Page images
PDF

fictione quadam constituuntur, et singulorum ad instar vice personae funguntur, ut universitas, hereditas, aliae. Inde non raro hodie duo personarum genera distinguunt, naturales nimirum personas i. e. singulos homines, et morales seu civiles, i. e. quae personarum loco habentur.

§. 122. Quodsi de statu hominum quaerimus, primum inspiciendum, quando natus pro persona haberi possit? Et constat eum tantum pro homine habendum, qui vivens, forma humani generis indutus, iusto tempore, ubi partus perfectus est, in lucem est editus. Qui mortui nascuntur liberi, nunquam fuisse creduntur. Septimo mense nasci perfectum partum, receptum est propter auctoritatem doctissimi viri Hippocratis 1). Non sunt liberi qui contra formam humani generis converso more procreantur; velut si mulier monstrosum aliquid aut prodigiosum enixa sit. Partus autem, qui membrorum humanorum officia ampliavit, inter liberos connumerabitur2). Qui in utero est perinde ac si in rebus humanis esset, custoditur, quoties de commodis ipsius partus quaeritur, quamquam alii, antequam nascatur, nequaquam prosit3).

§.123. Homines varia ratione inter se difTerunt, veluti sexu, aetate, mentis sanitate, dignitate.

Sexus ratione aut mares seu masculi sunt homines, aut feminae; hermaphroditus enim eius sexus esse censetur, qui in eo praevalet4). litriusque sexus eadem fere est conditio, licet feminae in multis iuris articulis conditionis deterioris habeantur, iisque ob earum fragilitatem privilegia quaedam concessasint (§. 112)5).

§. 124. Varia est autem aetatum in iure recepta distinctio. Maiores xxv annis soli plenum intellectum habere censentur, libere rebus suis praeesse atque omnia civilia negotia celebrare possunt. Differunt ab iis minores xxv annis, qui in puberes et impuberes distinguuntur. Puberes quidem rite omnia contrahunt, si curatoribus non sunt subditi, sed rescindi aliquando possunt, quae gesserunt. Venia setatis impetrata maiorum loco sunt6). Impuberes plenam in iure personam non habere intelliguntur, nec nisi alio auctore, si quidem sui iuris sunt, recte negotia tractant. Est autem pubertatis aetas in maribus decimus quartus, in feminis duodecimus annus l). Infantes, h. e. qui nondum septimum superarunt annum, itemque infantiae proximi nullum habere intellectum videntur"*). In pubertate computanda dies singulos numeramus et ultimus dies coeptus 3) habetur pro impleto.

1) Paulus in fr. 12. D. h. t. septimo mense natus videtur, qui die 182 a momento conceptionis editus est. Fr. 2. §. 12. D. 38, 16 (de suis et legitimis). Abortus pro persona non habendus. o. 2. C. 6, 29 (de postumis).

2) Paulus in fr. 14. D. h. t. ofr. et fr. 38. 135. D. 50, 16 (de verb. sign.).

3) Paulus in fr. 7. D. h. t. ofr. et fr. 16 eod.

4) Fr. 10. D. h. t. fr. 15. §. 1. D. 22, 5 (de testibus).

5) Pomponius in fr. 9. D. h. t. ofr. L. 195. pr. D. 50,16 (de verb. sign.).

6) C. 2. - C. 2, 45 (de his qui veniam tetatis).

Aliquando et senectutis in iure ratio habetur4).

§. 125. Differunt deinde inter se homines animi integritate, quidam enim non sunt sanae mentis, qui mente capti vocantur; iidemque aut furiosi sunt aut dementes 5); furiosis in iure aequiparati sunt prodigi, quibus bonis interdictum est6).

§.126. Dignitas quoque hominis in iure consideratur. Nam unusquisque vir probus in civitate propria fruitur existimatione, quae est dignitatis illaesae status, moribus et tegibus eomprobatus. Existimatio autem auctoritate legum vel consumitur vel minuitur ex delicto nostro. Consumitur existimatio eius, qui libertate aut civitate privatur, minuitur variis ex causis7).

§. 127. Maxima existimationis diminutio eorum est, qui infa mia notantur aut ex causis in Praetoris edicto relatis 8), aut aliis quibusdam principum constitutionibus maxime statutis. Infames non omni existimatione privati habendi sunt, sed neque testes esse nec ad honores admitti, nec in iudiciis pro aliis postulare aut publice accusare possunt9). Alii ipso facto infames fiunt, alii sententia iudiciali tantum damnati; inde illa in immediatam et mediatam infamiam apud recentiores auctores distinctio.

§. 128. Minuitur quoque existimatio eorum, qui, quamvis certa lege non notati, propter vitae turpitudinem aut ob facta inhonesta sui opinionem gravari patiuntur, factique ignominiam sibi contrahunt. Est haec, quam infamiam facti auctores appellare consueverunt, minor existimationis diminutio 10). -r

1) Pr. I. 1. 22 (quib. mod. tutela finitur). C. 3. C. 5, 60 (quando tutor. vel ourat. esse desinant). Olim de state puberi disputabatur. Gai. I. §. 196.

2) §. 10. I. 3, 20 (de inutil. stipulat.). §. 18. I. 4, 1 (de obligat. quae ex delicto). fr. 70. D. 45, 1 (de V. O.).

3) I. e. dies 365tus. fr. 5. D. 28, 1 (qui testamenta faoere possunt).

4) §. 13, I. 1, 25 (de exousationib.). fr. 3. D. 50, 6 (de iure immunitatis).

5) §. 8. I. 3, 19 (de inutil. stipulat.). fr. 5. D. 50. 17 (de R. I.).

6) Ulp. Fragm. XII. 1. fr. 40. D. 50, 17 (de R. I.).

7) Fr. 5. §. 1—3. D. 50, 13 (de extraord. oogn.).

8) Fr. 1. D. 3, 2 (de his, qui notantur infamia).

9) Fr. 3.pr. §. 5. D. 22, 5 (de test.). o. 2. C. 12, 1. (de dignit). fr. 1. §. 8. D. 3, 1 (de postul.). vide tamen §. 11. I. 4, 13 (de exoept.). fr. 4, 8. D. 48, 2 (de aoousat.). Theoph. ad §. 11. I. 4, 13 inf.

10) Fr. 22. D. h. t. o. 13—17. C. eod. fr. 11. §.1. D. 4, 3 (de dolo malo). fr. 2. D. 38, 15 (de obsequiis parent.). fr. 39. D. 47, 2 (de furtis). 1) C. 27. C. 3, 28 (de inoff. testam.). fr. 44. pr. D. 23, 2 (de nupffis).

§.129. Distinguunt denique et eas personas, quas levi nota maculatas dicunt, quae illae vero sint, accurate in iure definitum non reperimusl).

§. 130. Augetur existimatio nostra honoribus vel dignitatibus quae nobis conferuntur. Uxores in eiusmodi casibus maritorum honoribus participes habentur2).

§.131. Pro capitis discrimine iure civili personae in duo ge nera distinguebantur, aut enim cives erant aut peregrini. Cives autem triplex caput antiquitus habere dicebantur3), libertatem, civitatem et familiam. Libertatem non habuere servi, cum alio- rum dominio essent subiecti. Est autem libertas naturalis facul tas eius, quod cuique facere libet, nisi quod vi aut iure prohi- betur4). Civitate carebant peregrini, qui iuris civium romano- rum seu Quiritium expertes, nonnisi iure gentium vivebant. Civium autem iura alia publica alia privata: illis continentur ius suffra- giorum in comitiis populi, ad honores et magistratus perveniendi facultas, caetera; haec maxime in connubio et commercio consiste- bant, iuris fere omnis quo privatus frui potuit, causis et fonti- bus. Connubium est iustam uxorem habendi facultas, quo oritur patria potestas, vinculum agnationis, hereditas legitima, tutela; ex commercio proficiscitur dominium acquirendi, contrahendi et testandi potestas. Libertate nititur ius securitatis personae nos- trae, civitate vero ius existimationis, quam impune laedere nemini

licet5). Ex constitutione Imperatoris Antonini in orbe romano qui sunt, cives romani effecti sunt6).

§. 132. Familiam quisque civis romanus habuit. Aut enim paterfamilias erat, aliasque personas potestati suae subiectas habebat, vel submittere saltem easque agnationis vinculo coniungere potuit, aut ipse alicui familiae principi erat subiectus, illoque nexu ei et ceteris eiusdem familiae personis cohaerebat. Inde familiae vinculum idem atque agnationis haberi debet7), quod durat inter coniunctos, sublata etiam principis familiae potestate.

2) C. 9. C. 10, 39 (de incolis, et ubi). Vaticana fragm. §.104.

3) Fr. 11. D. 4, 5 (de capite minutis).

4) Ita seo. Florentinum in fr. 4. pr. D. h. t. C. 1, 5. Iustinianus in §.1. I. 1. 3 (h. t.).

5) Ita elegantissime eel. von Savigny oivium iura exponit in: Abhandl. der Berliner Acad. Jahrg. 1812—1813, Philolog. histor. Klatse, p. 201.

6) Ulpianus in fr. 17. D. h. t. (1, 5).

7) Fr. 195. §. 2. 196. pr. D. 50, 16. Inde agnati ex eadem familia oognati diountur. Fr. 10. §. 2. D. 38, 10. Ulp. fr. 11. no. 4. Collatio legum Roman. et Mosaicar. XVI. 4a

§. 133. Tres 1) igitur erant capitis diminutiones seu status permutationes: maxima, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit2), quod accidit in eo, qui servus pa<nae efficitur; minor seu media, si libertate retenta civitas amittitur, veluti cum quis insulam deportatur3). Hisce capitis diminutionibus punitos etiam civiliter mortuos appellare solent4). Minima est capitis diminutio, quando status hominis duntaxat mutatur, i. e. cum agnatio emancipatione, adoptione, arrogatione aliisve modis, olim receptis, rescinditur5). Servus autem manumissus capite non minuitur, quia nullum caput habuit6).

§. 134. Alterum personarum in iure genus varias species continet, quae vel privato vel publico iure constituuntur ac diversa ratione diiudicari debent.

Privato iure hereditas vicem defuncti sustinet7).

§.135. Vi publici iuris ad personas has referuntur princeps in civitate8), fiscus, qui privilegiis quibusdam fruitur, magistra tus ecclesiastici et civiles 9), domus venerabiles, aeraria ad pias causas instituta, et universitates seu corpora vel collegia.

§. 136. Hae quidem primum locum in hoc personarum genere obtinent, veluti municipia, curiae, collegia opificum aliave. Est autem universitatis plurium consociatio, cui vel ex lege, vel ex singulari constitutione, personae qualitas publice concessa est, quo facta singularis personae instar suum patrimonium, propria iura habere et aliis obligata esse potest, eaque iura non sunt, quemadmodum in simplici societate, pro parte singulorum sociorum, sed solius collegii vel corporis personae. Idcirco quod universitati debetur, singulis non debetur; nec quod debet universitas, singuli debent10).

§. 137. Tali modo differt constituta semel universitas a singulis, ut omnibus hisce etiam mutatis, vel aucto diminutove eorum numero, etiamsi ad unum reciderit, eadem tamen persona esse videatur n).

1) Inst. 1, 16 (de capitis diminutione).

2) §. 1. I. 1, 16 (h. t.). fr. 11. D. 4, 5 (tit. c). Ulp. fragm. XI. 11—13.

3) §. 2. I. eod. 4) Ita et in fr. 209. D. 50, 17 (de reg. iure). 5) Ulp. XI. n. 13. §. 3, I. h. t. Gai. I. 159—163.

6) §. 4. I. 1, 16 (h. t.).

7) Fr. 22. D. 46, 1 (de fideiuss.). fr. 15. pr. D. 41, 3 (de usurp. et usuoap.).

8) Fr. 56. 57. D. 32 (de legat. III.).

9) Fr. 25. D. 50, 1 (ad munioip.). Nov. 134. c. b.

10) Fr. 1. pr. §. 1. fr. 7. §. 1. D. 3, 4 (quod oui. universitatis). 11) Fr. 7. §. 2. D. ib. fr. 76. D. 5, 1 (de iudieiis).

§. 138. Si de voluntate huiusmodi corporis quaeritur, id hoc voluisse dicendum est, in quo maior collegii pars consensit, neque omnium adprobatio requiritur; maior pars esse videtur, si ex duabus sodalium partibus maior pars consensit 1). In ordinata vero, uti hodie vocatur, universitate illi recte pro hac res gerunt, quibus ea potestas ex eius constitutione data est, veluti syndici, defensores, administratores 2).

§. 139. Est autem universitatis vel corporis ratio eadem, quae singularum personarum, in rerum acquisitionibus, obligationibus, actionibus, caeteris 3). Et inter ipsam sociosque iura possunt constitui, veluti obligationes contrahi, hereditatum restitutiones deberi4).

§. 140. Constituitur universitas vel conventione, cui confirmatio publica accedit, vel principis iussu; et semper tres esse debent socii, ut collegium incipere possit5). Dissolvitur univer sitas vel temporis decursu, vel lege prohibente, vel conventione, et in eiusmodi casibus sociis bona inter se dividere permissum est6), si non ab ipsa republica instituta erat universitas.

CAP. II.

DE STATU SERVORUM, LIBERTINORUM, ET
INGENUORUM.

TIT. I. DE SERVIS ').

§. 141. Servitus definitur a veteribus constitutio iuris gen tium qua quis alieno dominio contra naturam subiicitur 8). Apud omnes populos orbis antiqui ea erat in usu, quamvis et apud ipsos Romanos natura omnes homines liberi nasci dicerentur 9).

§. 142. Servos autem ex eo appellatos veteres tradunt, quod

1) Fr. 160. §. 1. D. 50, 17 (de R. I.). 2) Fr. 2. 3. 8. D. h. t. (3. 4).

3) Fr. 1. §. 1. D. h. t. fr. un. pr. §. 1. D. 38, 3 (de libertU universitat.). fr. 2. D.41, 2 (de aoq. v. am. poss.). I. 22. D. 46, 1 (de fideiussor.).

4) Fr. 1. §. 15. D. 36, 1 (ad SCtum Trebell.). fr. 9. D. h. t.

5) Fr. 85. D. 50, 16.

6) Arg. fr. 3. pr. D. 47, 22 (de oorpor. illioitis).

7) De servis disseritur in titulo Inst. de iure personarum, — et in fr. 4. et 5. D. 1, 5 (de statu homin.). apud Gai. I. §. 9 seq.

8) Flor. in fr. 4. pr. D. (tit. eit.) et pr. I. h. t.

9) Ulpianus in fr. 4. D. 1, 1 (de iust. et iure).

« PreviousContinue »