Page images
PDF

si mercatores et negotiatores non sint. His enim usurae besses permittuntur1). In traiectitia pecunia omnibus usuras centesimas, illustribus vero personis nullas nisi usuras trientes, stipulari vel exigere licet2).

§. 837. Deinde nec ultra sortis quantitatem nec usurarum usurae in stipulationem deduci nec exigi possunt, sed repetuntur, si solutae fuerint; hoc est quod vocatur: usurarum restantium quantitatem ultra summam sortis crescere non posse3), et Anatocismum esse prohibitum4).

§. 838. Principalibus etiam constitutionibus cavetur, ne hi qui provinciam regunt, quive circa eos sunt, negotientur, mutuamve pecuniam dent, foenusve exerceant5).

§.839. Usurae ipso iure debitae sorti accedunt, cum qua solummodo peti possunt, unde actione ad sortem repetendam sublata, usurae exigi nequeunt6). Contrarium obtinet in usuris specialiter promissis 7).

TIT. III. DE LITERARUM OBLIGATIONE 8).

§. 840. Ex mutuo etiam tenetur, qui scriptura alteri cavet, creditam sibi esse pecuniam. Cum autem sa^pe eveniat, ut quis scripserit, numeratam esse pecuniam, quae numerata non sit, con stitutionibus principum introductum est: ut non statim ex tali scriptura obligatio nasceretur, sed post certum temporis spatium, quo nondum elapso non numeratae pecuniae exceptio condicenti creditori opponi posset.

§.841. Iustiniani autem constitutione (c. 14. C. h. t.) sancitur: in contractibus, in quibus pecuniae vel aliae res numeratae vel datae esse conscribantur, non intra quinquennium, ut antea con stitutum erat, non numeratae pecuniae exceptionem obiici posse contra eum, qui accepisse pecunias vel alias res scripserit, vel successorem eius, sed intra solum biennium continuum: quo elapso nullo modo querela non nume^ratae pecuniae introduci posset1).

1) C. 2, 6. C. h. t.

2) Dig. 22, 2. Cod. 4, 33 (de nautico fcenore). Nov. 106. 110.

3) Inde: usuras ultra alterum tantum currere non posse, dici solet. o. 27. §. 1. C. h. t.

4) C. 28. C. eod.

5) Verba Modestini in fr. 33. D. 12, 1 (de reb. cred.). 6; C. 26. pr. C. eod. c. 4. C. 4, 34 (depositi).

7) Fr. 75. §. 1. D. 45, 1 (de verb. obl.). o. 1. C. 3, 1 (de iudiciis).

8) I. 3, 21 (de liter. oblig.). C. 4, 30 (de non numerata pecunia). De veteri literarum sive nominum obligatione conf. Gai. 3. 128.—134. Theoph. ad I. 3, 21. Asc. Ped. in Verr. II. 1. 1. c. 36. v. Savigny, Vermischte Schriften I. Nro. IX. Miiller, Lehri. der Institutionen §..116. et Maynz §. 329.—330.

§. 842. In eadem constitutione praecipitur securitatibus super solutionibus praestitis conscriptis, in quibus numeratio pecuniarum vel certarum specierum scripta est, intra triginta tantum dies exceptionem non numeratae pecuniae posse obiici.

Denique ex aliis Iustiniani constitutionibus, si quis dotem sibi numeratam esse scripserit, quae numerata non est, exceptioni locus non est, post annum a matrimonio, quod non ultra biennium duraverat, soluto; post tres menses, dissoluto matrimonio, quod ultra biennium, sed minime ultra decennium duraverat; et omnino exceptioni locus non est, soluto matrimonio per decennium con tinuato 2).

TIT. IV. DE COMMODATO 3).

§. 843. Re deinde perficitur commodatum, quod adest, si nulla mercede accepta vel constituta res utenda datur, quae finito usu in specie restituitur. Qui rem utendam dat, commodans, is cui commodatur, hodie commodatarius appellatur.

§. 844. Commodari omnes res possunt, tam mobiles quam soli res, neque tamen id, quod usu consumitur, nisi forte ad pompam vel ad ostentationem quis accipiat; quia res ipsae restitui debent4). Nemo commodando rem facit eius, cui commodat, nec possessionem in eum transfert, sed rem utendam tantum tradit; unde si casu fortuito perit, eam periculo commodantis periisse, dicendum est5). Gratuitum debet esse commodatum; si merces datur vel constituitur, locatus usus esse videtur6).

§. 845. Is, qui rem utendam accipit, eum tantum rei usum habet, cuius gratia commodata est, et si in alium usum eam trans ferat, furtum committit7). Iubetur exactam diligentiam rei cus1) Verba constitutionis 14. pr. C. h. t. cfr. et o. 8. C. h. t. Debet igitur chirographujn oondicere intra biennium, qui temere scripsit, pecuniam sibi esse numeratam. o. 14. §. 4. C. eod. Exceptione oppO6ita compellitur petitor probare, numeratam reo fuisse pecuniam, quo non impleto absolutio sequitur. e. 3. C. h. t.

2) C. 3. C. 5, 15 (de dote cauta non numerata). Nov. 100. o. 1. 2.

3) §. 2. I. 3, 14 (tit. cit.). D. 13, 6. Cod. 4, 20 (de commodato). Paul. reoept. sent. II. 4. Maynz §§. 318.—319.

4) Fr. 3. §. 6. fr. 4. D. h. t. Habitatio quoque oommodari potest. fr. 1. §. 1. D. eod.

5) §. 2. I. «it. *\ 8. 9. D. h. t. 6) §. 2. I. h. t.

7) §. 6. 7. I. 4, 1 (de oblig. ex delicto). fr. 18. pr. D. h. t. In eiusmodi easu res utentis perioulo est.

todiendae adhibere (nisi forte et commodantis gratia res commodata fuerit), ideoque pro omni culpa tenetur1). Restituenda res est tempore praeterlapso vel usu finito; nec nisi propter impensas in rem ipsam factas retineri ab utente potest 2).

§. 846. Commodans autem, suscepta obligatione, rem non po test ad libitum revocare vel intempestive usum rei alteri auferre 3), et huic obligatur ex dolo latave culpa, veluti si sciens vasa vitiosa commodaverit, et infusum ibi vinum vel oleum corruptum eftusumve sit4). Necessarias impensas in rem factas commodans restituit, si maiores sint; modica impendia commodi onus sunt5).

TIT. V. DE DEPOSITO 6).

§. 847. Depositum seu commendatum quoque contractus est, qui re perficitur. Depositum autem dictum ab eo, quod ponitur i. e. quod gratis custodiendum alicui traditur7), ut de re ipsa restituenda quandocunque reposcenti accipiens teneatur. Appellatur hic depositarius, ille deponens vel depositor8).

§. 848. Res custodiae causa tantum datur; si convenit, ut res aliquo loci perferatur vel aliud quid fiat, mandatum adesse videtur 9). Neque tamen omnem diligentiam, quam diligentissimus paterfamilias suis rebus adhibet, praestare iubetur is, apud quem res est deposita: itaque securus est, qui parum custoditam rem furto amisit: quia qui negligenti amico rem custodiendam dedit, suaj facilitati id imputare debet10).

Qui rem suam deponi apud se patitur vel utendam rogat, nec ex deposito nec ex commodato tenefnr: nec ex bona fide est rem suam praedoni vel furi dominum restituere compelli 11).

§.849. Depositum solius deponentis gratia fit, ideoque licet convenerit, ut certa die reddatur, et antea repetitio fieri potest: et hoc ipso dolo facit, qui suscepit, quod reposcenti rem non reddat1): nec audiendus est, si compensationem vel doli exceptionem opponere velit, quasi et ipse aliquam actionem contra deponentem habeat2).

1) Fr. 5. §§. 2. 5. 9. 10. D. eod. Si pluribus commodatum sit, singuli in solidum tenentur.

2) Fr. 2. 3. §. 1. fr. 5. §. 9. D. h. t.

3) Fr. 17. §. 3. D. h. t. Graviores ob oausas repetere rem potest.

4) Fr. 18. pr. §. 3. fr. 22. D. eod. 5) Fr. 18. §. 2. oit.

6) §. 3. I. 3, 14 (h. t.). Dig. 16, 3. Cod. 4, 34 (depositi). Paulus 1. 12. Mayne §§. 320.—322.

7) Fr. 1. §. 8. D. h. t. fr. 186. D. 50, 16 (de V. S.). Si meroes intervenit, locatio et conductio est.

8) Fr. 1. §. 36. 37. D. h. t. 9) Fr. 1. §. 11.—13. D. h. t.

10) §. 3. I. h. t. fr. 1. §. 8. 10. 47. fr. 31. D. h. t.

11) Fr. 15. fr. 31. §. 1. in f. D. h. t.

§. 850. Deponentis obligatio haec est, ut damnum, quod ex depositi causa alter passus est, ei restituat; idcirco et pro omni culpa tenetur et ad impensas necessarias in rem factas depositario refundendas3).

§. 851. Ex deposito conventi vulgo in simplum condemnantur i. e. si neque tumultus, neque incendii, neque ruinae, neque naufragii causa depositum sit. Earum autem rerum, quae talis calamitatis causa depositae sunt, ex Praetoris edicto, in ipsum depositarium in duplum, in heredes eius in simplum actio datur4). Sed nonnisi infitiatione actio duplicatur, confitens in simplum tenetur5). Hodierni hoc miserabile depositum vocant.

§. 852. Distinguunt etiam irregulare, quod vocant, depositum; quando contractus aliam legem ex conventione accipit, veluti cum suscipienti usus rei conceditur aut dominium eiusdem in eum transfertur 6).

§.853. Si enim is, qui deposuit, postea roganti depositario permisit pecunia uti, nummi etiam, antequam moti sunt, mutuo dati intelliguntur; coepit enim animo possidere, ergo periculum ad eum transit7). Si vero pecunia apud aliquem initio hac lege deposita sit, ut si voluisset, ea uteretur, antequam utatur, depo situm est, post usum demum factum mutuum 8). Sed ut in caeteris bonae fidei iudiciis, usuras eius nomine ex mora praestare cogitur9). Idem obtinet, si quis pecuniam apud se non obsignatam, sed ut tantumdem redderet, depositam ad usus proprios convertit10).

§.855. Peculiaris quoque depositi forma est, si apud sequestrem deponitur n). Sequester autem dicitur, apud quem plures rem, de qua controversia est, deposuerunt, dictus ab eo quod occurenti aut quasi sequenti eos, qui contendunt, committitur 12). Restituenda res ei qui vicit13). Potest ita sequester constitui, ut rem possideat, quo facto neutri litigantium possessio ad usucapiendum prodest 1). Possunt et onera imponi sequestro , veluti ut rem vendat et pretium vincenti restituat2).

1) Fr. 1. §. 22. 45. 46. D. h. t. 2) C. 11. C. h. t.

3) Fr. 5. pr. fr. 12. pr. fr. 23. D. h. t. fr. 5. §. 9. D. 13, 6 (oommodati).

4) Fr. 2. §. 1. 3. D. h. t. §. 23. I. 4, 6 (de actionib.).

5) Arg. §. 26. I. 4, 6 (de actionibus). 6) Fr. 1. §. 6. D. h. t.

7) Fr. 9. §. 9. D. 12, 1 (de reb. credit.).

8) Fr. 10. D. eod. fr. 1. §. 34. D. oit.

9) Fr. 29. §.1. D. h. t. 10) Fr. 25. §. 1. eod.

11) Fr. 5. §. 1. fr. 12. §. 2. D. h. t.

12) Fr. 110. D. 50, 16 (de V. S.). fr. 1. §. 37. D. h. t.

13) Fr. 33. D. h. t. c. 5. C. h. t.

TIT. VI. DE PIGNORE SEU CONTRACTU PIGNERATITIO.

§.856. Creditor denique, qui pignus accepit, re obligatur et de ipsa re, quae ei tradita est, restituenda tenetur3). Omnis res pignori dari potest, tam quae est debitoris propria, quam aliena; nam conventio tanquam obligatio personalis inter utrumque semper subsistit, etiam si creditor in rem actionem non acquisierit4).

§. 857. Creditor in re custodienda exactissimam diligentiam et omnem culpam praestare debet, quam si praestiterit et aliquo fortuito casu eam amiserit, securus est nec impeditur creditum petere5). Conveniri vero ad reddendam rem non potest, antequam ei satisfactum sit. Si ipse sibi ex distractione pignoris satisfecerit, de eo, quod ex pretio superest, restituendo tenetur6).

§. 858. Usus rei creditori permissus non est, quem si sibi vindicaverit, res eius periculo esse incipit7).

Conventione tamen fructuum rei pigneratae perceptio concedi ei potest, veluti ut usurarum loco eos lucretur; quod antichreticum pignus appellare solent8). Cum debitor gratuita pecunia utatur, potest creditor de fructibus rei pigneratae ad modum legitimum usuras retinere9). Si antichresis constituta non sit, fructuum perceptorum aestimationem in usuras et sortem imputare debet.

§. 859. Creditor vero de pignore dato etiam debitorem sibi habet adstrictum, veluti si impensas in rem fecerit, neque retentionis iure sibi subvenerat10); vel si dolo vel culpa debitoris dam num propter rem ei illatum situ); idcirco etiam debitor conveniri potest, si alienam rem quasi propriam ignoranti creditori pignori posuerat, quae ab eius domino ablata est12).

1) Fr. 17. §. 1. D. h. t. fr. 39. D. 41, 2 (de a. vel am. poss.).

2) Fr. 9. §. 3. D. 4, 3 (de dolo).

3) §. 4. I. h. t. fr. 13. §. 2. D. 13, 7 (de pigneratitia aotione). Cod. 4,24 (eod. titulo). C. 8, 14 (de pignor.). Maynz §§. 323.-324.

4) Fr. 2. pr. D. h. t. fr. 9. §. 2. D. h. t.

5) Fr. 13. §. 1. fr. 14. D. eod. o. 5. 6. 8. C. h. t. §. 4. I. h. t. 6) Fr. 42. D. eod. 7) §. 6. I. 4, 1 (de obl. quse ex delioto).

8) Fr. 33. D. h. t. fr. 11. §. 1. D. 20, 1 (de pign. et hyp.).

9) Fr. 8. D. 20, 2 (quib. mod. pign. taoite).

10) Fr. 8. pr. fr. 25. D. h. t. c. 7. C. eod.

11) §. 4. I. oit. fr. 31. D. h. t. 12) Fr. 9. pr. fr.32. D. eod.

« PreviousContinue »