Page images
PDF

TIT. VII. DE CiETERIS CONTRACTIBUS, QUI RE PERFICIUNTUR, SED CERTUM NOMEN NON HABENT ').

§. 860. Sunt alii denique casus, in quibus re obligamur; qui vero, cum in singulis propria contractus species non adsit, innominati vel incerti contractus hodie appellantur 2). Quatuor eorum figuras distinguere cum veteribus solemus: scilicet do ut des, do ut facias, facio ut des, facio ut facias 3).

§.861. Do ut des: rem do ut aliam des; si quidem pecuniam do ut rem accipiam, emptio et venditio contrahitur 4). Sed in permutatione, vel si res aestimata vendenda datur, re contrahitur obligatio5). Do ut facias, facio ut des; simulatque pro opera locari solita certum pretium datur vel constituitur, locatio et conductio est; sed si hoc factum non fuerit et alia res datur vel facta, quae locari non solent, in obligationem deducuntur, incertus contractus est6). Facio ut facias: veluti si aedificium exstruo in tuo solo ea lege, ut tu in meo aedifices 7).

§.862. In illis horum contractuum formis, in quibus dando alium nobis obligamus, hoc singulare est,jquod is, qui dedit, a con tractu recedere remque repetere potest, quamdiu ex altera parte praestatio secuta non sit, aut quia debitor ei non satisfecit, aut quod ipsum dantem dedisse poenitet8).

1) Tit. 19, 5 (de praeaoript. verbis et in factum act.). C. 4, 64 (eod. tit.). Maynz §. 323.

2) Fr. 1. §. 4. D. h. t. 3) Fr. 5. pr. D. eod. 4) Fr. 5. §. 1. D. oit.

5) Dig. 19, 3 (de aestimatoria). 19, 4 (de rerum permutatione).

6) Fr. 5. §. 2. D. h. t. Notat tamen Paulus in fr. 5. 13. h. t.: Quodsi faciam, ut des, et posteaquam feci, dare cessas, nulla erit oivilis aotio, et ideo de dolo dabitur.

7) Fr. 5. §. 4. D. eod.

8) Fr. 7. D. h. t. fr. 3. §. 2. 3.-- D. 12, 4 (de condiot. causa data causa non seouta). fr. 1. §. 4. D. 18, 4 (de aestimatoria).

CAP. IV.

DE OBLIGATIONIBUS QU^E CONSENSU
PERFIOIUNTUR.

TIT. I. DE EMPTIONE ET VENDITIONE *).

§. 863. Consensu fiunt obligationes in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis.

Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationem contrahi, quia neque verborum, neque scripturae ulla proprietas desideratur; sed sufficit, eos qui.negotia gerunt, consensisse. Unde inter ab sentes quoque talia negotia contrahuntur, veluti per epistolam, vel per nuntium2).

§. 864. Item in his contractibus, quae omnes conventiones iuris gentium sunt8), alter alteri obligatur de eo, quod alterum alteri ex aequo et bono praestare oportet4): unde bonae fidei contractus appellantur 5).

§. 865. Emptio autem et venditio contrahitur, quando de re pro pretio tradenda convenit6). Qui ad rem tradendam se adstringit, venditor, qui pretium se soluturum promittit, emptor appellatur.

§. 866. Tria igitur emptionem et venditionem perficiunt, res, pretium, consensus 7). Omnium autem rerum, quas quis habere, vel possidere, vel persequi potest, venditio recte fit: de quibus autem contrahere omnino non licet, earum nec venditio esse potest8). Rem alienam vendere aliquem posse, nulla dubitatio est; nam emptio et venditio est, sed res emptori auferri potest; si vero et emptor et venditor sciverint, furtivum esse, quod venit, a neutra parte obligatio contrahitur. Si emptor solus scit, non obligatur venditor: nec tamen ex vendito quidquam consequitur, nisi ultro quod convenerit praestet9).

1) I. 3, 23. Gai. 3. §. 139.-141. Dig. lib. 18. integer; lib. 19. t. 1 (de act. empt. et venditi). C. 4, 38.-56. Paul. reeept. sent. II. 12. Vat. fragm. t. I. Mayns §. 291.—297.

2) Gai. 3, 136. §. 1. I. 3, 22 (de oons. oblig.). fr. 2. §.1. 2. fr. 48. D. 44, 7 (de oblig. et aot.).

3) Fr. 7. pr. §. 1. D. 2, 14 (de paotis). fr. 1. §. 2. D. 18, 1 (de oontrah. emptione).

4) Gai. ib. §. 137. §. 3. I. eod.

5) Fr. 11. §. 18. fr. 48. D. 19, 1 (de aot. empti). o. 13. C. 2, 3 (de

6) Pr. I. h. t.

7) Fr. 1. pr. §. 1. 2. D. oit. 8) Fr. 34. §. 1. D. h. t. 9) Fr. 28. 34. §. 3. D. h. t.

§.867. Loca sacra vel religiosa, item publica, veluti forum, basilicam frustra quis sciens emit; quae tamen si pro privatis vel profanis quis ignorans emerit, habebit actionem ex empto, quod non habere ei liceat, ut consequatur, quod sua interest, deceptum eum non esse. Idem iuris est, si hominem liberum pro servo emerit1).

§. 868. Fructus et partus futuri recte emuntur, ut quum editus esset partus, iam tunc (quum contractum esset negotium) venditio facta intelligatur; sed si id egerit venditor, ne nascantur aut fiant, ex empto agi potest2). Aliquando tamen et sine re venditio intelligitur, veluli quum quasi alea emitur; quod fit, quum captus piscium, vel avium vel missilium emitur; emptio enim contrahitur, etiam si nihil inciderit, quia Spei emptio est, et quod missilium eo casu captum est, si evictum fuerit, nulla eo nomine ex empto obligatio contrahitur, quia id actum intelligitur3).

§. 869. Incorporalium rerum venditionem esse constati ut servitutum, hereditatum, actionum4). Litigiosae vero res aut alia-, quarum alienatio iure prohibita est, venditionem non recipiunt5).

§. 870. Sine pretio nulla est venditio: pretium autem in nu merata pecunia consistere debet: explosa enim et Sabinianorum opinio, qui etiam in alia re posse pretium consistere putabant: et merito praevaluit Proculi sententia dicentis: rerum permutationem proprium contractus genusesse6). Neque tamen contractus mutatur pretii causa non numerata pecunia, sed pro ea rebus quibusdam in solutum datis 7).

§.871. Quod vulgo tradi solet, pretium verum, certum atque iustum esse debere, accurata eget interpretatione. Donationis causa facta, non minus quam imaginaria venditio, nullius est momenti. Quoties vero viliori pretio res donationis causa distrahitur, dubium non est, quin venditio valeat8).

§. 872. Incertum pretium nonnisi illud est, quod in rei veritate definitum non est: si enim solum ignoratur, quanti empta res sit, valet, veluti ut empta res sit tanti, quanti in arca habeat emptor9).

1) §. 5. I. h. t. fr. 62. §. 1. fr. 70. D.h.t.

2) Fr. 8. pr. D. h. t. fr. 39. §. 1. fr. 78. §. 3. D. eod.

3) Fr. 8. §. 1. D. h. t.

4) Fr. 11. in f. fr. 12. D. 20, 1 (de pignorib.). Dig. 18, 4 (de hereditate vel aotione vendita).

5) C. 2.-4. C. 8, 37 (de litigiosis).

6) §. 2. I. h. t. fr. 1. §. 1. D. 18, 1 (h. t.).

7) C. 9. C. 4, 44 (de resoind. vend.).

8) Ulp. in fr. 38. 55. D. h. t. fr. 54. D. 44, 7 (de obl. et act.).

9) Fr. 7. §. 1. 2. D. h. t.

Si in arbitrium extranei collatum fuerit pretium, conditionalis est emptio 1). Imperfectum autem est negotium, cum emere vo lenti sic venditor dicit: quanti velis, quanti cequum putateris, quanti cestimaveris, habes emptum2).

§. 873. Iustum accipitur pretium, quod minus non est dimidia parte rei valoris; minoris pretii venditio tamen inutilis non est, sed rescissioni obnoxia3).

§. 874. Perfecta est emptio simulatque de pretio convenit, quamvis pretium nondum solutum, nec arrha quidem data fuerit; sed quod arrhae nomine datur, argumentum est emptionis et ven ditionis contractae4). Si scriptis conficiuntur emptiones, non aliter perfectus est contractus, nisi instrumenta emptionis fuerint in mundum accepta subscriptionibusque partium confirmata; et si per tabellionem conscribantur, etiam ab ipso completa et postremo a partibus absoluta sint5).

§.875. Cum igitur consensus in emptionibus intercedere debeat; sive in ipsa emptione dissentiant, sive in pretio, sive in quo alio, emptio imperfecta est, veluti si in corpore per errorem dissentiant, aut si in ipso corpore non erretur, sed si in sub stantia error sit, ut puta si acetum pro vino, vel plumbum pro argento emitur. Item nulla emptio est, si quis rem suam ignorans emit, vel quae in rerum natura esse desiit6).

§.876. Emptionem et venditionem contrahere possunt omnes, quibus obligationes suscipere licet. Singulari tamen iure, qui officii causa in provincia agit vel militat, praedia comparare in ea provincia, nisi victus quotidiani causa, non potest, veluti si pa terna eius a fisco distrahuntur7). Simili modo tutor rem pupilli emere non potest, quod et ad curatores, procuratores et qui aliena negotia gerunt, porrigitur8).

§. 877. Cum emptio et venditio contracta sit, obligationes inter emptorem et venditorem utrimque nascuntur: periculum rei venditae autem statim ad emptorem pertinet, tametsi adhuc ea res emptori tradita non sit. Itaque si homo mortuus sit, vel aliqua parte corporis laesus fuerit, aut aedes totae, vel aliqua ex parte incen dio consumtae fuerint, aut fundus vi fiuminis totus, vel aliqua ex parte ablatus sit, sive etiam inundatione aquae, autarboribus turbine deiectis longe minor aut deterior esse coeperit, emptoris damnum est, cui necesse est, licet rem non fuerit nactus, pretium solvere; quidquid enim sine dolo et culpa venditoris accidit, in eo ven ditor securus est; sed si post emptionem fundo aliquid per alluvionem accessit, ad emptorem commodum pertinet. Nam et commodum eius esse debet, cuius periculum est1).

1) §. 1. I. h. t. fr. 7. D. h. t. o. ult. C. eod. Vide etiam fr. 37. D. h. t. Inter antiquas ICtorum soholas ea de re disputabatur. Gai. 3. §. 140. §. 1.1. h.t.

2) Fr. 35. §. 1. D. h. t. o. 13. C. eod. Labeo et Cassius eiusmodi emp tionem ullam vim habere negaverant. Gai. III. 140.

3) C. 2. C. 4, 44 (do rescind. vend.). 4) Pr. I. h. t.

5) Verba o. 17. C. 4, 21 (de fide instrumentorum).

6) De his omnibus ofr. fr.9. pr. §.1.2. fr. 10.11.14.15. fr.34. fr. pr.D.h.t.

7) Fr. 6. in f. D. 1, 16 (de offio. prooons.). fr. 46. §. 2. D. 49, 14 (de iure fisci). fr. 9. pr. D. 49, 16 (de re militari). fr. 46. 62. D. h. t.

8) Fr. 34. §. 7. D. h. t. o. 5. C. h. t. Tutores tamen, quibus administratio decreta non est, tanquam extranei, recte a pupillo emere posBunt. fr.o. D. 26, 8 (de auot. tut.).

§. 878. In conditionali venditione res venditoris periculo est, nisi hoc ipsum convenerit, ut periculo emptoris servetur2). Idem dicendum, si res, veluti vinum, ad gustum emptoris vendita sit8).

§. 879. Venditoris obligatio in eo est, ut curet, emptori renn qualis vendita est, habere licere4). Imprimis igitur ipsam rem eum praestare oportet i. e. tradere; quae res, si quidem dominus fuit venditor, dominum facit et emptorem, si non fuit, evictionis nomine venditorem obligat5): neque enim rem emptoris facere tenetur, quemadmodum is, qui dare stipulanti promittit6). Sed nemo potest videri eam rem vendidisse, de cuius dominio id agitur, ne ad emptorem transeat; hoc enim aut locatio est aut aliud genus contractus. Tradi autem res debet cum omni causa, cum fructibus et adminiculis ^) et sine vitio 8).

§.880. Praeterea venditorem, antequam res tradatur, etiam culpam praestare oportet. Et non solum eam diligentiam adhibere debet, quam prudens et diligens paterfamilias in rebus suis ad hibere solet, verum etiam custodiam talem, quam praestant hi, quibus res commodata est: quam si praestiterit, et tamen rem perdiderit a fure ei ablatam, securus est9).

1) §. 3. I. h. t. fr. 1. pr. §. 4. fr. 8. fr. 10. D. 18, 6 (de perioulo et commodo rei vendito).

2) Fr. 1. §. 1. fr. 10. pr. D. h. t. 3) Fr. 4. §. 1.

4) Fr. 188. pr. D. 50, 16 (de V. S.). fr. 11. §. 18. D.19, 1 (de act. empti et venditi).

5) Fr. 11. §. 2. D. h. t. In fundo vendito vacuam possessionem praestare debet i. e. ut emptor in lite de possessione potior sit: fr. 2. §. 1. fr. 3. pr. fr. 11. §§. 3. 17. 18. 21. D. eod.

6) Fr. 25. §. 1. fr. 80. §. 3. D. 18, 1 (de oontrah. empt.). et fr. 188. pr. oit. fr. 30. §. 1. D. h. t.

7) Fr. 13. §§. 10. 11. 12. 13. fr. 17. pr. §. 1. et seq. D. h. t. fr. 47.-49. fr. 47. D. 18, 1 (tit. oit.).

8) Exempla habes in fr. 6. §. 1. fr. 11. §. 4. et seq. fr. 13. §. 1. et seq.

9) Fr. 35. §. 4. fr. 68. pr. D. 18, 1 (tit. cit.). fr. 3. §. 11. D. 18, 6 (de perio. et oomm.). fr. 36. fr. 54. pr. D. 19, 1 (de act. empti). fr. 18. §.7.—9.

« PreviousContinue »