Ulp. I. 10 et tit. III. Iura Latinorum Iunianorum sæpe incolis municipiorum et in provinciis concessa sunt veluti Hispaniæ. Quænam hæc iara in civitatibus hispaniensibus fuerint, didicimus ex tabulis æneis nuperrime prope Malagam inventis, in quibus leguntur (heu non integræ!) LE. GES MUNICIPALES SALPENSANA ET MALACITANA, ab imperatore Vespasiano datæ. Primum a. 1851 publici iuris factæ sunt a ICto Don Manuel Rodrigez de Berlanga, secundo editæ ab eodem a. 1853 cum commentariis. Plures deinde illas denuo publicaverunt, interpretati et commentati sunt, ut 1855 Th. Mommsen Berolinensis, (1856) Eduardus Laboulaye et Carolus Giraud Parienses ICti. Novissime illas edidit et notis perlustravit Carolus Zell in suo Hand

fuere libertinorum genera, cives Romani, Latini Iuniani, et qui dedititiorum numero habebantur 1). Præterea lege Furia Caninia certus modus constitutus est in servis testamento manumittendis; scilicet ut ex certo servorum numero dimidia, aut tertia, aut quarta, aut quinta et deinceps pars liberari possit 2).

§. 152. Iustinianus plurima in hoc iure innovavit; omnes manumittendi formas eodem iure esse, omnesque manumissos cives fieri sancivit 3). Leges libertatem coërcentes vel in totum vel in multis capitibus abolevit 4), nec non solennia antiquarum manu-missionum. Pro censu manumissione, quæ in desuetudinem abierat 5), eam, quæ e Constantini constitutionibus in ecclesia fiebat, servavit 6). Reliqua quæ ad manumissionum et libertinorum iura pertinent, hic esse prætermittenda duximus.

TIT. III. DE INGENUIS 7).

§. 153. Ingenuus est, qui statim ut natus est, liber est; sive ex duobus ingenuis in iusto matrimonio editus sit, sive ex duobus libertinis, sive ex altero libertino et altero ingenuo. Sed etsi quis ex matre libera nascitur, patre vero servo, ingenuus nihilominus nascitur. Sufficit autem liberam fuisse matrem eo tempore, quo nascitur, licet ancilla conceperit; et e contrario, si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum, qui nascitur, liberum nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere, qui in ventre est. Immo, etsi ancilla prægnans manumissa sit, deinde ancilla facta postea peperit, liberum parit; sufficit enim ei, qui in ventre est, liberam matrem vel medio tempore habuisse 8).

§. 154. Cum ingenuus aliquis natus sit, non officit illi, in ser

buch der römischen Epigraphik t. I., item separatim. Heidelbergæ 1857. Cf. Laboulayii disputationem in Revue historique du droit fr. et étr. t. I. p. 529-578.

1) Ulp. I. 11-15. Inst. 1, 6.
2) Ulp. 1. c. Gai. 1. §. 42-46.

Gai. 1. §. 13 sqq.

3) §. 3. I. 1, 5 (de libertinis). c. 1. C. 7, 6 (d. Lat. Libert.). Nov. 78r 4) Cod. lib. 7. tit. 3. 5. 6. I. 1, 7 (DE LEGE FURIA CANINIA TOLLENDA). 5) Ulp. I. 8. 6) L. 1. 2. C. 1, 13 (de his qui in ecclesiis).

7) Inst. lib. I. tit. 3 (DE INGENUIS). Gai. 1. §. 11.

8) Pr. I. h. t. ex Marciano in fr. 5. §. 2. 3. D. 1, 5 (de statu homin.). Sunt hæc recepta tum quod nasciturus habetur pro nato, quoties de eius commodis agitur (§. 122) tum favore libertatis. Cfr. fr. 2. §. 24. D. 1, 2 (de orig. iure) et fr. 9. §. 6. D. 4, 4 (de minoribus). Cfr. et fr. 22. D. 1, 5 (tit. cit.).

vitute eum fuisse et postea manumissum esse: sæpissime enim constitutum est, natalibus non officere manumissionem 1).

§. 155. Cum libertinorum conditio in variis iuris articulis deterior esset, quam ingenuorum, lustinianus in Novella constitutione LXXVIII. cap. 1. sancivit: ut recte manumissi, ingenuorum ad instar, ius aureorum annulorum et restitutionis natalium statim haberent: quin tamen inde iura patronorum læderentur.

CAP. III.

DE HIS QUI SUI VEL ALIENI IURIS SUNT 2).

TIT. I. DE POTESTATE DOMINORUM IN SERVOS.

§. 156. Sequitur de iure personarum alia divisio; nam quædam sui iuris sunt, quædam alieno iuri subiectæ 3). Sui iuris sunt patres vel principes familiarum et feminæ in nullius potestate constitutæ ideo autem sui iuris dicuntur, quod, nullius imperio subiecti ipsi sibi iura habent atque bona: dum qui alieni iuris sunt, nec alios sub potestate sua, nec patrimonium habere possunt, et illis tantum acquirunt, quorum sub potestate sunt.

[ocr errors]

§. 157. Sed rursus earum personarum quæ alieno iuri subiectæ sunt, aliæ in potestate dominorum sunt, aliæ in potestate parentum 1). Antiquitus insuper aliæ in manu, aliæ in mancipio erant 5); in manu mulieres, quæ in manum convenerant veluti mariti 6); in mancipio liberæ personæ a parente vel a coëmptionatore alii mancipatæ 7). Cum novissimo iure neque in manu neque in mancipio quisquam sit, de servis et de filiisfamiliarum tantum dispiciamus 8).

[ocr errors]

§. 158. Servorum apud Romanos conditio aliis temporibus alia fuit. Antiquissima ætate infinitum erat domini in servo impe

1) Nec tamen qui se servum vendidit ad statum suum revertitur sed efficitur libertine conditionis. fr. 21. D. 1, 5 (tit. cit.). (Cfr. §. 147).

2) Inst. 1, 8. D. 1, 6 (de his qui sui vel alieni iuris sunt). Ulp. tit. V. Gai. I. 48-141.

3) Pr. 1. h. t. Gai. 1. §. 49.

4) Pr. I. h. t. fr. 1. 2. D. h. t.

5) Gai. I. §. 48.

6) Gai. 1. §. 108-115. Ulp. tit. IX. 7) Gai. 1. §. 116–123. Ulp. tit. X. 8) Cf. de conditione personarum, quæ in manu mancipiove erant: Walter §. 477-482.

rium; nulla lege coërcitum, moribus autem maxime moderatumNon solum castigare quovis modo servum dominus potuit, noxæ eum dare, et ad arbitrium alienare vel derelinquere, sed et ipsum ius vitæ et necis in eundem ei erat concessum. Et hæc potestas iuris gentium erat; nam apud omnes peræque gentes veteris orbis animadvertimus: dominis in servos vitæ necisque potestatem fuisse, et quodcunque per servum acquirebatur, id domino acquiri1). Cum autem domini hoc imperio abuti nimium solerent sub reipublicæ finem, leges et constitutiones principum eorum sævitiam in servos coërcuerunt. Sub Augusto dominis potestas ablata est, ad bestias depugnandas suo arbitrio servos tradendi 2); idque divi fratres ne in criminosis quidem servis permiserunt 3). Ex edicto imperatoris Claudii servo, quem dominus ob gravem infirmitatem pro derelicto habuit, libertas competit 4). Qui servum castrandum tradidit, pro parte dimidia bonorum mulctatur ex senatusconsulto sub Hadriano facto 5). Præsertim autem Antoninus Pius servis consulit constitutione, qua iubetur eum, qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri, quam qui alienum servum occidisset. Idem imperator servos, qui ob sævitiam domini ad statuam confugerant, causa cognita a potestate dominorum liberatos voluit 6). Constantinus denique et Iustinianus dominum, qui ad mortem servum male tractaverit, homicidii reum esse constituerunt 7).

[ocr errors]

§. 159. Non tamen omnes, qui servos possident, eos in potestate sua habent, sed illi tantum, in cuius legitimo sunt dominio 3). Hi enim servos, aliarum rerum ad instar, pro suis tractare, vindicare, vendere, legare aliisque modis alienare possunt; et omnimodo per eos acquirere. Neque tamen inde dici potest: servum rem esse; nam pro homine habebatur, qui, licet iuris civilis particeps non esset, aliqua tamen iuris negotia non inutiliter contrahere et peculium habere potuit: tradi enim et legari res

1) §. 1. I. h. t. Gai. 1. §. 52.

2) Fr. 11. §. 2. D. 48, 8 (ad leg. Cornel. de sicariis. Tac. Annal. VI. 11). 3) Fr. 42. D. 18, 1 (de contrah. emt.).

4) Fr. 2. D. 40, 8 (qui sine manumissione ad libertatem perveniunt). Sueton. in Claudio; Spartian. in Hadriano, c. 18.

5) Fr. 6. D. 48, 8 (tit. cit.).

6) §. 2. I. h. t. fr. 1. in f. fr. 2. D. h. t. Gai. §. 53. fr. 1. §. 2. D. 48, 8 (tit. cit.).

7) L. un. C. 9, 14 (de emendat. serv.). c. 1. 2. Cod. Theod. IX. 12. 8) Arg. Gai. 1. §. 54 et §. 3-5. I. 2, 9 (per quas person. nob. acquiritur). Servilis cognatio vim habet in foro §. 10. I. 1, 10 (de nupt.).

« PreviousContinue »