Page images
PDF

heredis nil interest, eum placitis stare, compelli non potest, ut contractui diutius pareat. Sed a novo domino expulsus conductor cum venditore vel herede habet actionem, ut indemnis praestetur l).

§. 899. Qui ad certum tempus conduxit, aliquando finito etiam tempore colonus aut inquilinus intelligitur. Si enim in praedio remanet et dominus patitur in fundo esse, tacita relocatio inter eos contracta accipitur2). Quod autem dictum est, taciturnitate utriusque partis colonum reconduxisse videri, ita accipiendum est, ut ipso anno, quo tacuerunt, videantur eandem locationem reno vasse, non etiam in sequentibus annis, etiamsi fortasse initio lus trum erat conductioni praestitutum. Et ita, licet secundo anno post lustrum remanserint, eo ipso anno reconduxisse creduntur. In urbanis autem praediis alio iure Romani utebantur, ut prout quisque habitaverit, ita obligaretur, nisi certum tempus conduc tionis in scriptis comprehensum esset8).

§. 900. Contrahitur locatio et conductio interdum alio modo, quam quo vulgo fieri solet; quo facto hodierni irregularem loca tionem adesse dicunt. Hoc praesertim accidit, cum rei locatae dominium in conductorem transfertur et res eius periculo esse incipit. Eiusmodi contractus non solum tum initur, cum res lo catae cestimatce traduntur conductori 4) velut instrumentum fundi aestimati5): verum etiam si res, quae numero, pondere et mensura constant, veluti frumentum ita (forte trans mare vehendum) locantur, ut ab accipiente tantundem eiusdem generis eo loci restituatur. In eiusmodi tamen causa nihilominus locati actio competit, licet mercator frumentum ita dando in creditum isse videatur 6).

§.901. Species locationis et conductionis est, si contractus emphytheuticarius contrahitur i. e. si perpetuo res utenda datur; cum dubium esset, utrum hic contractus pro locatione esset con1) Fr. 25. §. 1. fr. 32. D. h. t. ofr. tamen o. 9. C. h. t.

2) Fr. 14. D. h. t.

3) Ita fere Ulpianus in fr. 13. §.11. D.h.t. De h. fr. recte interpretando multum disputatur. Cfr. v. Vangerow §. 644.

4) -SJstimatio enim periculum facit eius, quis susoepit. fr. 1. §. 1. D. 19, 3 (de scstimatoria).

5) Fr. 3. 54. §. 2. D. h. t. Res ita datse, cum non pereant locatori, ferream naturam harjere ab hodiernis dicuntur, inde apud Germanos pecora jestimata Eisern Vieh, dicuntur. Quidam huno contractum socidce appellant, quo nomine vero et designari solet locationis species, qu» in genere gallice oail a eheptel dioitur. C. olv., art. 1880.

6) Fr. 31. D. h. t.

siderandus, an pro emptione et venditione; Leonis constitutione cautum est: ut propriae naturae contractus deberet haberil).

TIT. m. DE SOCIETATE2).

§. 902. Societatem contrahunt, qui conveniunt, ut res vel opers conferantur, commodi vel lucri communicandi causa. Societatem coire possumus re et verbis et nudo consensu 3). Rerum inhonestarum nulla est societas, velut lenocinii vel latrocinii causa 4): sed non solum societas rei flagitiosae nullas vires habet, verum etiam ea, quae dolo malo vel fraudandi causa inita sit5).

§. 903. Donationis causa quoque recte non contrahitur societas6), ideoque singuli socii et conferre aliquid debent, et lucri et damni participes sint oportet. Potest autem conveniri, ut alter pecuniam, alter industriam conferat7): nec requiritur, ut quilibet sociorum eandem partem conferat; potest enim statui, ut non ex aequis partibus socii simus, et ut alter plus operae, industriae, aut pecuniae conferat8).

§.904. Societati plerumque adiicitur lex circa partem, quam quisque socius in societate habere debeat? Si non fuerint partes societati adiectae, aequales i. e. viriles cas esse constat9). Si vero placuerit, ut quis duas partes vel tres habeat, alius unam, ita demum conventio valebit, si alter plus contulit societati vel pecu niae vel operae, vel cuiuscunque rei causa10). Illud quoque certum est, non posse talem societatem coiri, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiat; et hanc iniquam societatem Leoninam vocari placuit 11). Sed ita coiri potest, ut eius lucri, quod reliquum in societate sit, omni damno deducto pars alia feratur, et eius damni, quod similiter feratur, pars alia capiatur 12). Denique et ita conveniri solet, ut amicus communis partes constituat, quo facto boni viri arbitrium sequendum est1). Et conveniens est viri boni arbitrio, ut non utique aequae partes fiant, si alter plus pecuniae aut operae contribuerit2). Illud expeditum est, si in una causa pars fuerit expressa, veluti in solo lucro, vel in solo damno, in altera vero omissa, in eo quoque, quod praetermissum est, eandem partem servari3).

1) §. 3. I. h. t. Gai. 5. §. 145. o. 1. C. 4, 66 (de emphyth.). Vide supra §. 444.

2) Inst. 3, 25 (de societate). Dig. 17, 2. Cod. 4, 37 (pro soeio). Gai. 3. §. 148.-154. Maym §§. 308.—314.

3) Fr. 4. D. h. t.

4) Fr. 57. D. h. t. fr. 35. §. 2. D. 18, 1 (de oont. empt.). fr. 1. §. 14. D. 27, 3 (de tutelse et rat. distrah. aet.).

5) Fr. 3. §. 3. D. h. t.

6) Fr. 5. §. 2. D. h. t. fr. 35. §. 5. D. 39, 6 (de mortis oausa don.1.

7) C. 1. C. h. t. 8) Fr. 6. 29. pr. D. h. t .

9) Fr. 29. pr. D. h. t. Multum disputatur; an aequae partes pro virilibus partibus habendse sint? Sunt interpretes qui geometricam (ut dieunt) ctqualitatem postulent i. e. quse cum eo, quod quisque contulit, congruens sit.

10) Fr. 29. pr. D. cit. 11) §. 1. I. h. t. fr. 29. §. 2. D. eod.

12) Fr. 30. eod. §. 2. I. oit.

§. 905. Societas coiri potest vel in perpetuum i. e. dum vivant, vel ad tempus, vel ex tempore, vel sub conditione4). Nulla autem societatis in aeternum coitio est5).

§. 906. Societates contrahuntur sive universorum bonorum, vel universorum, quae ex quaestu veniunt, vel unius negotiationis, vel vectigalis, vel unius rei6). Summa autem differentia est inter societatem omnium bonorum et reliquas societatum species.

§. 907. Illa enim societas, quae et universarum fortunarum so cietas, a Graecis vero xoivonou%iu appellatur 7), de omnibus omnino sociorum bonis contrahitur. Itaque omnes res, quae coeuntium sunt, statim communicantur, quia licet traditio specialiter facta non sit, tacita tamen creditur intervenire8). Ea vero, quae in nominibus sunt, manent in suo statu, sed actiones invicem praestandae sunt9). Post contractam vero societatem quidquid a socio acquiritur, conferendum est in commune 10), ideoque et hereditas, et quod legatum est, aut donatum, aut quaqua ratione acquisitum, societati communicandum estn).

§. 908. Cum igitur societas omnium bonorum universum cuiuslibet socii patrimonium amplectatur, bona autem non intelligantur, nisi deducto aere alieno, non solum res inter singulos socios communes fiunt, verum etiam debita eorum. Et quidquid ad suas familiaeque suae usus necessarios unusquisque erogabit, ad huius societatis onus pertinebit12).

§. 909. Si non universorum bonorum societas contracta est, ea tantum communicanda sunt, quorum gratia socii coierunt. Si simpliciter societas coita fuerit, et non fuerit destinatum, videtur coita esse universorum, quce ex qucestu veniunt: idem dicendum, si adiiciatur, ut et quaestus et lucri socii sint: quaestus sutem intelligitur, qui ex opera cuiusque descendit, ergo lucrum, quod

[ocr errors]

ex emptione et venditione, locatione et conductione provenit 1). Hereditas vero, legata vel donationes communes non sunt; nec quidquid ob meritum alicui accedit2). Pariter nec aliud aes alienum, nisi quod ex qusstu pendebit, venit in rationem societatis *).

§. 910. Si alicuius negotiationis vel unius rei societas inita sit; non nisi ille quaestus communis est, qui ex negotiatione proficiscitur 4).

§.911. Contracta societate singuli socii tenentur ad conferenda ea, quae communia esse debent, item ad lucrum communicandum, praestandumque invicem dolum, culpam et diligentiam.

§. 912. Culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda est. Sufficit enim, socium talem diligentiam rebus communibus adhibere, quam suis rebus adhibet: quia qui parum diligentem socium sibi assumit, de se queri i. e. sibi imputare id debet5). Damna fatalia vero socius praestare cogendus non est, veluti si pecus aut pecunia societatis incendio aut latrocinio perierit6). Si socius quaedam negligenter iri societate egerit, in pluribus autem societatem auxerit, non compensare compendium cum negligentia potest7). Usuras quoque praestare tenetur socius, cum si in pecunia reddenda moram adhibuerit, tum si in proprios usus illam converterit8).

§. 913. Tenentur etiam socii socio, qui aliquid in societatem impendit, veluti si propter societatem profectus sit ad merces emendas, aut si communem rivum suo impensu reficere curaverit9): item si sese pro societate obligaverit.

§. 914. Denique si propter societatem damnum sensit socius, cum negotiis societatis operam daret, id ei resarciendum est a sociis; etiamsi casu in id damnum inciderit10). Si unus sociorum solvendo non sit, id quod ab eo servari non potest, ad reliquorum onus pertinet. Qui ab aliquo sociorum in suam partem

[ocr errors]

admittitur socius, ei tantum socius est, qui admisit: nam socii mei socius, socius meus non est1).

§. 915- Solvitur societas ex personis, ex rebus, ex voluntate, ex actione: praeterea tempore, si ad tempus erat contracta 2).

§. 916. Ex personis solvitur interitu personarum, quae societatem coierunt. Intereunt autem homines maxima et media capitis diminutione, aut morte3); et adeo morte solvitur societas, ut nec ab initio pascisci possimus, ut heres etiam succedat societati. Sed initio conveniri potest, ut uno sociorum defuncto, inter reliquos societas maneat: quo pacto tamen fit, ut post unius mortem nova societas contrahi videatur 4).

§. 917. Publicatione universorum bonorum socii distrahitur societas, quia is, in cuius locum alius succedit, pro mortuo habetur5).

Adrogatione aut emancipatione socii, societas non dissolvitur6).

§. 918. Ex rebus solvitur societas, cum res, quarum causa societas contracta est, intereunt i. e. aut nullae relinquuntur, aut conditionem mutaverunt, veluti si consecratae vel publicat® fuerint7). Inde etiam honis a creditoribus unius socii venditis distrahitur societas. Sed et hoc casu, si adhuc consentiunt in societatem, nova videtur incipere societas 8).

§. 919. Actione distrahitur societas, cum aut stipulatione aut iudicio mutata sit causa societatis '->).

§. 920. Voluntate dissolvitur societas renuntiatione. Idque non solum si omnes dissentiunt, sed etiam si unus sociorum renuntiet. Callida tamen vel intempestiva renuntiatio ferendanon est10). Ideoque si quis dolo malo renuntiet in hoc, ut obvium aliquod lucrum solus habeat; veluti si totorum bonorum socius ideo renuntiet, ut hereditatem sibi delatam solus lucrifaciat: socium quidem a se, neque vero se a socio suo liberat; ideoque si damnum attulerit hereditas, hoc ad eum, qui renuntiavit, pertinebit, commodum autem communicare cogetur actione pro sociou). Pactum, ne a societate

1) Fr. 19. 20. D. h. t. 2) Fr. 65. §. 10. D. eod. §. 4.-8. I. h. t.

3) Fr. 63. §. 10. oit. Solvitur societas morte socii, quia qui societatem contrahit, certam personam sibi eligit. Gai. 3. §. 152.

4) §. 5. I. h. t. fr. 65. §. 9. D. eod. Arg. §. 153. Gai. lib. 3.

5) Fr. 65. §. 12. D. h. t. §. 7. I. eod.

6) Fr. 58. §. 2. fr. 65. §. 11. D. h. t. Servi manumissione quoque, quas oum eo inita erat, societas solvebatur. fr. 58. §. 3. D. eod.

7) Fr. 63. §. 10 (eod.).

8) Fr. 65. §. 1. D. h. t. §. 8. I. eod. Gai. 3. §§. 153. 154.

9) Fr. 65. pr. D. h. t. Hoo lite oontestata olim fieri debuit. Gai.3. §.180.

10) Fr. 17. §. 2. fr. 65. §. 5. D. eod.

11) §. 4. I. h. t. fr. 65. §. 4.-6. D. eod.

« PreviousContinue »