Page images
PDF
EPUB

correcta et multis modis conversa habet.

Superscripta singulis

locis imperatoris, a quo, earumque personarum, ad quas constitutio quæque data erat, nomina.

§. 92. Constat Codex ex duodecim libris in titulos divisis, et secundum Digestorum fere ordinem dispositis. Multa tamen ius publicum spectantia eo comprehenduntur 1). Publicatus est hic Codex xv. Nov. DXXXIV.

TIT. IV. DE NOVELLIS.

§. 93. His variis libris finitis Iustinianus usque annum DLXV. regnavit, neque nova de iure statuere desiit, plurimasque igitur Novellas constitutiones emisit. Multa anterioris iuris capita novis hisce legibus mutavit, non raro et ipsas Novellas iterum correxit aut revocavit. Plurimæ earum græce sunt scriptæ, barbaro tumidoque orationis genere. Nunquam hæ constitutiones priori Codici insertæ aut in singulari volumine collectæ sunt. Numerantur Novellæ centum et sexaginta octo, quæ vero nec omnes Iustinianum auctorem habent, nec omnes legis auctoritatem apud nos receperunt 2). Græcarum Novellarum interpretatione latina, medio ævo iam facta, hodie uti solemus.

TIT. V. DE CORPORE IURIS CIVILIS EIUSQUE PARTIUM INTER SE MUTUA RATIONE 3).

§. 94. Singula hæ iuris romani, a Iustiniano collecti vel ab eo sanciti, partes CORPORIS IURIS CIVILIS nomine notæ et sæpissime editæ sunt1). Quæ ab editoribus huic collectioni adiecta inveniun

1) Lib. I. Lib. IX-XII.

2) XCVII tantum Novellæ in occidentalibus Europæ regnis legis auctoritatem nacta sunt (vid. §. 103). Novella CXL. CXLIV non Iustiniani sed Tustini iunioris, CLXI. CLXIII. CLXIV. Tiberii secundi; CLXVI-CLXVIII Præfectorum Prætorio sunt leges.

3) COMMENTARII MEI. §. 24.

4) Sufficiens erit, nos criticas editiones CORPORIS IURIS CIVILIS, quæ hoc sæculo in Germania vulgatæ sunt, nominasse: sunt ea quam Beckius annis 1825-1836 cum criticis notis instructam Lipsia in V Voluminib. 8. publicavit; item ea quæ in II Vol. ab eo parata Lipsia a. 1837 prodüit; item editio Stereotypa cum notis criticis, quam uno volumine absolutam Lipsiæ 1843 publici iuris fecerunt fratres Kriegelii, Aem. Herrmann et E. Osenbruggen. 4. Novam tum criticis cum exegeticis notis illustratam, Institutionum editionem, omnium quæ unquam paruerunt optimam, curavit Berolini 1832 in uno Vol.4. Eduardus Schrader Iureconsultus Tubingensis. Accuratiorem notitiam editionum tam singularum Corporis iuris partium quam totius operis, habes in Auctoris Vorschule pp. 299-323.

tur, neque eius partes sunt habendæ, neque legis auctoritatem apud populos recentiores obtinuerunt.

§. 95. Mutua autem ratio inter illas Iustinianei iuris partes bæc est, ut Novellæ, tanquam postremæ leges omni veteri iuri derogent, si quid in illis reperiatur, quod cum hoc conciliari nequeat. Reliquæ partes ex Iustiniani voluntate tanquam unius corporis membra pari inter se auctoritate sunt habendæ 1), et ita interpretandæ, ut nunquam Codice integrum aut Institutiones integras in totum Pandectis anteponamus, quando his adversari videantur, sed ut ea tantum cuiuslibet operis loca ceteris derogare statuamus, quæ nova vetus ius mutantia vel corrigentia continent. Reliqua subtili interpretatione sicut singula eiusdem operis fragmenta inter se conciliare nos oportebit 2). Quocirca neque recentioris iurisconsulti fragmentum in Pandectis fragmento alius auctoris, ea de causa, præferendum est, quod hic ei anterior fuerit; nec maior erit a posteriore imperatore profecta constitutionis auctoritas, quam eius, qui prius regnaverat.

Cæterum Pandectis accuratius quid definientibus Institutiones, generaliter aliquid statuentes, cedere debere, naturalis interpretandi ratio præcipit 3).

CAP. IV.

DE FATIS IURIS ROMANI APUD POPULOS
RECENTIORES.

TIT. I. DE FATIS IURIS IUSTINIANEI IN IMPERIO ROMANO

ORIENTIS 4).

§. 96. Post Iustinianum iuris eius corpus in romano Orientis imperio usum legisque vim retinebat, et ad normam ab eius auctore sancitam in iuris scholis explicabatur. Superest inde nobis Institutionum Iustinianearum paraphrasis græca 5), quæ Theophilum

1) Const. Tanta, §. 19. coni. Const. de Emendatione Codicis, §. 5. 2) Const. Tanta, §. 15.

3) Ita conciliari possunt, §. 25. I. 2, 1 (de rer. div.). et fr. 7, §. 7, in f. D. 41, 1 (de acq. rer. dom.).

4) E. Zachariæ in suis libris 1) Historia iuris græcoromani delineatio 1839. 2) Ius Græcoromanum liber iuridicus et synopsis legum omnia se Lipsia 1857. 3) Innere Geschichte des Griechischen Rechts. Bd. I. Leipz. 1856. Mortreuil, histoire du droit byzantin. Paris 1847. 3 Vol. 8. 5) Optimam huius libri editionem curavit Otto Reitz. Hage Comitum 1751. 2 Vol. 4.

antecessorem, quem in ipso hoc opere componendo interfuisse vidimus (§. 82), auctorem habere dicitur. Iulianus, alius iuris doctor Constantinopolitanus, Novellarum Iustiniani epitomen latinam fecit circa annum DLXI., cuius per medium ævum in Occidente maxima erat auctoritas.

Fuerunt denique, qui scholia græca in singula corporis iuris loca scribebant, eave græce reddebant 1).

§. 97. Ita fere res usque ad tempora Basilii Macedonis imperatoris, sæculo nono regnantis, duravere, qui, cum, lingua latina ex usu recedente, difficillimum iam esset latinum iuris corpus intelligere, græcæque interpretationes ipsarum legum loco haberentur, necessarium duxit id græce scribi. Componi primum iussit perbreves Institutiones græcas, reliquamque deinde totam Iustiniani collectionem in græcum sermonem converti, et in Lx. libros, coniunctis Digestorum Codicisque titulis et Novellis idem argumentum spectantibus, omnia dispertiri.

Totum opus Baoiλina ßißhia appellavit. Imperator Leo cognomine philosophus, Basilii opus emendatum edidit anno.DCCC LXXXVII; ipsiusque filius Constantinus Porphyrogeneta illud denuo sancivit anno DCCCCXLV. Basilicorum libri in manuscriptis Codicibus integri supersunt; hodie pars maxima eorum edita est 2).

§. 98. Extant etiam synopsis seu Ecloga Basilicorum; item collectiones Novellarum Leonis aliorumque Græcorum principum : denique breve iuris romani manuale quod Harmenopulum sæculi XIV. ICtum dicitur habere auctorem: quo hodieque Græci utuntur3).

TIT. II. DE FATIS IURIS ROMANI APUD POPULOS EUROPÆ

OCCIDENTALIS 4).

§. 99. In Italia quoque ius a Iustiniano, devictorum Ostrogothorum regno everso introductum (annis DLIII-DLV) conservabatur, etiam, postquam (a. DLXVIII) magna Italiæ pars a Longobardis, et tota (a. DCCLI) deinde a Francorum regibus ab orientali

1) Varios commentarios ad Iustiniani Novellas publici iuris fecit G. Heimbach in Collectione cum titulo Avexdora. Lipsiæ 1838–43. 2 Vol.

2) A Fabrotto in VII vol. 1647, et in Thesauro Meermaniano t. V, p. 1-104. 1795. Novam editionem publicavit Lipsia E. G. E. Heimbach: 1833-1845. V Volum. 4. Supplementum addidit E. Zacharia. Lipsiæ 1846.

3) Vide super hæc Thémis ou Biblioth. du Jurisconsulte. v. I. p. 200. sqq. 4) Cfr. Hauboldi Institutiones iuris romani litteraria. Lipsia 1809. Hugo, Geschichte des röm. Rechts seit Justinian, edit. 3. Berlin 1830. Auctoris Commentarios iuris romani t. I. pp. 74-146. Eiusdem Vorschule der Institutionen etc. pp. 161-295. Mühlenbruch, Doctrina Pandectarum t. I. §. 14-54. Maynz, Eléments §. 85–87.

imperio erat separata. Auctoritas eius eadem fuisse dicitur, quæ in aliis Germanorum regnis iuris romani; ut nempe cives origine Romani et ecclesiastici eo uterentur, dum Germani barbara, ut dicere solitum erat, lege vivebant. Tali modo ius Iustinianeum a quinto usque ad decimum sæculum in illis terræ partibus in usu permansit. Quod quidem eo facilius evenire potuit, quod magistratus et iudices, quales a Constantino et Iustiniano instituti erant in pluribus municipiis Italiæ, iisdem officiis fungentes, perdurabant. Neque in totum desiisse videtur iuris romani studium in Italia, cum iuris schola Romæ a Iustiniano constituta et postea extitisse videatur 1).

§. 100. Elapsis aliquot deinde sæculis, postquam ex gentibus, inter se diversis, Romanis scilicet et Germanis, nova progenies et nova quædam natio prodierat, vegetumque omnis vitæ commercium fuerat restitutum, cum artes revocari cœpissent, naturaliter evenit, ut et iuris studium revivisceret, idque in iure romano indagando poneretur, cuius accuratior cognitio ubique desiderari debuit. Inde iam decimo undecimoque sæculis non defuerunt, qui in iure Romano tam discendo, quam docendo operam sumerent, librosque de eo conscriberent, in quibus recensentur Institutionum compendium, quod corpus legum vel Brachylogum vocant, cuius verum nomen est: Summa Novellarum; item Petri legum excerptiones, aliaque 2).

§. 101. Sæculo denique duodecimo alacre iuris romani studium refloruit, cum Bononiæ Irnerius quidam, nescimus quo fato ductus, libros iuris civilis (inter ann. MCXV et мcxx) publice interpretari cœpisset, idque summo sui temporis cum applausu, ut totius fere Europæ populis iuris scholam fundaret. Vocantur autem ut ipse, ita eius discipuli, quos plurimos habuit, Glossatores, a methodo iis propria, iuris articulos glossis sive notulis perbrevibus illustrandi. §. 102. Bononiensis hæc schola in plurimis Europa civitatibus summam consecuta est auctoritatem, studium ac usum iuris Romano-Iustinianei in illis propagando. Undique in Italiam, ubi plura iam aperiebantur iurisprudentiæ gymnasia, migrabant; Im

1) Hæc omnia iam hodie extra omne dubium sunt posita; vide celeberr. Savignii opus, historiam Iuris Romani medio ævo amplectens. Heidelbergæ 1826-1851. VII vol. 8 quod Gallice versum edidit Guenoux, Parisiis 1839. Hugo, Gesch. des Röm. Rechts seit Justinian, p.76. seq.

2) Vide von Savigny, vol. II., p. 214-256, 297. sqq. Hugo, 1. c. p. 91-94. Alia reperta sunt a clar. Clossio in Italia peregrinante. Summam Novellarum cum epitome iuris civilis medio duodecimo sæculo facta publicavit Berolini anno 1829. Ed. Backing in Univ. Bonnensi iuris professor.

peratores Germaniæ hæc studia fovebant; iuris civilis doctores in regum consiliis, in curiis et tribunalibus ubique quærebantur. Insequentibus sæculis in Gallia (x111.), Germania (xıv.) et in Belgio (xv.), ad Italorum exemplum, iuris romani scholæ institutæ. Inde factum est, ut iuris Iustinianei corpus præcipuus iuris civilis fons et communis civitatum lex apud cultissimas Europæ gentes ad nostra usque tempora fieret, et iurisprudentiæ romanæ studium ubique tanquam optima ad perfectam iuris doctrinam via atque methodus coleretur.

§. 103. Primi iuris romani in Italia doctores ideo quoque notabiles habendi sunt, quod in ipso iure romano eiusque usu plurima innovabant. Eorum enim interpretationes et opiniones, luce philologica et historica minime illustratæ, cum ipso iure romano in foris sunt receptæ ; loca, glossa vulgari, collecta ab Accursio Glossatore sæculo xi, non notata, legis auctoritatem non obtinuere 1); Græcorum vulgatæ, uti appellantur, versiones ab illis oriundæ, ipsius textus loco habitæ; librorum iuris ordo adeo singulari modo mutatus est. Pandecta Digestum dictæ, in tres partes, digestum vetus, infortiatum et novum, distinctæ, novem priores Codicis libri a reliquis separati, qui cum Novellis parvo, ut dicebatur, volumine continebantur. Novellæ authenticarum nomine in novem collationes distinctæ, quibus libri iuris feudalis in Italia conscripti tanquam decima aliquando addebantur collatio. Institutionibus et Codici breves Novellarum epitomæ, et ipsæ nunc authenticæ dictæ, insertæ, nec non Imperatorum Germanorum quorundam novæ constitutiones.

§. 104. Inculta permansit iuris romani in Europa per plurima sæcula institutio, ob methodum dialecticam scholasticæ philosophiæ in ea receptam barbarior facta. Ipsorum fontium accurata inquisitio, sine philologica interpretatione difficilior, post Glossam compositam, negligi cœpit; cum in iuris usu magni numeri auctorum recitatorum auctoritas plurimum valeret. Sæculo demum decimo sexto renatis literis antiquis, philosophiæ historiæque studiis, liberalior effloruit iuris disciplina. Coniunxere tunc iuris doctores melioris notæ iuris scientiam cum illis disciplinis, atque historice ius romanum indagantes veram ac germanam iuris artem, qualis apud veteres floruit, cognoscere et in vitam iterum revocare studuerunt. Inde iuris anteiustinianei superstitia monumenta

1) Inde proverbium illud: Quod non agnoscit glossa, id non agnoscit curia.

« PreviousContinue »