Page images
PDF
EPUB

TIT. VII. DE CÆTERIS CONTRACTIBUS, qui re perFICIUNTUR, SED CERTUM NOMEN NON HABENT 1).

§. 860. Sunt alii denique casus, in quibus re obligamur; qui vero, cum in singulis propria contractus species non adsit, innominati vel incerti contractus hodie appellantur 2). Quatuor eorum figuras distinguere cum veteribus solemus: scilicet do ut des, do ut facias, facio ut des, facio ut facias 3).

§. 861. Do ut des: rem do ut aliam des; si quidem pecuniam do ut rem accipiam, emptio et venditio contrahitur 4). Sed in permutatione, vel si res æstimata vendenda datur, re contrahitur obligatio 5). Do ut facias, facio ut des; simulatque pro opera locari solita certum pretium datur vel constituitur, locatio et conductio est; sed si hoc factum non fuerit et alia res datur vel facta, quæ locari non solent, in obligationem deducuntur, incertus contractus est). Facio ut facias: veluti si ædificium exstruo in tuo solo ea lege, ut tu in meo ædifices 7).

§. 862. In illis horum contractuum formis, in quibus dando alium nobis obligamus, hoc singulare est, quod is, qui dedit, a contractu recedere remque repetere potest, quamdiu ex altera parte præstatio secuta non sit, aut quia debitor ei non satisfecit, aut quod ipsum dantem dedisse pœnitet 8).

1) Tit. 19, 5 (de præscript. verbis et in factum act.). C. 4, 64 (eod. tit.). Maynz §. 323.

2) Fr. 1. §. 4. D. h. t.

3) Fr. 5. pr. D. eod. 4) Fr. 5. §. 1. D. cit. 5) Dig. 19, 3 (de æstimatoria). 19, 4 (de rerum permutatione).

6) Fr. 5. §. 2. D. h. t.

Notat tamen Paulus in fr. 5. 13. h. t.

Quodsi et

faciam, ut des, et posteaquam feci, dare cessas, nulla erit civilis actio,

ideo de dolo dabitur.

7) Fr. 5. §. 4. D. eod.

8) Fr. 7. D. h. t. fr. 3. §. 2. 3. D. 12, 4 (de condict. causa data causa non secuta). fr. 1. §. 4. D. 18, 4 (de æstimatoria).

CAP. IV.

DE OBLIGATIONIBUS QUE CONSENSU

PERFICIUNTUR.

TIT. I. DE EMPTIONE ET VENDITIONE 1).

§. 863. Consensu fiunt obligationes in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis.

Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationem contrahi, quia neque verborum, neque scripturæ ulla proprietas desideratur; sed sufficit, eos qui negotia gerunt, consensisse. Unde inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, veluti per epistolam, vel per nuntium 2).

§. 864. Item in his contractibus, quæ omnes conventiones iuris gentium sunt 3), alter alteri obligatur de eo, quod alterum alteri ex æquo et bono præstare oportet 4): unde bonæ fidei contractus appellantur 5).

§. 865. Emptio autem et venditio contrahitur, quando de re pro pretio tradenda convenit 6). Qui ad rem tradendam se adstringit, venditor, qui pretium se soluturum promittit, emptor appellatur.

§. 866. Tria igitur emptionem et venditionem perficiunt, res, pretium, consensus 7). Omnium autem rerum, quas quis habere, vel possidere, vel persequi potest, venditio recte fit: de quibus autem contrahere omnino non licet, earum nec venditio esse potest 8). Rem alienam vendere aliquem posse, nulla dubitatio est; nam emptio et venditio est, sed res emptori auferri potest; si vero et emptor et venditor sciverint, furtivum esse, quod venit, a neutra parte obligatio contrahitur. Si emptor solus scit, non obligatur venditor: nec tamen ex vendito quidquam consequitur, nisi ultro quod convenerit præstet 9).

1) I. 3, 23. Gai. 3. §. 139.-141. Dig. lib. 18. integer; lib. 19. t. 1 (de act. empt. et venditi). C. 4, 38.--56. Paul. recept. sent. II. 12. Vat. fragm. t. I. Maynz §. 291.-297.

2) Gai. 3, 136. §. 1. I. 3, 22 (de cons. oblig.). fr. 2. §. 1. 2. fr. 48. D. 44, 7 (de oblig. et act.).

3) Fr. 7. pr. §. 1. D. 2, 14 (de pactis). fr. 1. §. 2. D. 18, 1 (de contrah. emptione).

4) Gai. ib. §. 137. §. 3. I. eod.

5) Fr. 11. §. 18. fr. 48. D. 19, 1 (de act. empti). c. 13. C. 2, 3 (de pactis). 6) Pr. I. h. t.

7) Fr. 1. pr. §. 1. 2. D. cit.

9) Fr. 28. 34. §. 3. D. h. t.

8) Fr. 34. §. 1. D. h. t.

e

§. 867. Loca sacra vel religiosa, item publica, veluti forum, basilicam frustra quis sciens emit; quæ tamen si pro privatis vel profanis quis ignorans emerit, habebit actionem ex empto, quod non habere ei liceat, ut consequatur, quod sua interest, deceptum eum non esse. Idem iuris est, si hominem liberum pro

servo emerit 1).

§. 868. Fructus et partus futuri recte emuntur, ut quum editus esset partus, iam tunc (quum contractum esset negotium) venditio facta intelligatur; sed si id egerit venditor, ne nascantur aut fiant, ex empto agi potest 2). Aliquando tamen et sine re venditio intelligitur, veluti quum quasi alea emitur; quod fit, quum captus piscium, vel avium vel missilium emitur; emptio enim contrahitur, etiam si nihil inciderit, quia SPEI emptio est, et quod missilium eo casu captum est, si evictum fuerit, nulla eo nomine ex empto obligatio contrahitur, quia id actum intelligitur 3). §. 869. Incorporalium rerum venditionem esse constat, ut servitutum, hereditatum, actionum 4). Litigiosæ vero res aut aliæ, quarum alienatio iure prohibita est, venditionem non recipiunt 5).

§. 870. Sine pretio nulla est venditio: pretium autem in numerata pecunia consistere debet: explosa enim et Sabinianorum opinio, qui etiam in alia re posse pretium consistere putabant : et merito prævaluit Proculi sententia dicentis: rerum permutationem proprium contractus genus esse 6). Neque tamen contractus mutatur pretii causa non numerata pecunia, sed pro ea rebus quibusdam in solutum datis 7).

§. 871. Quod vulgo tradi solet, pretium verum, certum atque iustum esse debere, accurata eget interpretatione. Donationis causa facta, non minus quam imaginaria venditio, nullius est momenti. Quoties vero viliori pretio res donationis causa distrahitur, dubium non est, quin venditio valeat 8).

§. 872. Incertum pretium nonnisi illud est, quod in rei veritate definitum non est: si enim solum ignoratur, quanti empta res sit, valet, veluti ut empta res sit tanti, quanti in arca habeat emptor 9).

1) §. 5. I. h. t. fr. 62. §. 1. fr. 70. D. h. t.

2) Fr. 8. pr. D. h. t. fr. 39. §. 1. fr. 78. §. 3. D. eod.

3) Fr. 8. §. 1. D. h. t.

4) Fr. 11. in f. fr. 12. D. 20, 1 (de pignorib.). Dig. 18, 4 (de hereditate vel actione vendita).

5) C. 2.-4. C. 8, 37 (de litigiosis).

6) §. 2. I. h. t. fr. 1. §. 1. D. 18, 1 (h. t.).

7) C. 9. C. 4, 44 (de rescind. vend.).

8) Ulp. in fr. 38. 55. D. h. t. fr. 54. D. 44, 7 (de obl. et act.).

9) Fr. 7. §. 1. 2. D. h. t.

Si in arbitrium extranei collatum fuerit pretium, conditionalis est emptio 1). Imperfectum autem est negotium, cum emere volenti sic venditor dicit: quanti velis, quanti æquum putaveris, quanti æstimaveris, habes emptum 2).

§. 873. Iustum accipitur pretium, quod minus non est dimidia parte rei valoris; minoris pretii venditio tamen inutilis non est, sed rescissioni obnoxia 3).

§. 874. Perfecta est emptio simulatque de pretio convenit, quamvis pretium nondum solutum, nec arrha quidem data fuerit; sed quod arrhæ nomine datur, argumentum est emptionis et venditionis contractæ 4). Si scriptis conficiuntur emptiones, non aliter perfectus est contractus, nisi instrumenta emptionis fuerint in mundum accepta subscriptionibusque partium confirmata; et si per tabellionem conscribantur, etiam ab ipso completa et postremo a partibus absoluta sint 5).

§. 875. Cum igitur consensus in emptionibus intercedere debeat; sive in ipsa emptione dissentiant, sive in pretio, sive in quo alio, emptio imperfecta est, veluti si in corpore per errorem dissentiant, aut si in ipso corpore non erretur, sed si in substantia error sit, ut puta si acetum pro vino, vel plumbum pro argento emitur. Item nulla emptio est, si quis rem suam ignorans emit, vel quæ in rerum natura esse desiit 6).

§. 876. Emptionem et venditionem contrahere possunt omnes, quibus obligationes' suscipere licet. Singulari tamen iure, qui officii causa in provincia agit vel militat, prædia comparare in ea provincia, nisi victus quotidiani causa, non potest, veluti si paterna eius a fisco distrahuntur 7). Simili modo tutor rem pupilli emere non potest, quod et ad curatores, procuratores et qui aliena negotia gerunt, porrigitur 8).

§. 877. Cum emptio et venditio contracta sit, obligationes inter emptorem et venditorem utrimque nascuntur: periculum rei venditæ autem statim ad emptorem pertinet, tametsi adhuc ea res

1) §. 1. I. h. t. fr. 7. D. h. t. c. ult. C. eod. Vide etiam fr. 37. D. h. t. Inter antiquas ICtorum scholas ea de re disputabatur. Gai. 3. §. 140. §. 1. I. h. t. 2) Fr. 35. §. 1. D. h. t. c. 13. C. eod. Labeo et Cassius eiusmodi emptionem ullam vim habere negaverant. Gai. III. 140.

3) C. 2. C. 4, 44 (de rescind. vend.). 4) Pr. I. h. t.

5) Verba c. 17. C. 4, 21 (de fide instrumentorum).

6) De his omnibus cfr. fr. 9. pr. §. 1.2. fr. 10. 11. 14. 15. fr. 34. fr. pr. D. h. t. 7) Fr. 6. in f. D. 1, 16 (de offic. pro cons.), fr. 46. §. 2. D. 49, 14 (de iure fisci). fr. 9. pr. D. 49, 16 (de re militari). fr. 46. 62. D. h. t.

8) Fr. 34. §. 7. D. h. t. c. 5. C. h. t. Tutores tamen, quibus adminis tratio decreta non est, tanquam extranei, recte a pupillo emere possunt. fr.6. D. 26, 8 (de auct. tut.).

emptori tradita non sit. Itaque si homo mortuus sit, vel aliqua parte corporis læsus fuerit, aut ædes totæ, vel aliqua ex parte incendio consumtæ fuerint, aut fundus vi fluminis totus, vel aliqua ex parte ablatus sit, sive etiam inundatione aquæ, aut arboribus turbine deiectis longe minor aut deterior esse cœperit, emptoris damnum est, cui necesse est, licet rem non fuerit nactus, pretium solvere ; quidquid enim sine dolo et culpa venditoris accidit, in eo venditor securus est; sed si post emptionem fundo aliquid per alluvionem accessit, ad emptorem commodum pertinet. Nam et commodum eius esse debet, cuius periculum est 1).

§. 878. In conditionali venditione res venditoris periculo est, nisi hoc ipsum convenerit, ut periculo emptoris servetur 2). Idem dicendum, si res, veluti vinum, ad gustum emptoris vendita sit 3). §. 879. Venditoris obligatio in eo est, ut curet, emptori rem, qualis vendita est, habere licere 4). Imprimis igitur ipsam rem eum præstare oportet i. e. tradere; quæ res, si quidem dominus fuit venditor, dominum facit et emptorem, si non fuit, evictionis nomine venditorem obligat 5): neque enim rem emptoris facere tenetur, quemadmodum is, qui dare stipulanti promittit 6). Sed nemo potest videri eam rem vendidisse, de cuius dominio id agitur, ne ad emptorem transeat; hoc enim aut locatio est aut aliud genus contractus. Tradi autem res debet cum omni causa, cum fructibus et adminiculis 7) et sine vitio 3).

§. 880. Præterea venditorem, antequam res tradatur, etiam culpam præstare oportet. Et non solum eam diligentiam adhibere debet, quam prudens et diligens paterfamilias in rebus suis adhibere solet, verum etiam custodiam talem, quam præstant hi, quibus res commodata est: quam si præstiterit, et tamen rem perdiderit a fure ei ablatam, securus est 9).

1) §. 3. I. h. t. fr. 1. pr. §. 4. fr. 8. fr. 10. D. 18, 6 (de periculo et commodo rei vendita).

2) Fr. 1. §. 1. fr. 10. pr. D. h. t.

3) Fr. 4. §. 1.

4) Fr. 188. pr. D. 50, 16 (de V. S.). fr. 11. §. 18. D.19, 1 (de act. empti et venditi).

5) Fr. 11. §. 2. D. h. t. In fundo vendito vacuam possessionem præstare debet i. e. ut emptor in lite de possessione potior sit: fr. 2. §. 1. fr. 3. pr. fr. 11. §§. 3. 17. 18. 21. D. eod.

6) Fr. 25. §. 1. fr. 80. §. 3. D. 18, 1 (de contrah. empt.). et fr. 188. pr. cit. fr. 30. §. 1. D. h. t.

7) Fr. 13. §§. 10. 11. 12. 13. fr. 17. pr. §. 1. et seq. D. h. t. fr. 47.—49. fr. 47. D. 18, 1 (tit. cit.).

8) Exempla habes in fr. 6. §. 1. fr. 11. §. 4. et seq. fr. 13. §. 1. et seq. 9) Fr. 35. §. 4. fr. 68. pr. D. 18, 1 (tit. cit.). fr. 3. §. 11. D. 18, 6 (de peric. et comm.). fr. 36. fr. 54. pr. D. 19, 1 (de act. empti). fr. 18. §.7.—9.

« PreviousContinue »