Page images
PDF
EPUB

§. 881. Emptor imprimis tenetur ad pretium solvendum, item ad usuras pretii post diem traditionis, nec non ad sumtus restituendos, qui facti sunt in re distracta eius servandæ causa 1). Emptor autem nummos accipientis facere cogitur 2).

Denique et culpæ nomine venditori adstrictus est emptor, veluti si rem tollere noluerit, et inde damnum venditor senserit; item si alio modo venditori nocuit 3).

§. 882. Diversa pacta emptionibus et venditionibus ut speciales contractus leges addi solent: veluti in diem addictio: si convenerit, ut, si melior conditio venditori intra certum tempus allata fuerit, res inempta sit 1); item lex commissoria; si pacti sint: ut si pretium intra certum tempus non solvatur, res inempta sit 5). Res sub addictione in diem vel sub lege commissoria vendita et tradita, pure vendita esse videtur (nisi aliud convenerit) et perinde emptoris est periculo 6). Si vero commissoria commissa est, debet eligere venditor: num eam exercere, an ex contractu agere velit, et si unam actionem elegerit, altera exstincta est 7). Alia sunt pacta de revendendo aut reemendo, reservatæ hypothecæ, displicentiæ, cætera 3).

§. 883. Rescinditur emptio et venditio iis ex causis, quibus omnes omnino contractæ obligationes solvuntur: ut contrario consensu contrahentium (re nondum tradita), item propter dolum 9), vim aut metum, aut ex lege contractus, veluti si convenerit, ut res inempta sit, si emptori displicuisset, aut si de retrovendendo pactum adiectum sit.

Præterea emptor invitus cogendus non est ad rescindendam emptionem nisi venditor immodice læsus fuerit 10).

§. 884. Iniquas venditiones rescindendas esse Diocletiani et

D. 39, 3 (de damno infecto). fr. 14. pr. D. 47, 2 (de furtis). Non obstat his §. 3. I. h. t.; nam agitur ibi de rei PERICULO a venditore suscepto, ex sententia doctissimorum iuris romani interpretum veluti: Hasse, die Culpa §§. 79. 80. 90. 98. Mühlenbruch, Doctrina Pandectarum §. 620. nota 11. Sunt qui existiment, veteres ICtos de hac quæstione dissensisse.

1) Fr. 13. §. 19. 20. 22. D. 19, 1 (tit. cit.).

2) Fr. 11. §. 2. in f. D. eod.

3) Fr. 9. fr. 32. fr. 38. §. 1. D. 19, 1. c. 16. C. 4, 49 (de act. empt.). 4) D. 18, 2 (de in diem addictione).

5) D. 18, 3 (de lege commissoria).

6) Fr. 2. D. 18, 2. fr. 1. D. 18, 3 (tit. cit.).

7) Fr. 4. §. 3. D. 18, 3 (h. t.).

8) Cod. 4, 54 (de pactis inter emptorem et venditorem). fr. 3. D. 18, 1 (de contrah. empt.).

9) C. 4. 5. 10. C. 4, 44 (de rescind. vend.).

10) C. 2. C. 4, 45 (quando liceat ab emptione discedere). c. 3. 6. C. h. t.

Maximiani rescripto iubetur, quo statuitur1): „Rem maioris pretii, si minoris distracta fuerit, a venditore, pretium restituente emptori, posse recipi, nisi elegerit emptor, quod deest iusto pretio, addere. Minus autem pretium videri, si nec dimidia pars veri pretii soluta sit“. Cum autem brevior sit huius rescripti conceptio, nec verbis alius constitutionis eorumdem imperatorum (c. 8. C. eod.) explicetur, neque eius ratio omnino in aperto sit: interpretatio eius multis quæstionibus quam maxime controversis ansam præbuit, quas hoc loco explicare longius est 2).

§. 885. Superest, ut de actione vel hereditate vendita quædam dicamus *).

Et quidem si nomen distractum sit, venditor actionem emptori cedere debet i. e. eum procuratorem in rem suam constituere, ut mandata sibi actione ex venditoris persona adversus debitorem experiri possit 4). Emptori nominis, etiam pignoris persecutio præstari debet, ius quoque quod postea venditor accepit: nam omne beneficium venditoris prodest emptori 5).

Si venditor actionem mandare non potest, emptori utilem actionem ex sua persona competere, receptum est 6).

Denique sciendum est, nominis venditorem præstare non debere: locupletem esse debitorem; esse autem debitorem, præstare debere, nisi aliud convenerit 7).

§. 886. In actione vendita hoc singulare ab Imperatore Anastasio constitutum est: ut si venditor pro minori summa, quam quæ est in actione, eam vendiderit, emptor eam tantum summam a debitore persequi possit, quam ipse pro præstita actione alteri solverit 8).

§. 887. Cum hereditatem quis vendidit, esse debet hereditas, ut sit emptio, nec enim alea emitur, ut in venatione et in similibus, sed res; quæ si non est, non contrahitur emptio 9). Venditor res corporales, quæ in hereditate sunt, tradere debet, actiones autem, sicut is, qui nomen vendidit, emptori mandare 10).

1) C. 2. C. h. t.

2) Cfr. de iis Commentarios meos t. 2. p. 232.-234. et v. Vangerow §. 611. 3) Dig. 18, 4. C. 4, 39 (h. t.). Extensius de hoc loquor in Commentariis meis t. 3. p. 39. seq.

4) C. 8. C. h. t.

5) Fr. 6. 25. D. h. t.

6) C. 8. C. cit. cfr. fr. 1. 2. D. 14, 3 (de institor act.). fr. 13. §. 5. D. 19, 1 (de act. empti). c. 5. C. 4, 15 (quando fiscus).

7) Fr. 4. D. h. t.

8) C. 22. 23. C. 4, 35 (mandati).

Plura de hereditate vendita tradun

9) Fr. 7. D. h. t. (18, 4). cfr. tamen fr. 8.-12. D. h. t. 10) Fr. 2. §. 2. fr. 14. §. 1. D. h. t.

tur in fr. 2. D. h. t.

TIT. II. DE LOCATIONE ET CONDUCTIONE 1).

§. 888. Locatio et conductio contrahitur, si vel res utenda fruendave, vel operæ præstandæ, vel opus perficiendum pro certa mercede promittuntur. Locatio et conductio proxima est emptioni et venditioni, iisdemque iuris regulis consistit. Nam ut emptio et venditio ita contrahitur, si de pretio convenerit, sic et locatio et conductio ita contrahi intelligitur, si merces constituta sit 2).

§. 889. Donationis causa nulla est locatio; si pretium alieno arbitrio permissum fuerit, conditionalis est3). Merces vel pensio in pecunia numerata constat; attamen prædium ita potest locari, ut mercedis loco quantitas fructuum perceptorum a conductore præstentur; quæ conventio colonia partiaria vocatur et vera locatio et conductio est, quamvis ad societatem accedat, cum colonus partiarius, quasi societatis iure, et damnum et lucrum cum domino fundi partiatur 4). Præterea, sicut vulgo quærebatur, an permutatis rebus emptio venditio contrahatur, ita quæri solebat de locatione et conductione, si forte rem aliquam tibi utendam sive fruendam quis dederit, et invicem a te aliam rem utendam sive fruendam acceperit, et placuit non esse locationem et conductionem, sed proprium genus esse contractus i. e. contractum, quem vocant, innominatum 5).

§. 890. Locatio et conductio triplex est, rei scilicet, operarum et operis conductio. In rerum locatione, qui rem utendam et fruendam daturus est, locator, qui eam accipit et mercedem præstal, conductor vocatur: ita quoque in operarum locatione. Qui vero opus construendum suscipit, conductoris nomine appellatur, et qui pensionem solvit opus locans, locator dicitur.

§. 891. Res locari possunt, quæ usu neque consumuntur neque minuuntur, tam corporales quam incorporales, quæ et usumfructum et usum recipiunt 6).

Prædii rustici conductor colonus, ædium vero inquilinus vocatur 7). Facta illa tantum recte locantur, quæ locari solent i. e. quæ pretio æstimantur. Quod si tale sit factum, quod locari non solet, puta ut servum munumittas, contractus innominatus est 8).

1) I. 3, 24 (de locatione et conductione). D. 19, 2 (locati conducti). Cod. 4, 65 (de locato et conducto). Gai. 3. §. 142.-147. Maynz §§. 298.-302. 3) §. 1. I. h. t. fr. 25. pr. D. eod. 5) §. 2. I. h. t.

2) Pr. I. h. t.

4) Fr. 25. §. 6. D. h. t.

6) Arg. fr. 12. §. 2. fr. 38. D. 7, 1 (de usufr.). fr. 2. in f. fr. 8. pr. D. 7, 8 (de usu et habitatione). Venatio locari potest Arg. fr. 3. §. 6. D. 13, 6

(commodati).

7) Fr. 24. §. 1. 2. 4. fr. 25. §. 1. 2..D. h. t.

8) Fr. 5. §. 2. D. 19,.5 (de præsc. verb.). V. supra §. 861.

Operarum liberalium quoque locatio non est, veluti quæ præstantur ab advocatis, medicis et liberalium studiorum professoribus 1). §. 892. Operis conductio est, si quis opus aliquod pro certa mercede perficiendum suscipit, eaque ab operarum locatione differt, quod non singularum operarum præstandarum ratio habetur, sed totius rei executionis. Operis conductio aliquando ab emptione difficilius distinguitur: sed toties conductio alicuius rei est, quoties materia, in qua aliquid præstatur, locatoris est et in eodem statu eiusdem maneat: cum quoties immutatur et alienatur, emptio magis quam locatio intelligi debeat veluti, si ego aurum aurifici dederim, ut mihi annulos faceret, locatio et conductio est, si ex suo auro, emptio et venditio 2).

§. 893. Mutuæ ex hoc contractu obligationes hæ sunt: qui rem locavit, naturalem eius possessionem in conductorem transferre, illamque toto contractus tempore penes eum esse pati debet; rem vero talem præstare, qua conductor semper uti possit 3). Si casu fortuito rem, qualis promissa est, dare non potest, resolvitur contractus, aut pensionis remissio facienda est, quod et locum habet, si colonus propter vim maiorem eos fructus ex.fundo lucratus non est, quos lucrari debuerat 4). Quidquid vero locatoris culpa vel negligentia leviori detrimentum passus est conductor, id est resarciendum 5). Non debet locator rem, durante locationis tempore, nisi ex gravioribus causis paulo inferius referendis, auferre; sed omnes in eam necessarias impensas facere et tributa a re præstanda agnoscere, aut id, quod hoc nomine a conductore depensum est, ei restituere 6).

§. 894. Operæ promissæ omni adhibita diligentia præstandæ sunt, eodemque modo et opus susceptum perfici debet 7); quod in utroque casu per alium quoque facere licet; dummodo propriæ personæ qualitatis causa contractum non sit 8). Si operarum locator operisve conductor in obligatione exsequenda fortuito aliquo casu in damnum incidit, hoc ipse ferre debet. Si vi maiori

1) Fr. 1. D. 50, 14 (de extraord. cognit.).

2) §. 4. I. h. t. fr. 2. §. 1. fr. 22. §. 2. D. h. t. fr. 20. 65. D. 18, 1 (de contrah. empt.).

3) Fr. 9. pr. §. 1. fr. 19. §. 6. fr. 30. pr. §. 1. 2. fr. 56. D. h. t. c. 3. C. h. t. 4) Fr. 15. §. 2. 3. 4. fr. 30. §. 1. D. eod.

5) Fr. 25. §. 3.-5. D. h. t. c. 1. C. eod.

6) Fr. 55. §. 1. D. eod. fr. 3. §. 13. 14. D. 50, 4 (de muneribus). fr. 11. D. 50, 5 (de vacatione).

7) Fr. 9. §. 5. fr. 13. §. 5. fr. 25. §. 7. D. h. t.

8) Fr. 31. D. 46, 3 (de solut.).

impeditus operas non præstitit vel opus perficere non potuit, utrimque contractus evanescit 1).

§. 895. Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet, et si quid in lege prætermissum fuerit, id ex æquo et bono debet præstare 2). Itaque mercedem statuto tempore solvere debet, si per alterum non stetit, quominus re conducta frueretur vel operas promissas reciperet 3). Idem dicendum, si opus absolutum casu periit, veluti si terræ motu ædificium concussum sit 4). §. 896. Qui rei usum conduxit, ab eo præterea custodia talis desideratur, qualem diligentissimus paterfamilias suis rebus adhibet; quam si præstiterit et aliquo casu rem amiserit, de ea restituenda non tenebitur 5). De damno ab alio in re dato conductor non tenetur, cum nulla custodia efficere possit, ne damnum iniuria ab alio detur 6).

Ante tempus conductionis contra legem contractus fundum locatum sine iusta ac probabili causa deserere non potest 7). Finito contractu restituere debet 8), et si forte invito domino in fundo remanet, expelli potest, quasi vi eum invasisset 9).

§. 897. Finitur locatio et conductio temporis definiti decursu, opere perfecto et approbato, rei interitu, vel contrahentium renuntiatione. Locator domus expellere inquilinum potest, si in ea male versatus sit, si per biennium pensionem solvere neglexerit, si necessariæ refectiones in domo faciendæ sint, vel si locator ædes propriis usibus omnino necessarias esse probaverit 10). Conductor vero derelinquere potest domum, si ob iustum timorem in ea sine periculo diutius morari nequit aut si res habet talia vitia, ut promissus usus eius fieri non possit 11). Denique solvitur locatio et conductio, si conductor solvendo esse desiit 12). Morte vero contrahentium non finitur 13).

§. 898. Locator rem locatam alienare tam inter vivos, quam mortis causa potest, quamvis conductori ex contractu maneat obligatus. Emptor vero vel legatarius non impediuntur, quominus conductorem expellant, et conductor, quoniam locatoris vel eius

1) Fr. 61. §. 1. D. h. t.

2) §. 5. I. h. t.

3) Fr. 38. pr. D. h. t. fr. 19. §. 9. fr. 15. §. 6 (eod.).

4) Fr. 36. 37. 59. 62. D. h. t.

5) Verba §. 5. in f. I. h. t. fr. 25. §. 3. fr. 29. 30. §. 4. D. cod.

6) Fr. 41. D. h. t.

7) Fr. 55. §. 2. D. h. t.

9) C. 10. C. 8, 4 (de vi). c. 34. C. h. t.

8) Fr. 48. §. 1. D. eod.

10) C. 3. C. h. t. fr. 56. D. eod. Nov. 120. c. 8.
11) Fr. 25. §. 2. fr. 27. 1. fr. 33. fr. 60. pr. D. h. t.
12) Fr. 8. §. 1. D. 42, 6 (de rebus auct. iud. possid.).

13) §. 6. I. h. t.

« PreviousContinue »