Page images
PDF
EPUB

undique conquisita et edita, inde historica et critica Iustinianei iuris tractatio. In Gallia hæc iuris docendi ratio primum floruit, a Batavis recepta, et alibi postea servata hodieque maxime in Germania exculta est.

§. 105. Conservatae hac ratione nobis sunt, præter Iustinianei iuris libros, anterioris iuris plurimæ reliquiæ; veluti leges antiquæ, plebiscita, senatusconsulta, aliaque documenta 1). Item ea quæ memoravimus iuris anteiustinianei fragmenta, veluti in lege romana Wisigothorum comprehensa, Pauli receptarum sententiarum, Codicum Gregoriani, Hermogeniani et maxime Theodosiani fragmenta, Gaii institutiones a Wisigothis reformatæ. Alio modo integer fere Theodosianus Codex superest, sicuti plurimæ eum sequentes Novella; tituli quidam Regularum Ulpiani, præstantissimi libri, et genuini Institutionum Gaii commentarii maximam partem servati, et demum anno MDCCCXVI in lucem ex Codice rescripto protracti, aliaque fragmenta, nuper Mediolani, Taurini et Romæ detecta 2).

§. 106. Est autem hæc hodie iuris romani auctoritas, ut in quibusdam civitatibus commune ius habeatur, apud alias vero gentes iuris subsidiarii et scripti iuris rationis vim obtineat. In omnibus vero iuris scholis bene ordinatis huius iuris studium præcipue colitur et solidioris iuris doctrinæ fons atque fundamentum solet existimari.

1) Indicem eorum exhibent Hauboldi Inst. iur. Romani literaria. Vol. I. p. 245. seq. (Lipsia 1809). Corpora horum monumentorum iam ediderunt Hauboldus et Spangenbergius: scilicet 1) Iuris romani Tabulæ negotiorum solemnium, modo in are, modo in marmore, modo in charta superstites, ed. Ed. Spangenberg. Lipsia 1822. 1 vol. 8. 2) Antiquitatis Romance monumenta legalia extra libros iuris romani sparsa, 77 compos. Ch. G. Hauboldus, edid. Ed. Spangenberg. Berolini 1830. 1 vol. 8.

2) Omnes iuris anteiustinianei reliquias suo tempore notas publicaverat Parisiis 1586, I. Cuiacius. Post eum 1815, demum eæ iterum publicatæ sunt Berolini, 2 vol. 8. sub titulo Ius civile ante- Iustinianeum, denique, ut supra iam diximus in Corpore iuris Anteiustiniani Bonnæ edito 1841-1842.

CAP. V.

DE VI ET AUCTORITATE DIVERSORUM IURIS FONTIUM SECUNDUM PRÆCEPTA IURIS IUSTINIANEI 1).

TIT. I. DE IURE SCRIPTO.

§. 107. Omne ius vel scriptum est vel non scriptum; illud legibus seu generalibus constitutionibus edictisve 2) constat.

§. 108. Leges autem sunt publici iussus, ab eo, penes quem summa de iure constituendi est potestas, veluti a principe, emissi, qui ius in civitate expressim sanciunt 3). Differunt a constitutionibus personalibus, quæ de uno homine feruntur, neque personam transgrediuntur, in eo, quod sunt generales, quæ omnes tenent et iuris regulam introducunt 4).

§. 109. Legis auctoritas ex promulgatione, id est e legitima eius publicatione incipit, et futuris tantum regulam imponit, neque ad præterita debet trahi, nisi lex nominatim et de his est sancita 5).

§. 110. Legum genera duo sunt, cum quædam ita præcipiantur, ut veluti ius publicum privatorum pactis mutari non possint, in aliis vero legibus cautum sit, quid in quaque causa iudex sequi debeat, nisi certum, aliquid per personarum placita sit statutum. Illas leges cogentes, has dispositivas nunc vocant 6).

Alia legum divisio hæc est, quod quædam ius commune comprehendunt, quædam ius singulare statuunt. Ius singulare est, quod contra rationem iuris propter aliquam utilitatem auctoritate constituentium introductum est; ut privilegia personarum quarumdam generibus vel causis iure concessa 7).

§. 111. Legum vinculo, quicunque in civitate vivunt, tenentur ; princeps tamen legibus solutus dicitur; quod autem non ita est intelligendum, quasi suo ille arbitrio singulorum iura contrectare

1) Dig. 1, 3 (de legibus, cæt.). 1, 4 (de constitut. princip.). Cod. 1, 14 (de legib.). v. Savigny, System des röm. Rechts I. §. 17-51. 2) C. 3. C. h. t.

3) Varias legis definitiones habes in fr. 4) §. 6. I. 1, 2 (tit. cit.). fr. 1. §. 2. D. h. t. (1. 3.)

5) C. 7. C. h. t. c. 3.
6) Aliter definit fr. 7.
7) Fr. 14-16. D. h. t.

feminarum, alia.

C. 8, 35 (de

D. h. t.

1-2. D. h. t.

D. 1, 4 (de const. princ.). fr. 8.

pact. pign.). c. 3. C. Theod. I. 1.

Iuris singularis sunt privilegia minorum xxv annis,

atque contemnere possit 1); et digna vox est maiestate regnantis, legibus alligatum se principem profiteri 2).

§. 112. Omnes item publicatas leges scire unumquemque oportet, quare nemo iuris ignorantia vel errore; si contra leges offenderit inve damnum inciderit, excusari potest, exceptis quibusdam personis veluti militibus, feminis, minoribus xxv annis vel rusticis, aliisve rerum forensium expertibus 3).

§. 113. Leges tolluntur per abrogationem aut derogationem*), vel tempore, si ad tempus erant sancita; item desuetudine 5). Abrogatur lex, quæ per novam legem in totum tollitur, derogatur legi, cuius pars nova lege tollitur.

§. 114. Latæ autem leges interpretandæ sunt, ut singulis causis possint accommodari. Interpretatio vel a principe proficisci potest, veluti quando omnino obscura est legum sententia 6), hæc appellatur authentica; vel usu venit 7), quæ usualis, vel a iuris peritis datur, quæ doctrinalis nuncupari solet. Iurisperiti autem Hermeneuticæ iuris regulas sequentes vel grammatice i. e. ex verborum significatione, vel logice i. e. ex legislatoris voluntate, leges interpretantur, prout res ipsa postulare illud videtur. In summa „scire leges non est verba earum tenere, sed vim atque potestatem" 8).

TIT. II. DE IURE NON SCRIPTO 9).

§. 115. Iuris non scripti duæ maxime sunt formæ, vel mores populi, vel rerum perpetuo similiter iudicatarum auctoritas. Quod enim tacitus populi vel totius, vel in certa quadam regione consensus pro iure observavit et consuetudo longæva comprobavit, id peculiare habetur genus iuris, quod vocatur ius moribus constitutum ab antiquis, ab hodiernis ius consuetudinarium.

Nec exigua huius iuris est auctoritas in tantum adprobati, ut non fuerit necesse, scriptis id comprehendere; quare non solum in his, quæ non ex scripto descendunt, observari solet, sed etiam scriptæ leges per consuetudinem contrariam abrogantur 10).

1) Fr. 31. D. h. t. §. ult. Inst. 2, 17 (quib. modis testam. infirm.). 2) C. 4. C. h. t.

3) C. 9. C. h. t. c. 1. 2. 10. C. 1, 18 (de iuris et facti ign.). fr. 25. §. 1. D. 22, 3 (de probat.).

4) Fr. 102. D. 50, 16 (de V. S.). Ulp. tit. prælim. §. 3.

5) §. 11. I. 1. 2 (tit. cit.). fr. 32. D. h. t.

6) C. 9, 12. §. 1. C. h. t.

7) Fr. 37. 38. D. h. t.

8) Fr. 17-19. fr. 24-28. D. h. t., varias leges interpretandi regulas

continent.

9) C. 8, 53 (de longa consuetudine). L. 32-39. D. h. t. 10) Fr. 32. cit.; non adversa haberi debet, c. 2. C. h. t.

§. 116. Sed tum demum consuetudo legis habet vigorem, cum constet, eam pro iuris regula per longum tempus iisdem in causis fuisse observatam, nec ea contra bonos mores vel rationem offendat 1).

§. 117. Pari modo pro lege ius per iudices receptum observatur, et in ambiguitatibus, quæ ex legibus proficiscuntur, vim legis obtinet, quando confirmatum est rerum perpetuo similiter iudicatarum auctoritate 2).

TIT. III. DE IURIS REGULIS AD SINGULAS CAUSAS

ACCOMMODANDIS.

§. 118. Iurisconsulti est, ius causis, pro quibus introductum est, accommodare. In quo autem munere fungendo arte opus est et perfecta tum iuris, tum rerum humanarum cognitione. Utimur autem iure vel lege in his causis, ad quas principaliter spectat. Sed cum neque leges neque iura ita possint scribi et constitui, ut omnes casus, qui quandoque inciderint, in iis comprehendantur; is qui iurisdictioni præest, ubi legis sententia manifesta est, ad similia debet procedere, et quando semel aliquid utiliter statutum est, propter parem rationem idem ius similibus causis adhibere. Hæc applicatio hodie sæpe utilis sive extensiva interpretatio, vel analogica iuris productio vocatur 3). Ius singulare, contra rationem iuris introductum, non est producendum ad consequentias, nec in similibus causis obtinet 4).

§. 119. Neque tamen in casibus, pro quibus lex scripta est, propter solam cessantem eius rationem, eam ipsam cessare dicendum; nam non omnium, quæ a maioribus constituta sunt, ratio reddi potest, neque nobis licet ea, quæ certa sunt, subvertere 5), et leges non ratione, propter quam latæ sunt, nos tenent, sed sanctione, qua muniuntur.

1) Fr. 35. 39. D. h. t. c. 2) Fr. 38. D. h. t.

4) Fr. 14-16. D. h. t. fr. 5) Fr. 20-23. D. h. t.

1. 2. C. h. t. Nov. 134. c. 1. in f.
3) Fr. 10-15. D. h. t.
141. D. de reg. iur. (50, 17).

INSTITUTIONUM LIBER PRIMUS.

DE PERSONIS1).

CAP. I.

TIT. I. DE IURE PERSONARUM IN UNIVERSUM 2).

§. 120. Cum omne ius, quo utimur, vel ad personas pertineat, vel ad res, vel ad actiones, prius de personis videamus; nam parum est ius nosse, si personæ quarum causa constitutum est, ignorentur 3).

Universus autem de iure personarum tractatus ad quatuor capita revocari potest. Primum enim de personis in genere dicendum est; deinde tres illæ personarum divisiones exponendæ, quæ in libris Institutionum tam Gaii quam Iustiniani pro totius partis fundamento sunt habendæ.

§. 121. Persona in iure habetur homo iure particeps; inde servus, cui nullum ius competere potest, personam non habet, et in iure pro nullo est4).

Homines autem qui personæ qualitate gaudent, statum vel caput habere dicuntur; quare vulgo etiam persona dicitur homo cum statu suo consideratus 5). Servile caput igitur nullum ius habet licet servi dominis suis acquirere possint 6).

Præter homines vero et aliæ in iure inveniuntur personæ, quæ

1) v. Savigny System II. §. 60–103.

2) Inst. I. 3 (de iure personarum). Gaius I. §. 9 (de conditione hominum). Dig. 1. 5 (de statu hominum). Maynz, Eléments §. 96-111.

3) Ita Gaius et Iustinianus in §. 12. I. 1, 2 (tit. int.); item Hermogenianus in fr. 2. D. 1, 5 (h. t.).

4) Vaticana fragm. §. 53. inde Theophilus ad §. 2. I. 2, 14 (de heredib. instituendis) servum aлgoσwлov dicit. Servilis persona, in §. 7. I. 4, 4. (de iniuriis) et fr. 22. pr. D. 50, 17 (de reg. iur.) improprie nominatur.

5) Apud Heineccium in Recitationibus ad h. tit.

6) Fr. 3. §. 1. D. 4. 5 (de capite minutis). fr. 32. D. 50, 17 (de reg. iur.). pr. I. 2. 9 (per quas personas).

« PreviousContinue »