Page images
PDF
EPUB

si mercatores et negotiatores non sint. His enim usuræ besses permittuntur 1). In traiectitia pecunia omnibus usuras centesimas, illustribus vero personis nullas nisi usuras trientes, stipulari vel exigere licet 2).

§. 837. Deinde nec ultra sortis quantitatem nec usurarum usuræ in stipulationem deduci nec exigi possunt, sed repetuntur, si solutæ fuerint; hoc est quod vocatur: usurarum restantium quantitatem ullra summam sortis crescere non posse"), et Anatocismum esse prohibitum 4).

§. 838. Principalibus etiam constitutionibus cavetur, ne hi qui provinciam regunt, quive circa eos sunt, negotientur, mutuamve pecuniam dent, foenusve exerceant 5).

§. 839. Usuræ ipso iure debitæ sorti accedunt, cum qua solummodo peti possunt, unde actione ad sortem repetendam sublata, usuræ exigi nequeunt 6). Contrarium obtinet in usuris specialiter promissis 7).

TIT. III. DE LITERARUM OBLIGATIONE 8).

§. 840. Ex mutuo etiam tenetur, qui scriptura alteri cavet, creditam sibi esse pecuniam. Cum autem sæpe eveniat, ut quis scripserit, numeratam esse pecuniam, quæ numerata non sit, constitutionibus principum introductum est: ut non statim ex tali scriptura obligatio nasceretur, sed post certum temporis spatium, quo nondum elapso non numeratæ pecuniæ exceptio condicenti creditori opponi posset.

§. 841. Iustiniani autem constitutione (c. 14. C. h. t.) sancitur: in contractibus, in quibus pecuniæ vel aliæ res numeratæ vel datæ esse conscribantur, non intra quinquennium, ut antea constitutum erat, non numeratæ pecuniæ exceptionem obiici posse contra eum, qui accepisse pecunias vel alias res scripserit, vel

1) C. 2, 6. C. h. t.

2) Dig. 22, 2. Cod. 4, 33 (de nautico fœnore). Nov. 106. 110.

3) Inde: usuras ultra alterum tantum currere non posse, dici solet. c. 27. §. 1. C. h. t.

4) C. 28. C. eod.

5) Verba Modestini in fr. 33. D. 12, 1 (de reb. cred.).

6) C. 26. pr. C. eod. c. 4. C. 4, 34 (depositi).

7) Fr. 75. §. 1. D. 45, 1 (de verb. obl.). c. 1. C. 3, 1 (de iudiciis). 8) I. 3, 21 (de liter. oblig.). C. 4, 30 (de non numerata pecunia). De veteri literarum sive nominum obligatione conf. Gai. 3. 128.-134. Theoph. ad I. 3, 21. Asc. Ped. in Verr. II. 1. 1. c. 36. v. Savigny, Vermischte Schriften I. Nro. IX. §. 329.-330.

Müller, Lehrb. der Institutionen §. 116. et Maynz

successorem eius, sed intra solum biennium continuum: quo elapso nullo modo querela non numeratæ pecuniæ introduci posset 1).

§. 842. In eadem constitutione præcipitur securitatibus super solutionibus præstitis conscriptis, in quibus numeratio pecuniarum vel certarum specierum scripta est, intra triginta tantum dies exceptionem non numeratæ pecuniæ posse obiici.

Denique ex aliis Iustiniani constitutionibus, si quis dotem sibi numeratam esse scripserit, quæ numerata non est, exceptioni locus non est, post annum a matrimonio, quod non ultra biennium duraverat, soluto; post tres menses, dissoluto matrimonio, quod ultra biennium, sed minime ultra decennium duraverat; et omnino exceptioni locus non est, soluto matrimonio per decennium continuato 2).

TIT. IV. DE COMMODATO 3).

§. 843. Re deinde perficitur commodatum, quod adest, si nulla mercede accepta vel constituta res utenda datur, quæ finito usu in specie restituitur. Qui rem utendam dat, commodans, is cui commodatur, hodie commodatarius appellatur.

[ocr errors]

§. 844. Commodari omnes res possunt, tam mobiles quam soli res, neque tamen id, quod usu consumitur, nisi forte ad pompam vel ad ostentationem quis accipiat; quia res ipsæ restitui debent 4). Nemo commodando rem facit eius, cui commodat, nec possessionem in eum transfert, sed rem utendam tantum tradit; unde si casu fortuito perit, eam periculo commodantis periisse, dicendum est 5). Gratuitum debet esse commodatum; si merces datur vel constituitur, locatus usus esse videtur 6).

§. 845. Is, qui rem utendam accipit, eum tantum rei usum habet, cuius gratia commodata est, et si in alium usum eam transferat, furtum committit 7). Iubetur exactam diligentiam rei cus

1) Verba constitutionis 14. pr. C. h. t. cfr. et c. 8. C. h. t. Debet igitur chirographum condicere intra biennium, qui temere scripsit, pecuniam sibi esse numeratam. c. 14. §. 4. C. eod. Exceptione opposita compellitur petitor probare, numeratam reo fuisse pecuniam, quo non impleto absolutio sequitur. c. 3. C. h. t.

2) C. 3. C. 5, 15 (de dote cauta non numerata). Nov. 100. c. 1. 2. 3) §. 2. I. 3, 14 (tit. cit.). D. 13, 6. Cod. 4, 20 (de commodato).

Paul. recept. sent. II. 4. Maynz §§. 318.-319.

4) Fr. 3. §. 6. fr. 4. D. h. t. Habitatio quoque commodari potest. fr. 1. §. 1. D. eod.

5) §. 2. I. cit. fr. 8. 9. D. h. t. 6) §. 2. I. h. t.

7) §. 6. 7. I. 4, 1 (de oblig. ex delicto). fr. 18. pr. D. h. t. In eiusmodi casu res utentis periculo est.

todiendæ adhibere (nisi forte et commodantis gratia res commodata fuerit), ideoque pro omni culpa tenetur 1). Restituenda res est tempore præterlapso vel usu finito; nec nisi propter impensas in rem ipsam factas retineri ab utente potest 2).

§. 846. Commodans autem, suscepta obligatione, rem non potest ad libitum revocare vel intempestive usum rei alteri auferre 3), et huic obligatur ex dolo latave culpa, veluti si sciens vasa vitiosa commodaverit, et infusum ibi vinum vel oleum corruptum effusumve sit 4). Necessarias impensas in rem factas commodans restituit, si maiores sint; modica impendia commodi onus sunt 5).

TIT. V. DE DEPOSITO 6).

§. 847. Depositum seu commendatum quoque contractus est, qui re perficitur. Depositum autem dictum ab eo, quod ponitur i. e. quod gratis custodiendum alicui traditur 7), ut de re ipsa restituenda quandocunque reposcenti accipiens teneatur. Appellatur hic depositarius, ille deponens vel depositor 8).

§. 848. Res custodia causa tantum datur; si convenit, ut res aliquo loci perferatur vel aliud quid fiat, mandatum adesse videtur 9). Neque tamen omnem diligentiam, quam diligentissimus paterfamilias suis rebus adhibet, præstare iubetur is, apud quem res est deposita: itaque securus est, qui parum custoditam rem furto amisit: quia qui negligenti amico rem custodiendam dedit, suæ facilitati id imputare debet 10).

Qui rem suam deponi apud se patitur vel utendam rogat, nec ex deposito nec ex commodato tenetur: nec ex bona fide est rem suam prædoni vel furi dominum restituere compelli 11).

§. 849. Depositum solius deponentis gratia fit, ideoque licet convenerit, ut certa die reddatur, et antea repetitio fieri potest: et hoc ipso dolo facit, qui suscepit, quod reposcenti rem non

1) Fr. 5. §§. 2. 5. 9. 10. D. eod. Si pluribus commodatum sit, singuli in solidum tenentur.

2) Fr. 2. 3. §. 1. fr. 5. §. 9. D. h. t.

3) Fr. 17. §. 3. D. h. t. Graviores ob causas repetere rem potest.

4) Fr. 18. pr. §. 3. fr. 22. D. eod. 5) Fr. 18. §. 2. cit.

6) §. 3. I. 3, 14 (h. t.). Dig. 16, 3. Cod. 4, 34 (depositi). Paulus 1. 12. Maynz §§. 320.-322.

7) Fr. 1. §. 8. D. h. t. fr. 186. D. 50, 16 (de V. S.). Si merces intervenit, locatio et conductio est.

8) Fr. 1. §. 36. 37. D. h. t.

9) Fr. 1. §. 11.-13. D. h. t.

10) §. 3. I. h. t. fr. 1. §. 8. 10. 47. fr. 31. D. h. t. 11) Fr. 15. fr. 31. §. 1. in f. D. h. t.

reddat 1): nec audiendus est, si compensationem vel doli exceptionem opponere velit, quasi et ipse aliquam actionem contra deponentem habeat 2).

§. 850. Deponentis obligatio hæc est, ut damnum, quod ex depositi causa alter passus est, ei restituat; idcirco et pro omni culpa tenetur et ad impensas necessarias in rem factas depositario refundendas 3).

§. 851. Ex deposito conventi vulgo in simplum condemnantur i. e. si neque tumultus, neque incendii, neque ruinæ, neque naufragii causa depositum sit. Earum autem rerum, quæ talis calamitatis causa depositæ sunt, ex Prætoris edicto, in ipsum depositarium in duplum, in heredes eius in simplum actio datur 4). Sed nonnisi infitiatione actio duplicatur, confitens in simplum tenetur 5). Hodierni hoc miserabile depositum vocant.

§. 852. Distinguunt etiam irregulare, quod vocant, depositum; quando contractus aliam legem ex conventione accipit, veluti cum suscipienti usus rei conceditur aut dominium eiusdem in eum transfertur 6).

§. 853. Si enim is, qui deposuit, postea roganti depositario permisit pecunia uti, nummi etiam, antequam moti sunt, mutuo dati intelliguntur; cœpit enim animo possidere, ergo periculum ad eum transit 7). Si vero pecunia apud aliquem initio hac lege deposita sit, ut si voluisset, ea uteretur, antequam utatur, depositum est, post usum demum factum mutuum 8). Sed ut in cæteris bonæ fidei iudiciis, usuras eius nomine ex mora præstare cogitur 9). Idem obtinet, si quis pecuniam apud se non obsignatam, sed ut tantumdem redderet, depositam ad usus proprios convertit 10).

§. 855. Peculiaris quoque depositi forma est, si apud sequestrem deponitur 11). Sequester autem dicitur, apud quem plures rem, de qua controversia est, deposuerunt, dictus ab eo quod occurenti aut quasi sequenti eos, qui contendunt, committitur 12). Restituenda res ei qui vicit 18). Potest ita sequester constitui, ut

2) C. 11. C. h. t.

1) Fr. 1. §. 22. 45. 46. D. h. t.
3) Fr. 5. pr. fr. 12. pr. fr. 23. D. h. t. fr. 5. §. 9. D. 13, 6 (commodati).
4) Fr. 2. §. 1. 3. D. h. t. §. 23. I. 4, 6 (de actionib.).

5) Arg. §. 26. I. 4, 6 (de actionibus).
7) Fr. 9. §. 9. D. 12, 1 (de reb. credit.).
8) Fr. 10. D. eod. fr. 1. §. 34. D. cit.

9) Fr. 29. §. 1. D. h. t.

6) Fr. 1. §. 6. D. h. t.

10) Fr. 25. §. 1. eod.

11) Fr. 5. §. 1. fr. 12. §. 2. D. h. t.

12) Fr. 110. D. 50, 16 (de V. S.). fr. 1. §. 37. D. h. t. 13) Fr. 33. D. h. t. c. 5. C. h. t.

rem possideat, quo facto neutri litigantium possessio ad usucapiendum prodest 1). Possunt et onera imponi sequestro, veluti ut rem vendat et pretium vincenti restituat 2).

TIT. VI. DE PIGNORE SEU CONTRACTU PIGNERATITIO.

§. 856. Creditor denique, qui pignus accepit, re obligatur et de ipsa re, quæ ei tradita est, restituenda tenetur 3). Omnis res pignori dari potest, tam quæ est debitoris propria, quam aliena; nam conventio tanquam obligatio personalis inter utrumque semper subsistit, etiam si creditor in rem actionem non acquisierit 4).

§. 857. Creditor in re custodienda exactissimam diligentiam et omnem culpam præstare debet, quam si præstiterit et aliquo fortuito casu eam amiserit, securus est nec impeditur creditum petere 5). Conveniri vero ad reddendam rem non potest, antequam ei satisfactum sit. Si ipse sibi ex distractione pignoris satisfecerit, de eo, quod ex pretio superest, restituendo tenetur 6).

§. 858. Usus rei creditori permissus non est, quem si sibi vindicaverit, res eius periculo esse incipit 7).

Conventione tamen fructuum rei pigneratæ perceptio concedi ei potest, veluti ut usurarum loco eos lucretur; quod antichreticum pignus appellare solent 8). Cum debitor gratuita pecunia utatur, potest creditor de fructibus rei pigneratæ ad modum legitimum usuras retinere 9). Si antichresis constituta non sit, fructuum perceptorum æstimationem in usuras et sortem imputare debet.

§. 859. Creditor vero de pignore dato etiam debitorem sibi habet adstrictum, veluti si impensas in rem fecerit, neque retentionis iure sibi subvenerat 10); vel si dolo vel culpa debitoris damnum propter rem ei illatum sit 11); idcirco etiam debitor conveniri potest, si alienam rem quasi propriam ignoranti creditori pignori posuerat, quæ ab eius domino ablata est 12).

1) Fr. 17. §. 1. D. h. t. fr. 39. D. 41, 2 (de a. vel am. poss.).

2) Fr. 9. §. 3. D. 4, 3 (de dólo).

3) §. 4. I. h. t. fr. 13. §. 2. D. 13, 7 (de pigneratitia actione). Cod. 4, 24 (eod. titulo). C. 8, 14 (de pignor.). Maynz §§. 323.-324.

4) Fr. 2. pr. D. h. t. fr. 9. §. 2. D. h. t.

5) Fr. 13. §. 1. fr. 14. D. eod. c. 5. 6. 8. C. h. t. §. 4. I. h. t.

6) Fr. 42. D. eod.

8) Fr. 33. D. h. t. fr. 11. §. 1. D. 20, 1 (de pign. et hyp.).

7) §. 6. I. 4, 1 (de obl. quæ ex delicto).

12) Fr. 9. pr. fr. 32. D. eod.

9) Fr. 8. D. 20, 2 (quib. mod. pign. tacite).

10) Fr. 8. pr. fr. 25. D. h. t. c. 7. C. eod. 11) §. 4. I. cit. fr. 31. D. h. t.

« PreviousContinue »