Page images
PDF

§.881. Emptor imprimis tenetur ad pretium solvendum, item ad usuras pretii post diem traditionis, nec non ad sumtus restituendos, qui facti sunt in re distracta eius servandae causa1). Emptor autem nummos accipientis facere cogitur2).

Denique et culpae nomine venditori adstrictus est emptor, veluti si rem tollere noluerit, et inde damnum venditor senserit; item si alio modo venditori nocuit 3).

§. 882. Diversa pacta emptionibus et venditionibus ut speciales contractus leges addi solent: veluti in diem addictio: si convenerit, ut, si melior conditio venditori intra certum tempus allata fuerit, res inempta sit4); item lex commissoria; si pacti sint: ut si pre tium intra certum tempus non solvatur, res inempta sit5). Res sub addictione in diem vel sub lege commissoria vendita et tradita, pure vendita esse videtur (nisi aliud convenerit) et perinde emptoris est periculo 6). Si vero commissoria commissa est, debet eligere venditor: num eam exercere, an ex contractu agere velit, et si unam actionem elegerit, altera exstincta est7). Alia sunt pacta de revendendo aut reemendo, reservatce hypothecce, displicentice, caetera 8).

§. 883. Rescinditur emptio et venditio iis ex causis, quibus omnes omnino contractae obligationes solvuntur: ut contrario con sensu contrahentium (re nondum tradita), item propter dolum9), vim aut metum, aut ex lege contractus, veluti si convenerit, ut res inempta sit, si emptori displicuisset, aut si de retrovendendo pactum adiectum sit.

Praeterea emptor invitus cogendus non est ad rescindendam emptionem nisi venditor immodice laesus fuerit10).

§. 884. lniquas venditiones rescindendas esse Diocletiani et Maximiani rescripto iubetur, quo statuitur1): „Rem maioris pretii, si minoris distracta fuerit, a venditore, pretium restituente emptori, posse recipi, nisi elegerit emptor, quod deest iusto pretio, addere. Minus autem pretium videri, si nec dimidia pars veri pretii soluta sit". Cum autem brevior sit huius rescripti conceptio, nec verbis alius constitutionis eorumdem imperatorum (c. 8. C. eod.) explicetur, neque eius ratio omnino in aperto sit: interpretatio eius multis quaestionibus quam maxime controversis ansam praebuit, quas hoc loco explicare longius est2).

D. 39, 3 (de damno infeoto). fr. 14. pr. D. 47, 2 (de furtis). Non obstat his §. 3. I. h. t.; nam agitur ibi de rei Periculo a venditore suacepto, ei sentontia doctissimorum iuris romani interpretum veluti: Hasse, die Culpa §§- 79. 80. 90. 98. Muhlenbruch, Doctrina Pandectarum §. 620. nota 11. Sunt qui existiment, veteres ICtos de hao qusestione dissensisse.

1) Fr. 13. §. 19. 20. 22. D. 19, 1 (tit. cit.).

2) Fr. 11. §. 2. in f. D. eod.

3) Fr. 9. fr. 32. fr. 38. §. 1. D. 19, 1. o. 16. C. 4, 49 (de act. empt.).

4) D. 18, 2 (de in diem addictione).

5) D. 18, 3 (de lege commissoria).

6) Fr. 2. D. 18, 2. fr. 1. D. 18, 3 (tit. oit.).

7) Fr. 4. §. 3. D. 18, 3 (h. t.).

8) Cod. 4, 54 (de pactis inter emptorem et venditorem). fr. 3. D. 18, 1 (de contrah. empt.).

9) C. 4. 5. 10. C. 4, 44 (de rescind. vend.).

10) C. 2. C. 4, 45 (quando lioeat ab emptione discedere). o. 3. 6. C. h. *

§. 885. Superest, ut de actione vel hereditate vendita quaedam dicamus 3).

Et quidem si nomen distractum sit, venditor actionem emptori cedere debet i. e. eum procuratorem in rem suam constituere, ut mandata sibi actione ex venditoris persona adversus debitorem experiri possit4). Emptori nominis, etiam pignoris persecutio praestari debet, ius quoque quod postea venditor accepit: nam omne beneficium venditoris prodest emptori5).

Si venditor actionem mandare non potest, emptori utilem ac tionem ex sua persona competere, receptum est6).

Denique sciendum est, nominis venditorem praestare non debere: locupletem esse debitorem; esse autem debitorem, praestare de bere, nisi aliud convenerit7).

§. 886. In actione vendita hoc singulare ab Imperatore Anas tasio constitutum est: ut si venditor pro minori summa, quam quae est in actione, eam vendiderit, emptor eam tantum summam a debitore persequi possit, quam ipse pro praestita actione alteri solverit8).

§.887. Cum hereditatem quis vendidit, esse debet hereditas, ut sit emptio, nec enim alea emitur, ut in venatione et in similibus, sed res; quae si non est, non contrahitur emptio 9). Venditor res corporales, quae in hereditate sunt, tradere debet, actiones autem, sicut is, qui nomen vendidit, emptori mandare10).

1) C. 2. C. h. t.

2) Cfr. de iis Commentarios meos t.2. p.232.—234. et v. Vangerow §.613.

3) Dig. 18,4. C. 4, 39 (h. t.). Extensius de hoc loquor in Commentariis meis t. 3. p. 39. seq.

4) C. 8. C. h. t. 5) Fr. 6. 25. D. h. t.

6) C. 8. C. oit. ofr. fr. 1. 2. D. 14, 3 (de institor aot.). fr. 13. §. 5. D. 19, 1 (de aot. empti). o. 5. C. 4, 15 (quando fiscus).

7) Fr. 4. D. h. t. 8) C. 22. 23. C. 4, 35 (mandati). 9) Fr. 7. D. h. t. (18, 4). cfr. tamen fr. 8.—12. D. h. t.

10) Fr. 2. §. 2. fr. 14. §. 1. D. h. t. Plura de hereditate vendita traduntur in fr. 2. D. h. t.

TIT. II. DE LOCATIONE ET CONDTJCTIONE *).

§. 888. Locatio et conductiffcontrahitur, si vel res utenda fruendave, vel operae praestandae, vel opus perficiendum pro certa mercede promittuntur. Locatio et conductio proxima est emptioni et venditioni, iisdemque iuris regulis consistit. Nam ut emptio et venditio ita contrahitur, si de pretio convenerit, sic et locatio et conductio ita contrahi intelligitur, si merces constituta sit2).

§.889. Donationis causa nulla est locatio; si pretium alieno arbitrio permissum fuerit, conditionalis est8). Merces vel pensio in pecunia numerata constat; attamen praedium ita potest locari, ut mercedis loco quantitas fructuum perceptorum a conductore praestentur; quae conventio colonia partiaria vocatur et vcra locatio et conductio est, quamvis ad societatem accedat, cum colonus partiarius, quasi societatis iure, et damnum et lucrum cum domino fundi partiatur4). Praeterea, sicut vulgo quaerebatur, an permutatis rebus emptio venditio contrahatur, ita quaeri solebat de locatione et conductione, si forte rem aliquam tibi utendam sive fruendam quis dederit, et invicem a te aliam rem utendam sive fruendam acceperit, et placuit non esse locationem et conductionem, sed proprium genus esse contractus i. e. contractum, quem vocant, innominatum5).

§. 890. Locatio et conductio triplex est, rei scilicet, operarum et operis conductio. In rerum locatione, qui rem utendam et fruendam daturus est, locator, qui eam accipit etmercedem praestat, conductor vocatur: ita quoque in operarum locatione. Qui vero opus construendum suscipit, conductoris nomine appellatur, ct qui pensionem solvit opus locans, locator dicitur.

§.891. Res locari possunt, quae usu neque consumuntur neque minuuntur, tam corporales quam incorporales, quae et usumfructum et usum recipiunt6).

Praedii rustici conductor colonus, aedium vero inquilinus vo catur 7). Facta illa tantum recte locantur, quae locari solent i. e. quae pretio aestimantur. Quod si tale sit factum, quod locari non solet, puta ut servum munumittas, contractus innominatus est8).

1) I. 3, 24 (de locatione et conduetione). D. 19, 2 (iocati oonduoti). Cod. 4, 65 (de looato et oonduotoj. Gai. 3. §. 142.—147. Maynz §§. 298.—302.

2) Pr. I. h. t. 3) §. 1. I. h. t. fr. 25. pr. D. eod. 4) Fr. 25. §. 6. D. h. t. 5) §. 2. I. h. t.

6) Arg. fr. 12. §. 2. fr. 38. D. 7, 1 (de usufr.). fr. 2. in f. fr. 8. pr. D. 7, 8 (de usu et habitatione). Venatio looari potest Arg. fr. 3. §. 6. D. 13, 6 (commodati).

7) Fr. 24. §. 1. ?. 4. fr. 25. §. 1. 2. D. h.t.

8) Fr. 5. §. 2. D. 19, 5 (de praeso. verb.). V. supra §. 861.

Operarum liberalium quoque locatio non est, veluti quaepraestantur ab advocatis, medicis et liberalium studiorum professoribus 1).

§.892. Operis conductio est, si quis opus aliquod pro certa mercede perficiendum suscipit, eaque ab operarum locatione differt, quod non singularum operarum praestandarum ratio habetur, sed totius rei executionis. Operis conductio aliquando ab emptione difficilius distinguitur: sed toties conductio alicuius rci est, quoties materia, in qua aliquid praestatur, locatoris est et in eodem statu eiusdem maneat: cum quoties immutatur et alienatur, emptio magis quam locatio intelligi debeat veluti, si ego aurum aurifici dederim, ut mihi annulos faceret, locatio et conductio est, si ex suo auro, emptio et venditio 2).

§. 893. Mutuae ex hoc contractu obligationes hae sunt: qui rem locavit, naturalem eius possessionem in conductorem transferre, illamque toto contractus tempore penes eum esse pati de bet; rem vero talem praestare, qua conductor semper uti possit8). Si casu fortuito rem, qualis promissa est, dare non potest, resolvitur contractus, aut pensionis remissio facienda est, quod et locum habet, si colonus propter vim maiorem eos fructus ex.fundo Iucratus non est, quos lucrari debuerat4). Quidquid vero locatoris culpa vel negligentia leviori'detrimentum passus est con ductor, id est resarciendum 5). Non debet locator rem, durante locationis tempore, nisi ex gravioribus causis paulo inferius referendis, auferre; sed omnes in eam necessarias impensas facere et tributa a re praestanda agnoscere, aut id, quod hoc nomine a conductore depensum est, ei restituere 6).

§. 894. Operae promissae omni adhibita diligentia praestandae sunt, eodemque modo et opus susceptum perfici debet7); quod in utroque casu per alium quoque facere licet; dummodo propriae personae qualitntis causa contractum non sit8). Si operarum lo cator operisve conductor in obligatione exsequenda fortuito aliquo casu in damnum incidit, hoc ipse ferre debet. Si vi maiori impeditus operas non praestitit vel opus perficere non potuit, utrimque contractus evanescit1).

1) Fr. 1. D. 50, 14 (de extraord. oognit.).

2) §. 4. I. h. t. fr. 2. §.1. fr. 22. §. 2. D.h.t. fr.20.65. D. 18, 1 (deoontrah. empt.).

3) Fr. 9. pr. §. 1. fr. 19. §. 6. fr. 30. pr. §.1. 2. fr. 56. D.h.t. c.3. C.h.t.

4) Fr. 15. §. 2. 3. 4. fr. 30. §. 1. D. eod.

5) Fr. 25. §. 3.-5. D. h. t. o. 1. C. eod.

6) Fr. 55. §. 1. D. eod. fr. 3. §.13. 14. D. 50, 4 (de muneribus). fr. 11. D. 50, 5 (de vacatione).

7) Fr. 9. §. 5. fr. 13. §. 5. fr. 25. §. 7. D. h. t. 8) Fr. 31. D. 46, 3 (de solut.).

§. 895. Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet, et si quid in lege praetermissum fuerit, id ex aequo et bono debet praestare2). Itaque mercedem statuto tempore solvere de bet, si per alterum non stetit, quominus re conducta frueretur vel operas promissas reciperet3). Idem dicendum, si opus absolutum casu periit, veluti si terraemotu aedificium concussum sit 4).

§. 896. Qui rei usum conduxit, ab eo praeterea custodia talis desideratur, qualem diligentissimus paterfamilias suis rebus adhibet; quam si praestiterit et aliquo casu rem amiserit, de ea restituenda non tenebitur5). I)e damno ab alio in re dato con ductor non tenetur, cum nulla custodia efficere possit, ne damnum iniuria ab alio detur6).

Ante tempus conductionis contra legem contractus fundum locatum sine iusta ac probabili causa deserere non potest7). Finito contractu restituere debet8), et si forte invito domino in fundo remanet, expelli potest, quasi vi eum invasisset9).

§. 897. Finitur locatio et conductio temporis definiti decursu, opere perfecto et approbato, rei interitu, vel contrahentium renuntiatione. Locator domus expellere inquilinum potest, si in ea male versatus sit, si per biennium pensionem solvere negfexerit, si necessariae refectiones in domo faciendae sint, vel si locator aedes propriis usibus omnino necessarias esseprobaverit10). Con ductor vero derelinquere potest domum, si ob iustum timorem in ea sine periculo diutius morari nequit aut si res habet talia vitia, ut promissus usus eius fieri non possitu). Denique solvitur locatio et conductio, si conductor solvendo esse desiit12). Morte vero contrahentium non finitur13).

§.898. Locator rem locatam alienare tam inter vivos, quam mortis causa potest, quamvis conductori ex contractu maneat obligatus. Emptor vero vel legatarius non impediuntur, quominus conductorem expellant, et conductor, quoniam locatoris vel eius

1) Fr. 61. §. 1. D. h. t. 2) §. 5. I. h. t.

3) Fr. 38. pr. D. h. t. fr. 19. §. 9. fr. 15. §. 6 (eod.).

4) Fr. 36. 37. 59. 62. D. h. t.

5) Verba §. 5. in f. I. h. t. fr. 25. §. 3. fr. 29. 30. §. 4. D. eod.

6) Fr. 41. D. h. t. 7) Fr. 55. §. 2. D. h. t. 8) Fr. 48. §. 1. D. eod. 9) C. 10. C. 8, 4 (de vi). e. 34. C. h. t.

10) C. 3. C. h. t. fr. 56. D. eod. Nov. 120. o. 8.

11) Fr. 25. §. 2. fr. 27. 1. fr. 33. fr. 60. pr. D. h. t.

12) Fr. 8. §. 1. D. 42, 6 (de rebus auot. iud. possid.). 13) §. 6. I. h. t.

« PreviousContinue »