Page images
PDF
EPUB

abeatur, non valet, cum nemo cogi possit invitus in communione remanere 1).

$.921. Soluta societate bona collata sociis restituantur oportet et lucri vel damni partes fiant secundum formulam contractus, aut ad æquitatis regulas, quas paulo superius exposuimus.

TIT. IV. DE MANDATO 2). $.922. Mandatum vocamus, si quis negotium ab alio sibi commissum gratis gerendum suscipit; qui negotia committit mandans, qui ea suscipit procurator, ab hodiernis mandatarius appellatur.

ş. 923. Mandatum autem vel mandantis gratia, vel tortii et mandantis gratia intervenire potest 3); sed si cui sua tantum negotia mandantur, nihilque ea expleri mandantis interest, non adest mandatum, veluti si quis rogatur, ut pecunias suas potius in emptionem prædiorum collocet, quam feneret: cuius generis mandatum magis consilium est, quam mandatum et ob id non est obligatorium; quia liberum est cuique, apud se explorare, an expediat sibi consilium. Si tamen alter mandantis periculo consilium secutus sit, ut alias non gessisset negotium, nisi alter mandasset, de damno, in quod inciderit, mandantem sibi habet adstrictum 4).

ş. 924. Illud quoque inandatum non est obligatorium, quod contra bonos mores est 5): Gratuitum autem esse debet mandatum; nisi gratuitum sit, in aliam formam negotii cadit; mercede constituta cæpit locatio et conductio esse 6). Si tamen remunerandi gratia honor intervenerit, erit mandati actio 7).

$.925. Mandatum suscipere cuilibet liberum est, susceptum autem mandatum implendum est, aut quam primum renuntiandum. Et si omnino non impleverit, etiamsi casu impeditus fuerit procurator, damnum inde datum resarcire debet, si mandanti non denuntiaverit, cum denuntiare posset :). In exsequendo negotio ymnem diligentiam adhibere debet '), nec fines mandati excedere 10); omniaque ex bono et æquo gerere 11); re gesta negotiove finito,

[ocr errors]
[ocr errors]

5) §. 7. I. h. t. fr. 6. §. 3. fr. 22. §. 6. 6) s. 13. I. h. t. fr. 1. §. 4. D. ib. 7) Fr. 6. pr. fr. 7. D. eod. 8) Fr. 5. §. 1. fr. 6. §. 1. fr. 8. §. 10. D. eod.

9) c. 11. 13. 21. C. h. t. fr. 22. §. 17. D. h. t. 10) §. 8. I. h. t. 11) $. 11. I. h. t. fr. 3. §. 2. fr. 4. 5. 27. §. 2. D. eod.

mandanti rationes reddere, id quod ex causa mandati comparavit cum fructibus et omni causa restituere, actionesque acquisitas ei cedere; quodsi moram fecit procurator in pecuniis restituendis, vel si in usus suos eas convertit, usuras eum præstare oportet 1).

$. 926. Mandans autem impensas ex causa mandati a procuratore factas restituere, hunc ab obligationibus pro ipso susceptis liberare et omne id quod propter ipsius culpam ei abest, resarcire debet 2). Casus fortuiti tamen, quos occasione mandati passus est, a mandante non præstantur; quamvis id æquitas, quemadmodum in societale, postulare videatur 3).

§. 927. Mandatum tacite contrahitur; nam quoties aliquis non prohibet, alium pro se intervenire, mandare videtur; aut si quis obligationem ab alio pro se susceptam ratam habuerit 4).

$. 928. Solvitur mandatum morte eius, cui mandatum est, si is integro adhuc mandato decesserit, et ob id heres eius, licet exsecutus fuerit mandatum, alterum sibi non habet adstrictum. Aliud dicendum, si susceptæ a defuncto obligationi satisfecerit, veluti si heres fideiussori solverit 5). Similiter mandatuin re integra morte domini finitur. Si tamen per ignorantiam impletur, utile est, quod geritur 6). Si quis igitur debitori suo mandaverit, ut Titio solveret, et mortuo eo, cum id ignorarit, solverit; liberari eum oportet ?). Si negotium tale mandatum sit, ut nonnisi post mortem mandantis fiat, morte huius mandatum non finitur 8).

§. 929. Exstinguitur deinde mandatum finita mandantis voluntate; si tamen procurator revocationem ignorans, officium explevit, mandati actionem habet, si damno afficeretur 9). Alias enim, si negotia mutata alterius voluntate gessit, nullius momenti sunt. Item et renuntiatione solvitur mandatum. Renuntiare procurator ita potest, ut integrum ius mandanti reservetur, vel per se vel per alium eandem rem explicandi 10): tenebitur ergo procurator, si per fraudem renuntiavit. Sane si adversæ valetudinis vel ca

[ocr errors]

5) Fr. 14. pr. §. 1. fr. 27. §. 3. D. h. t. 6) Fr. 26. pr. D. h. t. c. 15. C. eod. 7) Fr. 26. . 1. fr. 58. pr. D. h. t. fr. 19. §. 3. D. 39, 5 (de donat.). 8) Fr. 12. $. 17. fr. 13. D. h. t. 9) Fr. 12. §. 16. fr. 15. D. h. t. §. 9. I. eod. 10) Fr. 22. 8. 11. D. h. t.

pitalium inimicitiarum vel aliam ob causam excusationem allegaturus est, audiendus erit 1).

§. 930. Cum pro altero stipulari aut promittere nemo possit , ne ad extraneos pertineat obligatio inter alios contracta: sequitur, mandantem ex negotio, quod extraneus cum procuratore contraxit, neque conveniri, nec agere directo iure posse ?).

Inde necessitas huic imposita procuratorem a susceptis ex mandato obligationibus liberandi 3).

8.931. Utilitatis tamen ratione mandanti et in mandantem utiles actiones dari solent ex negotio, inter extraneum et procuratorem gesto: si quidem speciatim illud mandatum erat 4). Sed etiam, qui cum omnium negotiorum administratore contraxit, a mandante conveniri potest, si modo aliter rem suam hic servare non potest; mandans ipse semper tenetur 5).

Licet autem negotii dominus obligetur, procurator tamen, quæ gessit, nec impugnare potest, nec onus susceptæ a se obligationis recusare 6).

CAP. V.

DE OBLIGATIONIBUS QUÆ EX PACTIS NASCUNTUR.

TIT. I. DE PACTIS ET DE NUDORUM PACTORUM VI ATQUE

POTESTATE ?). §. 932. Conventionum tres species a veteribus enumerantur. Aut enim ex publica causa fiunt aut ex privata ; privata aut legitima sunt, aut iuris gentium. Publica conventio est 8), quæ fit per pacem, quoties inter se duces belli quædam paciscuntur 9).

1) Fr. 23. 24. 25. pr. D. eod.

2) Fr. 8. §. ult. fr. 10. §. 6. fr. 26. §. 8. D. h. t. fr. 5. §. 4. D. 44, 4 (de doli mali et metus).

3) Fr. 45. pr. §. 1.-3. et 5. D. h. t.

4) Talem procuratorem spectant omnia iuris loca, ad hoc argumentum pertinentia ut fr. 27. §. 1. fr. 28. 68. D. 3, 3 (de procur.). fr. 13. 8. 25. D. 19, 1 (de act. empti). fr. 31. pr. D. 3, 5 (de negot. gest.). fr. 16. 19. pr. D. 14, 3 (de inst. act.). o. 5. . 4, 25 (eod. tit.). fr. 10. g. 5. D. h. t.

5) Fr. 1. 2. D. 14, 3 (de inst. act.). fr. 5. D. 46, 5 (de stip. præt.). 6) Fr. 49. D. h. t. fr. 67. D. 3, 3 (procurator).

7) Dig. 2, 14 (de pactis). Cod. 2, 3. A. A. Buchholz, Juristische Abhandlungen p. 275.-290. et Girtanner, die Stipulation §. XXII.

8) Ulpianus in fr. 5. D. h. t. Maynz §. 331. 9) Fr. 5. cit.

§. 933. Legitima conventio est, quæ lege aliqua confirmatur, et ideo interdum ex pacto actio nascitur, quoties lege vel Senatusconsulto adiuvatur 1). Inde pactorum legitimorum nomen apud hodiernos usitatum. Quodsi ex Prætoris edicto actio datur ex conventione, illud prætorium pactum ?) hodie dici, iam supra monuimus.

g. 934. Iuris gentium conventiones quædam actiones pariunt quædem exceptiones. Quæ pariunt actiones, in suo nomine non stant, sed transeunt 3) in proprium nomen contractus, ut emptio, venditio, locatio, conductio, societas, commodatum, depositum et ceteri similes contractus 4). Sed etsi in alium contractum res non transeat, subsit tamen causa, obligatio 5) ex contractu est, veluti si quis dedit, ut alter daret vel faceret, quod pacto convenit. Item si in stipulationem deducitur, ex contractu obligatio esse incipit 6).

ş. 935. Sed cum nulla subest causa, præter conventionem, constat, non posse constitui obligationem. Igitur nuda pactio obligationem non parit, sed parit exceptionem ?).

$. 936. Quin imo, interdum format ipsam actionem, ut, in bonæ fidei iudiciis. Solemus enim dicere: pacta conventa inesse bonæ fidei iudiciis 8). Sed hoc sic accipiendum est, ut si quidem in continenti pacta subsecuta sunt, etiam ex parte actoris insint (tanquam leges contractus). Ex intervallo vero non inerunt, nec valebunt, si agatur; ne ex pacto actio nascatur 9). Exceptionem tamen et hæc pactio parit 10).

. 937. Edixit autem de nudis pactis Prætor hæc: pacta conventa, quæ neque dolo malo neque adversus leges, plebiscita, Senatusconsulta , edicta principum, neque quo fraus cui eorum fiat, facta erunt, servabo 11).

Hoc edicto efficitur, ut quoties pactum a iure communi remotum est, servari hoc non oporteat, nec iusiurandum de eo præstitum ad actum servandum, nec stipulatio 12).

1) Paulus in fr. 6. D. h. t. 2) V. Buchholx l. C. p. 281.-283. et hæc legitimis pactis adnumerat. 3j Cfr. et fr. 1. §. 4. D. h. t. 4) Cfr. fr. 5. D. 1, 1 (de iust. et iure). 5) Ulpianus in fr. 7. pr. et $. 1. 2. D. h. t. cfr. et c. 10. C. h. t. 6) c. 11. C. h. t. fr. 45. D. h. t. Vide supra §. 860. 7) Ulpianus in fr. 7. §. 4. D. eod. 8) I. e. in bonæ fidei contractibus. c. 13. C. h. t. 9) Fr. 7. &. 5. 6. D. h. t. 10) C. 13. C. h. t. 11) Interpretationem edicti' habes in fr. 7. §. 9.-16. D. h. t. 12) Fr. 7. §. 16. D. h. t.

. $.938. Quædam horum pactorum in rem sunt, quædam in personam ; in rem sunt, quoties generaliter paciscar: ne petam; in personam, quoties: ne a persona petam: i. e. ne a Lucio Titio petam. Utrum autem in rem, an in personam pactum sit, non minus ex verbis, quam ex mente convenientium æstimandum est ). Et in rem pacta omnibus prosunt i. e. omnibus exceptionem suppeditant , quorum obligationem dissolutam esse, eius, qui paciscebatur, interfuit ?). Personale pactum ad alium non pertinet 3).

8.939. Pascisci non possunt, quibus nec contrahere licet; nec rata habenda sunt pacta contra iuris civilis rigorem facta 4). Convenire autem potest vel re vel per epistolam vel per nuntium inter absentes quoque : immo et tacito consensu convenire quis intelligitur, veluti qui debitori suo cautionem reddidit 5).

§. 940. TRANSACTIONES quoque, nisi vel causa contractus vel stipulatio interveniunt, vim nudorum pactorum habent 6). Est autem transactio conventio de obligatione dubia vel controversa, quæ finem ei imponat, aliquo vel promisso, vel remisso, vel dato, vel retento 7). Transactio propter errorem alterius partis rescindi non potest, nisi in re, circa quam nullum inter contrahentes erat dubium, erratum fuerit 8).

$.941. E lusu vero vel sponsione omnique alio pacto, quod aleam continet, neque civilis neque naturalis nascitur obligatio 9). Vetitum enim est in pecuniam ludere 10); nisi quis certat virtutis causa, veluti hasta vel pilo iaciendo, vel currendo, saliendo, luctando, pugnando, et in his ludere ultra unum solidum non licet. Ex omnibus aliis ludis tam privatis quam publicis in domibus nulla datur actio, et quod solutum est, intra L annos repeti potest 11). Idcirco et sponsiones, ex quibus pro virtute certamen non fit, improbatæ sunt; et si inhonesta causa intervenerit, repetitioni locus est 12).

1) Fr. 7. §. 8. D. h. t. 2) Fr. 21. §. 5. D. h. t. Exempla in fr. 17. 9.4.-7. fr. 18. 21. 8. 4. D. h. t. 3) Fr. 25. §. 1. eod. Exempla in fr. 22. 23. 24. D. h. t. 4) Fr. 5. §. 16. fr. 28. pr. D. h. t. 5) Fr. 2. pr. §. 1. D. h. t. 6) Fr. 16. D. 2, 15. c. 6. 30. 33. 37. C. 2, 4 (de transactionibus). 7) Fr. 1. D. h. t. c. 38. C. eod. Commentarii mei t. 2. p. 373. seq. 8) C. 10, 42. C. eod.

9) Dig. 11, 5. Cod. 3, 43 (de aleatoribus). Vide Henrici Cuck, disputationem de alea, in Annalibus Academice Rhenotraiectince 1818. et separatim edita ibid. 1819. 4.

10) C. 3. C. eod. 11) C. 2. §. 1. D. h. t. 12) C. 3. C. eod.

« PreviousContinue »