Page images
PDF

§. 71. Ceterum intra hoc tempus ultimi vixere Romanorum Iurisconsulti, qui de iure scripserunt, inter quos Hermogenianus Codicis illius fortasse et epitomes iuris civilis auctor. Supersunt quoque ex his temporibus opera, quibus congeries veteris iuris fragmentorum continetur1).

§. 72. Interea memorabilia illa fata intervenerunt populorum migrationum, et barbarae gentes maxime germanica:, in orbem romanum irruentes, imperii excidium perficiebant; cuius, in duo tum temporis regna divisi, pars orientalis tantum sub imperatoribus Byzantii regnantibus remansit. Iuris autem romani status tum hic, tum in regnis a Germanorum principibus in romano solo conditis, miserrimus factus; cum ubique diversi mores Germa norum vel Graecorum, peregrina lingua barbariesque, iuris romani scientiae adversarentur.

§.73. Apud Germanos pro subditis natione Romanis ius ro manum a regibus eorum servatum, adeoque legum iurisque codicibus custoditum est, veluti lege romana Wisigothorum, nomine Breviarii Alarici a hodiernis insignita, A. Dvi p. Ch., item Burgundionum, a. Dxvii, et in Italia Theodorici Ostrogothorum regis edictum. Epitomae in his factae sunt ex quibusdam romanorum iurisconsultorum libris et ex constitutionum Codicibus, maxime ex Theodosiano. Lex romana Wisigothorum inter has longe copiosissima, et nobis, maximam partem superstes, praesertim memorabilis est2). In aliis regnis, ubi romani iuris usus erat, nil scripti de eo constitutum est. Barbari lege barbara vivebant8).

§. 74. Uti apud Germanos, sic etiam in orientali imperio, incerto et ambiguo facto iure, rerum eiusmodi perturbatio causa erat condendi iuris ac legum corporis. Erat Iustinianus I, qui tum necessitate temporum coactus, tum stimulo quodam instaurandi germanam ac sinceram iurisprudentiam incitatus, ius civile in hoc imperio reformavit, quam propter rem longe postea toti fere terrarum orbi generique humano legislator factus, immortalemque nominis sui gloriam adeptus est.

non perfeoit. Optimam ouravit Codicis Theodosiani editionem Gustavus Hasnel. Bonna^apud Ad. Maroum. 1842. 1 Vol. 4; quae pars est Corporis iuris Anteiustiniani.

1) Inter haBO opera hoo looo prae oeteris oommemoranda sunt 1) Vaticana, quae vocantur, Fragmenta Romae ab Angelo Maio deteota ab eoque primum vulgata anno 1823; 2) Lex Dei sive Mosaicarum et Romanarum collatio, 1574 primum edita; 3) Consultatio sive Consultatiojirs Veteris Cuiusdam Iurisconsulti 1563 primum publicatae: quse omnia cum reliquis iuris anteiustinianei reliquiis continentur in Corpore Iuris Robani Anteiustiniani, consilio professorum Bonnensium instituto et communi oura plurima ICtorumGermaniae edito apud Ad. Marcum annis 1841—1842.

2) Continet Lex Rouana Wisigothoruh praeter Codiois Theodosiani maximam partem, et Novellas Theodosii aliorumque imperatorum, neo non Codicis Gregoriani et Hermogeniani Fragmenta, mutilatas Gaii Institutiones et Fauli reoeptas sententias. Egregie illam edidit Gustavus Hasnel, Lips. 1848. fol.

3) Haeo optime'exposita in v. Savigny; Geschichte de> Rom. Beehtt im Mittelalter. Tom. II.

§.75. Iustinianus origine Illyricus ab avunculo Iustino I. Au gustus creatus, cum ab anno Dxxvii solus imperare coepisset, consilium inivit iuris emendandi. Quatenus ille virtutibus vel vitiis clarus sit, et robus gestis vel domi vel in bellis, quorum quaedam eius imperatores felicissime gesserunt, hoc loco praeterire facile possumus. In iure autem emendando a variis sui temporis doctissimis iuris peritis est adiutus, et Triboniani cum maxime consilio ct ingenio, primo tum temporis iurisconsulti, quaestoris palatii Iustiniani1).

§. 76. Initio Iustinianus novum tantum et emendatum principum constitutionum Codicem condere voluisse videtur, cum ex immensa illa constitutionum copia, quae Codice Gregoriano, Her- mogeniano et Theodosiano continebantur, et ex Novellis constitutionibus, qu;r a Tbeodosio II inde ad sua usque tempora emissae erant, illas colligi atque uno volumine concludi iuberet, quae etiam tum temporis in usu essent, detractis et abolitis omnibus, quae vel derogata erant, vel in desuetudinem abierant 2).

§. 77. Quo Codice publicato (vm. ldus Aprilis 529), cum interea intellexisset ius civile, quale erat, subsistere non posse, ad gravius opus se contulit, et Theodosii II. consilium prosequens, totius iuris reformandi operam suscepit. Instaurandam esse iurisprudentiam censebat, ut ius ipsum constaret, ideoque summum iuris studium instituendum, idque collocandum in cognoscendis veterum iurisconsultorum praeclarorum scriptis. Ex his igitur extensum opus, Digestorum libros, componi iussit, quod complecteretur quaecunque ex veteri iurisprudentia aetate sua adhuc necessaria viderentur; cui operi Institutiones seu prima eleinenta totius legitimce scientice praemisit, adiuvandi studii iuris gra tia. His postea Codicem, praelectione repetita, accommodari iussit, et ita Institutionibus, Digestis et Codice omne ius civile in orbe romano comprehendi voluit1).

1) De Iustiniano praesertim Iegendi sunt libri Procopii in oorpore histor. Byzantinae. Bonnae denuo editse 1831 —1833. opus celeberrimi Cieeon , Cap. 41—44, et Itambert, Hittoire de Iustinien. Paris 1856. 2 Vol.

2) Iustiniani constitutiones de Novo Codice faoiendo et oonfeetione l)igestorum.

§. 78. Quae Iustiniani legislatio ut inconditis ac barbaris iuris collectionibus a Germanorum regibus factis longe praestat, ita vehementer errant, qui per eam ius romanum antea semper incertum et confusum, ad aliquem perfectionis gradum demum pervenisse autumant; cum ea, quae in Iustinianeo iuris corpore praes- tantia quadam excellant, insignis illius iurisprudentiae romanae aevi reliquiae sint.

§. 79. Ceterum iam perfecto iuris corpori lustinianusNovellas constitutiones addidit, quibus saepissime iuri anteriori in totum derogavit.

CAP. Ul.

CORPORIS IURIS IUSTINIANEI DESCRIPTIO 2).

TIT. I. DE INSTITUTIONIBUS »).

§. 80. Institutiones, ab instituendo in iure dictae, in fronte librorum iuris civilis Iustiniani ponendae sunt, quippe quae prima turis elementa amplectentes, nobis quasi eius cognitionis aditum patefaciunt4).

§. 81. Ius in iis expositum, praeter primis ultimoque omnium titulis contentum, res privatas spectat, et tum antiquum est, reipublicae liberae aut priorum Imperatorum temporibus apud Roma nos usitatum, ex legibus, plebiscitis, edictis magistratuum profectum, vel moribus constitutum, summaque illa Iurisconsultorum arte excultum; tum vero etiam Imperatorum posteriorum constitutionibus, veluti edictis aut mandatis eorum, introductum. Ipse Iustinianus constitutionum suarum permultas in epitomen redac tas in iis repetivit, et nonnulla item ex iuris antiquitatibus Insti tutionibus inseri curavit, illustrandae veteris iurisprudentiae causa, qua tamen in re parum accurate eum subinde esse versatum deprehendimus5).

1) Const. <le emend. Codiois.

3) Cf- COMMBNTARIOS BEOS t. I. Introd. §. 19—24. 3) Prooemium, de confirmatione Institutionum.

4) Prooem. cit. §. 4. „Totius legitim» scientiae elementa.'

5) Prooem. §. 3. 5.

,

§.82. Secutus est in ordinando hoc opere Iustinianus, ut ipse ait1), Gaii iurisconsulti Institutionum commentarios eiusque rerum quotidianarum libros, aliaque similia veterum prudentum scripta, eaque ad verbum aliquando descripsit. Ordinem quoque in plurimis horum receptum servando, de personis primum, dein de re bus, et de actionibus denique disseruit. Constant Institutiones quatuor libris, xcvm titulis, qui praemisso principio, in paragra phos distingui solent2).

§. 83. Compositae sunt Institutiones a Triboniano duobusque antecessoribus Dorotheo et Theophilo, publicatae ante Pandectas Xii Nov. dxxxiii, cum his die xxx Dec. dxxxiii vim legis receperunt.

TIT. II. DE PANDECTIS SEU DIGESTIS 3).

I

§. 84. Praestantissima simulque latissime patens iuris Iustinianei pars Digestorum seu Pandectarum libri sunt ad veteris iurisprudentiae monumenta conservanda compositi ex celeberrimorum iurisconsultorum scriptis.

§. 85. Colligi eos iussit Iustinianus, opera xvn. doctissimorum suae aetatis iurisperitorum, moderante Triboniano4), ex genuinis triginta novem iurisconsultorum, qui ab Augusto praesertim ad Alexandrum Severum inclaruerant, operibus; eo maxime consilio, ut omnibus legibus novoque iuri solido essent fundamento, studioque in iuris scholis cum Institutionibus inservirent. Unde magnam Digestorum partem in iis explicari aut per discentes ipsos ^recitari", lustinianus ad studiorum iam prius receptam normam sancivit5).

§. 86. Ordo Digestorum in paucis mutatus idem est qui et in Edicto perpetuo sive in libris servatur, quos Ulpianus ad illud scripserat. Distributa autem sunt in septem partes6), et quinquaginta libros, qui et ipsi in titulos distinguuntur. Singulis fragmentis auctoris operisque nomen librique, ex quo desumta sunt, numerus adiectus7).

1) Prooem. §. 6. const. Omnem reipublie.ae, §. 2 init.

2) §. 12. Inst. 1.2. De personis agitur, in lib. I. de rebus, in lib. II. et III. 13 de actionibus, praemissis oMigationibus, in lib. III. 14.— VI. 17. Additus et titulus 18. de publiciis iudiciis.

3) Conferendic 1ustiniani constitutiones diversse de conceptione et confirraatione Pandectarum.

4) Const. Tanta, §. 9 eorum nomina exhibet.

5) Const. Omnem reip. §. 2—6.

6) Earum enumeratio invenitur in const. Tanta, §. 8.

7) Ibid. §. 10. In colligendis et ordinandis singulis fragmentis tres series seriptorum separasse videutur Pandectarum oonditoresj unam ex libri» iuris civilis, alterara ex commentariis ad Edictum, tertiam denique ei libris quozstionum, responsorum similibusve constantem. Cfr. F. Blume ia Dissertatione ea de re scripta in Savigny, Zeitschrift fiir geschichtliche Bechtswissenschaft t. IV. p. 2 seq. Item Themis t. III. p. 278.

§. 87. Omnibus iurisconsultis in iis excerptis par auctoritas data, nulla habita vel aetatis vel maioris singulorum famae ratione; innumerae controversiae inter eos olim habitae decisae et finitae. singularibus aliquando Iustiniani constitutionibus in Codice positis, inter quas quinquaginta praesertim decisiones praecellunt1). Contrarias in Pandectis inter se sententias omnino nullas inveniri quoque statuitur; quae sibi adversari viderentur, subtili interpretatione concilianda sancitum 2). Omnia vero ex conditorum consilio pro illorum temporum ratione mutata sunt, mutilata atque conversa, ut saepe statuere vix possimus, quae pura et genuina ex ipsis veteribus libris sint relicta3). Quae desuetudine vel legibus erant abrogata, omissa sunt praeter ea, quae ex antiquitate aut propter divisionem plenioremve indaginem cum locis receptis coniuncta remansere4).

§. 88. Coeptum Pandectarum opus xn Dec. Dxxx , publicatum xvi. Dec. Dxxxiii. et xxx. eiusdem mensis die vi legis munitum. Sancivit simul Iustinianus, nemini licere signis vel notis hos libros scribere, commentariis illustrare eosve ex ipsis iurisconsultorum scriptis corrigere vel emendare5).

TIT. III. DE CODICE6).

§. 89. Continet Codex repetitae praeleetionis constitutiones Imperatorum ab Hadriano ad Iustinianum usque emissas; quae, tum de veteri iure statuentes, decreta, interlocutiones, de iure res cripta et epistolae sunt, tum nova sancientes, ad magistratus mandata, vel ad populum edicta.

§. 90. Accommodari constitutionum Codicem Institutionibus et Pandectis Iustinianus iussit, reiectis vel mutatis illis, quae hisce contraria essent inventa, insertisque quamplurimis novis legibus ab ipso, dum Digesta condebantur, publicatis.

§. 91. Haec quoque collectio veteris iuris fragmenta mutata,

1) Const. de Emendatione Codicls, §- 1. 2) C. Tanta, §. 15.

3) Ibid. §. 10. Hugo, jur. Encyclopasdie, Ed. VII, p. 233, lin. 8. Voeantur hae mutationes et additamenta hodie Emblemata Triboniani.

4) Const. Dedit. nobis, §. 13. Tanta, §. 14.

5) Const. Tanta, §. 21. 22 et Omnem reip. §. 8.

6) Const. de emendatione Codicis.

« PreviousContinue »