Page images
PDF
EPUB

heredis nil interest, eum placitis stare, compelli non potest, ut contractui diutius pareat. Sed a novo domino expulsus conductor cum venditore vel herede habet actionem, ut indemnis præstetur 1).

§. 899. Qui ad certum tempus conduxit, aliquando finito etiam tempore colonus aut inquilinus intelligitur. Si enim in prædio remanet et dominus patitur in fundo esse, tacita relocatio inter eos contracta accipitur 2). Quod autem dictum est, taciturnitate utriusque partis colonum reconduxisse videri, ita accipiendum est, ut ipso anno, quo tacuerunt, videantur eandem locationem renovasse, non etiam in sequentibus annis, etiamsi fortasse initio lustrum erat conductioni præstitutum. Et ita, licet secundo anno post lustrum remanserint, eo ipso anno reconduxisse creduntur. In urbanis autem prædiis alio iure Romani utebantur, ut prout quisque habitaverit, ita obligaretur, nisi certum tempus conductionis in scriptis comprehensum esset 3).

§. 900. Contrahitur locatio et, conductio interdum alio modo, quam quo vulgo fieri solet; quo facto hodierni irregularem locationem adesse dicunt. Hoc præsertim accidit, cum rei locatæ dominium in conductorem transfertur et res eius periculo esse incipit. Eiusmodi contractus non solum tum initur, cum res locatæ æstimatæ traduntur conductori 4) velut instrumentum fundi æstimati 5): verum etiam si res, quæ numero, pondere et mensura constant, veluti frumentum ita (forte trans mare vehendum) locantur, ut ab accipiente tantundem eiusdem generis eo loci restituatur. In eiusmodi tamen causa nihilominus locati actio competit, licet mercator frumentum ita dando in creditum isse videatur 6).

§. 901. Species locationis et conductionis est, si contractus emphytheuticarius contrahitur i. e. si perpetuo res utenda datur; cum dubium esset, utrum hic contractus pro locatione esset con

1) Fr. 25. §. 1. fr. 32. D. h. t. cfr. tamen c. 9. C. h. t.

2) Fr. 14. D. h. t.

3) Ita fere Ulpianus in fr. 13. §. 11. D. h. t. De h. fr. recte interpretando multum disputatur. Cfr. v. Vangerow §. 644.

4) Estimatio enim periculum facit eius, quis suscepit. fr. 1. §. 1. D. 19, 3 (de æstimatoria).

5) Fr. 3. 54. §. 2. D. h. t. Res ita datæ, cum non pereant locatori, ferream naturam habere ab hodiernis dicuntur, inde apud Germanos pecora æstimata Eisern Vieh, dicuntur. Quidam hunc contractum socidæ appellant, quo nomine vero et designari solet locationis species, quæ in genere gallice bail à cheptel dicitur. C. civ., art. 1880.

6) Fr. 31. D. h. t.

siderandus, an pro emptione et venditione; Leonis constitutione cautum est: ut propriæ naturæ contractus deberet haberi 1).

TIT. III. DE SOCIETATE 2).

§. 902. Societatem contrahunt, qui conveniunt, ut res vel operæ conferantur, commodi vel lucri communicandi causa. Societatem coire possumus re et verbis et nudo consensu 3). Rerum inhonestarum nulla est societas, velut lenocinii vel latrocinii causa 4) : sed non solum societas rei flagitiosæ nullas vires habet, verum etiam ea, quæ dolo malo vel fraudandi causa inita sit 5).

§. 903. Donationis causa quoque recte non contrahitur societas 6), ideoque singuli socii et conferre aliquid debent, et lucri et damni participes sint oportet. Potest autem conveniri, ut alter pecuniam, alter industriam conferat 7): nec requiritur, ut quilibet sociorum eandem partem conferat; potest enim statui, ut non ex æquis partibus socii simus, et ut alter plus operæ, industriæ, aut pecuniæ conferat 8).

§. 904. Societati plerumque adiicitur lex circa partem, quam quisque socius in societate habere debeat? Si non fuerint partes societati adiectæ, æquales i. e. viriles eas esse constat 9). Si vero placuerit, ut quis duas partes vel tres habeat, alius unam, ita demum conventio valebit, si alter plus contulit societati vel pecuniæ vel operæ, vel cuiuscunque rei causa 10). Illud quoque certum est, non posse talem societatem coiri, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiat; et hanc iniquam societatem Leoninam vocari placuit 11). Sed ita coiri potest, ut eius lucri, quod reliquum in societate sit, omni damno deducto pars alia feratur, et eius damni, quod similiter feratur, pars alia capiatur 12). Denique et ita conveniri solet, ut amicus communis partes constituat, quo facto

1) §. 3. I. h. t. Gai. 5. §. 145. c. 1. C. 4, 66 (de emphyth.). Vide supra §. 444.

2) Inst. 3, 25 (de societate). Dig. 17, 2. Cod. 4, 37 (pro socio). Gai. 3. §. 148.-154. Maynz §§. 308.-314.

3) Fr. 4. D. h. t.

4) Fr. 57. D. h. t. fr. 35. §. 2. D. 18, 1 (de cont. empt.). fr. 1. §. 14. D. 27, 3 (de tutelæ et rat. distrah. act.),

5) Fr. 3. §. 3. D. h. t. 6) Fr. 5. §. 2. D. h. t. 7) C. 1. C. h. t.

fr. 35. §. 5. D. 39, 6 (de mortis causa don.). 8) Fr. 6. 29. pr. D. h. t.

Multum disputatur; an æquæ partes pro virilibus Sunt interpretes qui geometricam (ut dicunt) æquacum eo, quod quisque contulit, congruens sit. 11) §. 1. I. h. t. fr. 29. §. 2. D. eod.

9) Fr. 29. pr. D. h. t. partibus habendæ sint? litatem postulent i. e. quæ 10) Fr. 29. pr. D. cit. 12) Fr. 30. eod. §. 2. I. cit.

boni viri arbitrium sequendum est 1). Et conveniens est viri boni arbitrio, ut non utique æquæ partes fiant, si alter plus pecuniæ aut operæ contribuerit 2). Illud expeditum est, si in una causa pars fuerit expressa, veluti in solo lucro, vel in solo damno, in altera vero omissa, in eo quoque, quod prætermissum est, eandem partem servari 3).

§. 905. Societas coiri potest vel in perpetuum i. e. dum vivant, vel ad tempus, vel ex tempore, vel sub conditione 4). Nulla autem societatis in æternum coitio est 5).

§. 906. Societates contrahuntur sive universorum bonorum, vel universorum, quæ ex quæstu veniunt, vel unius negotiationis, vel vectigalis, vel unius rei 6). Summa autem differentia est inter societatem omnium bonorum et reliquas societatum species.

§. 907. Illa enim societas, quæ et universarum fortunarum societas, a Græcis vero zoivonçagia appellatur 7), de omnibus omnino sociorum bonis contrahitur. Itaque omnes res, quæ coëuntium sunt, statim communicantur, quia licet traditio specialiter facta non sit, tacita tamen creditur intervenire 8). Ea vero, quæ in nominibus sunt, manent in suo statu, sed actiones invicem præstandæ sunt 9). Post contractam vero societatem quidquid a socio acquiritur, conferendum est in commune 10), ideoque et hereditas, et quod legatum est, aut donatum, aut quaqua ratione acquisitum, societati communicandum est 11).

§. 908. Cum igitur societas omnium bonorum universum cuiuslibet socii patrimonium amplectatur, bona autem non intelligantur, nisi deducto ære alieno, non solum res inter singulos socios communes fiunt, verum etiam debita corum. Et quidquid ad suas familiæque suæ usus necessarios unusquisque erogabit, ad huius societatis onus pertinebit 12).

§. 909. Si non universorum bonorum societas contracta est, ea tantum communicanda sunt, quorum gratia socii coierunt. Si simpliciter societas coita fuerit, et non fuerit destinatum, videtur coita esse universorum, quæ ex quæstu veniunt: idem dicendum, si adiiciatur, ut et quæstus et lucri socii sint: quæstus autem intelligitur, qui ex opera cuiusque descendit, ergo lucrum, quod

1) Fr. 76.-80. D. h. t.

2) Fr. 6. D. eod.

5) Fr. 70. D. eod.

[blocks in formation]

6) Fr. 5. pr. 7. D. h. t.

7) Pr. I. h. t. fr. 34. D. eod. 8) Fr. 1. §. 1. fr. 2. D. h. t.

9) Fr. 3. pr. D. eod.

10) Neque id ipso iure societatis est. fr. 74. D. h. t.

11) Fr. 3. §. 1. 52. §. 16. fr. 73. 74. D. eod. 12) Fr. 73. 81. D. h. t.

ex emptione et venditione, locatione et conductione provenit 1). Hereditas vero, legata vel donationes communes non sunt; nec quidquid ob meritum alicui accedit 2). Pariter nec aliud æs alienum, nisi quod ex quæstu pendebit, venit in rationem societatis 3). §. 910. Si alicuius negotiationis vel unius rei societas inita sit; non nisi ille quæstus communis est, qui ex negotiatione proficiscitur 4).

§. 911. Contracta societate singuli socii tenentur ad conferenda ea, quæ communia esse debent, item ad lucrum communicandum, præstandumque invicem dolum, culpam et diligentiam.

- §. 912. Culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda est. Sufficit enim, socium talem diligentiam rebus communibus adhibere, quam suis rebus adhibet: quia qui parum diligentem socium sibi assumit, de se queri i. e. sibi imputare id debet 5). Damna fatalia vero socius præstare cogendus non est, veluti si pecus aut pecunia societatis incendio aut latrocinio perierit 6). Si socius quædam negligenter in societate egerit, in pluribus autem societatem auxerit, non compensare compendium cum negligentia potest). Usuras quoque præstare tenetur socius, cum si in pecunia reddenda moram adhibuerit, tum si in proprios usus illam converterit 8).

§. 913. Tenentur etiam socii socio, qui aliquid in societatem impendit, veluti si propter societatem profectus sit ad merces emendas, aut si communem rivum suo impensu reficere curaverit o): item si sese pro societate obligaverit.

§. 914. Denique si propter societatem damnum sensit socius, cum negotiis societatis operam daret, id ei resarciendum est a sociis; etiamsi casu in id damnum inciderit 10). Si unus sociorum solvendo non sit, id quod ab eo servari non potest, ad reliquorum onus pertinet. Qui ab aliquo sociorum in suam partem

1) Fr. 7. 8. 13. 52. §. 8. D. h. t.

2) Fr. 9. 10. 11. fr. 71. §. 1. D. h. t. fr. 45. §. 2. D. 29, 2 (de acq. vel omitt. hered.).

3) Fr. 12. 82. D. h. t.

4) Fr. 52. §. 4.-6. fr. 71. D. h. t. fr. 39. §. 3. D. 10, 2 (famil. hercisc.). c. 2. C. eod.

5) §. ult. I. h. t. fr. 42. §§. 1. 2. fr. 72. D. eod.

6) Fr. 52. §. 3. fr. 58. §. 1. D. h. t.

7) Fr. 23. §. 1. fr. 24.-26. D. h. t.

8) Fr. 60. pr. D. h. t. fr. 1. §. 1. D. 22, 1 (de usuris).

9) Fr. 52. §§. 12. 15. fr. 65. §. 13. D. h. t.

10) Hoc contra Labeonis sententiam receptum est Iuliani et Ulpiani auctoritate. fr. 52. §. 4. fr. 60. §. 1. fr. 61. D. h. t.

admittitur socius, ei tantum socius est, qui admisit: nam socii mei socius, socius meus non est 1).

§. 915. Solvitur societas ex personis, ex rebus, ex voluntate, ex actione præterea tempore, si ad tempus erat contracta 2).

§. 916. Ex personis solvitur interitu personarum, quæ societatem coierunt. Intereunt autem homines maxima et media capitis diminutione, aut morte 3); et adeo morte solvitur societas, ut nec ab initio pascisci possimus, ut heres etiam succedat societati. Sed initio conveniri potest, ut uno sociorum defuncto, inter reliquos societas maneat: quo pacto tamen fit, ut post unius mortem nova societas contrahi videatur 4).

§. 917. Publicatione universorum bonorum socii distrahitur societas, quia is, in cuius locum alius succedit, pro mortuo habetur 5). Adrogatione aut emancipatione socii, societas non dissolvitur 6). §. 918. Ex rebus solvitur societas, cum res, quarum causa societas contracta est, intereunt i. e. aut nullæ relinquuntur, aut conditionem mutaverunt, veluti si consecratæ vel publicatæ fuerint). Inde etiam bonis a creditoribus unius socii venditis distrahitur societas. Sed et hoc casu, si adhuc consentiunt in societatem, nova videtur incipere societas 8).

§. 919. Actione distrahitur societas, cum aut stipulatione aut iudicio mutata sit causa societatis 9).

§. 920. Voluntate dissolvitur societas renuntiatione. Idque non solum si omnes dissentiunt, sed etiam si unus sociorum renuntiet. Callida tamen vel intempestiva renuntiatio ferenda non est 10). Ideoque si quis dolo malo renuntiet in hoc, ut obvium aliquod lucrum solus habeat; veluti si totorum bonorum socius ideo renuntiet, ut hereditatem sibi delatam solus lucrifaciat: socium quidem a se, neque vero se a socio suo liberat; ideoque si damnum attulerit hereditas, hoc ad eum, qui renuntiavit, pertinebit, commodum autem communicare cogetur actione pro socio 11). Pactum, ne a societate

1) Fr. 19. 20. D. h. t.

2) Fr. 65. §. 10. D. eod. §. 4.-8. I. h. t. 3) Fr. 63. §. 10. cit. Solvitur societas morte socii, quia qui societatem contrahit, certam personam sibi eligit. Gai. 3. §. 152.

4) §. 5. I. h. t. fr. 65. §. 9. D. eod. Arg. §. 153. Gai. lib. 3.

5) Fr. 65. §. 12. D. h. t. §. 7. I. eod.

6) Fr. 58. §. 2. fr. 65. §. 11. D. h. t. Servi manumissione quoque, quæ cum eo inita erat, societas solvebatur. fr. 58. §. 3. D. eod.

7) Fr. 63. §. 10 (eod.).

8) Fr. 65. §. 1. D. h. t. §. 8. I. eod. Gai. 3. §§. 153. 154.

9) Fr. 65. pr. D. h. t. Hoc lite contestata olim fieri debuit. Gai. 3. §. 180. 10) Fr. 17. §. 2. fr. 65. §. 5. D. eod.

11) §. 4. I. h. t. fr. 65. §. 4.-6. D. eod.

« PreviousContinue »