Page images
PDF

die individuas vel inditidibiles 1) vocant i. e. eae, ex quibus aliquid debetur, quod divisum praestari non potest, veluti res corporalis quae divisionem non recipit2), aut res pluribus commodata 3), aut servitus praedii4), item res in genere debita 5), item obligationes, quae in faciendo consistunt aut in non faciendo 6), item si res dividua ita promittitur, ut nisi tota praestetur, poena commissa sit7). Omnes hae obligationes tam ad quam in heredesin solidum transeunt8). Admonendi tamen sumus, in has obligationes inter par ticipes earum dividi, ex quo momento rei debitae aestimationem vel id quod interest praestari oportet9).

TIT. IV. DE FIDEIUSSORIBU3 ,0) ET DE SENA.TUSCONSULTO VELLEUNO.

§.821. Verbis etiam obligari solent, qui alienis obligationibus accedunt, dum curant, ut diligentius cautum sit creditori. Olim quidem eorum, qui pro aliis obligabantur, alii sponsores, alii fidepromissores, alii fideiussores appellabantur ll).

Novissimo iure romano soli fideiussores supersunt, de quibus igitur hoc loco dicendum erit.

§. 822. Assumi possunt fideiussores in omnibus obligationibus, sive re, sive verbis, sive litteris, sive consensu contractis. At ne illud quidem interest, civilis an naturalis sit obligatio, cuiaccedit fideiussor; item praecedere fideiussio eam potest vel sequi12). Fideiussores principalem debitorem satisdatione sua non liberant, sed id modo agunt, ut se soluturos esse promittant, si ille creditori non satisfecerit; quare etiam ita obligari non possunt, ut plus debeant, quam debet is, pro quo intercedunt, quia in accessione non plus potest esse, quam in principali re; minus autem debere fideiussor potest, vel ad certum tempus tantum, vel ex certo tem pore vel sub conditione obligari1).

1) Cfr. v. Savigny, Obligationenrecht I. p. 303. seq. v. Vangerou §. 567. ilaynz §. 276.

2] Fr. 85. pr. §§. 1.-6. D. 45, 1 (de Verbor. Obl.). Servitutis prsedii promissione quoque individua, simulque correalis obligatio constituitur. fr. 25. §. 10. D. 10, 2. cit. fr. 2. §.2. D. 45, 1. cit. fr. 4. §. 4. D. 8, 5 (si serv.).

3) Fr. 3. §. 3. D. 13, 6 (commodati). Si convenit ut depositarii vel com- modatarii et pro rei sestimatione vel pro damno praestando in solidum teneantur, individua simul et plurium reorum debendi obligatio adest. Vide §. 818.

4) Fr. 72. pr. D. eod. Vide supra §. 404.

5) Fr. 85. §. 4. D. cit. fr. 25. §. 13. D. 10, 2 (famil. herc).

6) Fr. 85. §. 3. cit. fr. 72. pr. D. 45, 1 (tit. cit.). Operarum prwstandarura obligatio divisionem recipit. fr. 54. §. 1. D. eod.

7) Fr. 85. §. 6. cit. fr. 4. §. 1. D. 45, 1 (tit. cit.).

8) Fr. 2. §. 2. D. 45, 1. cit.

9) Fr. 72. pr.cit. fr. 13. §. 1. D. 42, 1 (de re iudio.).

10) I. 3, 20 (de fideiussoribus). Dig. 46, 1 (de fideiussorib. et mandator.). Cod. 8, 41. Gai. 2. §. 115. seq. Maynz §§. 343.-347. et W. Girtanner, die Bilrgtchaft. Jena 1850. 2 Vol. 8.

11) De sponsoribus et fidepromissoribus Gai. adire necesse est lib. 2. §. 116.—127.

12) §. 1. I. h. t. fr. 1. 2. 8. §. 12. fr. 16. §. 3. fr. 37. D. eod. Pro dote restituenda fideiussorem dare non lioet. o. 1. 2. C. 5, 20 (ne fideiussores dotium).

§. 823. Stricto iure creditor eligere quidem potest, quem conveniat, utrum fideiussorem, an principalem reum; sed ex novella Iustiniani constitutione petere potest fideiussor, ut contra debitorem prius agat creditor; quod beneficium excussionis vel ordinis vocatur 2). Si plures sint fideiussores, in solidum tenentur et is eorum, qui totum debitum solvit, a confideiussoribus suis nil re petere potest. Sed (ut iam diximus) ex epistola Imperatoris Ha- driani compellitur creditor (si fidciussor velit) a singulis, qui modo solvendo sunt litis contestatae tempore, partes petere. Si vero non potuerit pro partibus recipere a ceteris fideiussoribus, totum ab uno consequi potest3).

§. 824. Fideiussor non solum ipse obligatus est, sed etiam heredem suum obligatum relinquit4); sed si solverit id, pro quo satisdedit, fideiussor eius recuperandi gratia habet cum debitore mandati iudicium, vel negotiorum gestorum; nisi donandi animo, vel invito debitore intercesserit5). Caeterum fideiussor, antequam solvit, petere potest, ut actio ei a creditore cedatur; quo facto hanc ipsam instituere potest, quae forte propter privilegium vel hypothecam favorabilior est. Hoc tertium fideiussorum benefi cium est6).

§. 825. Mandatores quoque i. e. omnes, qui alicui mandaverunt, ut certae personae pecuniam credant, credenti fideiussorum instar adstricti sunt; est tamen, quia causam ipsi obligationi dederunt et mandati iudicio tenentur, in multis articulis maior eorum obligatio, quam fideiussorum. Hoc negotium a recentioribus mandatum qualificatum vocatur7).

§. 826. Fideiubere prohibentur mulieres per SCtum Velleianum, quod de intercessionibus feminarum factum est. Eo enim Senatusconsulto 1) cavetur, ne ullo modo feminae intercedendo possint obligari, sed ut conventae ex intercessione, Senatusconsulti ope sese liberare, et quod errore solverint, repetere possint2). lustinianus putans, hoc beneficio feminas non satis muniri, sancivit: Senatusconsultum quidem servari in robore suo, si intercesserit mulier, instrumento publice confecto et tribus testibus subsignato, si vero hoc non observatum sit, perperam contractam esse obligationem, quae nullo iure subsisteret3). In omnibus causis improbavit uxorum intercessiones pro maritis suis factas 4). Secundum haec omnia mulieres intercedere prohibentur.

1) §. 5. I. h. t. fr. 1. §. 8. D. 44, 7 (de oblig. et aot.). fr. 8. §. 7. fr.42. D. h. t.

2) Nov. 4. o. 1. Ius anterius habes in o. 5. 19. C. h. t.

3) Gai. 3. §. 121. §. 4. I. h. t. 4) §.2. I. h. t. 5) §. 6. I. h. t.

6) Fr. 39. D. h. t. o. 2. 11. C. eod.

7) Fr. 12. §. 14. 15. fr. 32. D. 17, 1 (mandati). fr. 13. 41. §.1. D. h. t.

§.827. Intercessionis vocabulum de omnibus omnino casibus valet, in quibus quis alienam obligationem vel veterem vel novam in se suscipit; quod fit non solum fideiubendo, delegando seu expromittendo, pacto de constituta pecunia aliena, aut pignoris constitutione pro debito alieno, sed etiam , si quis ab initio alterius gratia debitum in se suscipit5). Neque vero intercedit is, qui pro alio sese obligat, sed solvit, quod alius debet, vel qui donandi animo pro alio sese adstringit, vel debitorem suum liberat, vel pignus aut hypothecam romittit, aut rem suam alie nat, ut ipse alteri credat6).

§. 828. Neque tamen feminae beneficio Senatusconsulti fruuntur, si callide intercesserint decipiendi animo, vel si earum con ditio intercessione deterior facta non sit, veluti si debitum in res earum versum fuerit, vel si aliquid acceperint fideiubendi causa, vel si receperint a debitore id, ad quod sese obligaverunt, item si aliquo iure cogente pro eadem obligatione ipsae tenebantur; si apud minorem pro eo, qui solvendo non erat, intercesserint, et aliis quibusdam in causis 7).

§. 829. Quoties obligatio a muliere suscepta vel nullo iure subsistit, vel beneficio Senatusconsulti destituitur; creditoribus vetus actio, quam propter intercessionem amiserant, restituitur; nova vero actio datur, si iam ab initio alienam obligationem mu1) D. 16, 1 (ad SCtum Vellei.). C. 4, 29 (eod. tit.).

2) Fr. 2. §. 1. D. h. t.

3) C. 23. §. 2. C. h. t. Huius legis sententia nobis dubia esse videtur.

4) Not. 113. o. 6.

5) Fr. 3. 4. in f. fr. 5. 8. pr. §.2. fr.13. pr. D. 16, 1 (ad SCtumVellei.) Vide infra §§. 914. 1020.

6) Fr. 8. §. 14. fr. 11. 12. 28. §. 1. D. h. t. e. 19. C. eod.

7) Fr. 2. §. 3. fr. 12. 30. pr. D. h. t. o. 23. pr. §. 1. C. eod.

lier susceperat. Illa restitutoria, haec institutoria actio ab hodiernis appellatur 1).

CAP. III.

DE OBLIGATIONIBUS QU^E RE AUT LITTERIS
CONTRAHUNTUR2).

TIT. I. DE MUTUI DATIONE1).

§. 830. Re contrahitur mutui datio. Est autem mutui datio, si res, quae pondere, numero, mensura constant, alteri damus, ut accipientis fiant, recepturi quandoque parem eiusdem generis et bonitatis quantitatem. Consistit mutui datio in iis rebus, quae in genere magis functionem recipiunt, quam in specie, veluti in vino, oleo, frumento, auro, aere, argento, pecunia numerata. Cu ius generis res dantur, ut accipientium fiant; quare etiam Romani dicunt, mutuum ex eo esse vocatum: quod ex meo tuum fiat4).

§.831. Mutui datio vera alienatio est, et nummi dati, mutuantis periculo sunt perfecto contractu h. e. facta numeratione, qua expletur huius obligationis substantia; quia non in specie eas res restituit mutuans, sed aeque bonum B). Neque vero plus restituit, quam quod accepit, ideoque nec usuras, nisi quae speciali stipulatione promissae sunt6).

§. 832. Cum mutui datio alienatio sit, ii, quibus alienare non licet, mutuam dare pecuniam non possunt, cum dando eam acci pientis non faciant, veluti si pupillus sine auctoritate tutoris pe cuniam crediderit. Quid ergo iuris est in eiusmodi casu? Nummos exstantes vindicant, consumtos mala fide, actione ad exhi1) Fr. 8. §. 7. 9. 14. 15. D. h. t. o. 8. 16. C. eod. 2) I. 3, 14.

3) Pr. I. 3, 14 (quib. mod. re eontrah. oblig.). Gai. 3. §. 90. Dig. 12, 1 (de reb. ored.). Cod. 4, 1 (de reb. oreditis). 4, 2 (si certum petatur). Maynz §§. 315.-317.

4) Fr. 3. pr. D. h. t. Creditor vocatur niutuo dans, debitor mutuans. Fr.2. pr. §. 1. 2. D. eod.

5) Fr. 2. §. 3. D. eod. fr. 4. D. 14, 6 (ad SCt. Macea.). Nec obstat fr. 55. D. 46, 3 (de solut.).

6) Fr. 24. in medio. D. 19, 5 (de prmscript. verbis). o. 3. C. 4, 32 (de usur.). fr. 121. D. 50, 16 (de verb. signif.). Quibus nummis restitutio pecunise mutuo datro facienda sit, maxime cum tyttema monetarium mutatum sit, plurimum disputatur. Qucestiones celebriores examinantur in auctoris Oommentariis t. 2. p. 303.—306. et apud v. Vangerow III. §. 370.

bendum petunt, bona fide consumtos condicunt1). Idem dicendum est, si quis nummos alienos mutuos dederit2). Periculum tamen eorum semper penes accipientem esse debere videtur, quia eius tantum utilitas in contractu spectatur8).

§.833. Mutuum accipiendo pecuniam obligantur omnes, qui obligari possunt; filiifamiliarum tamen, quibus absque consensu patris pecunia credita fuerit, conveniri ex hoc contractu nequeunt propter Senatusconsultum Macedonianum, quo cavetur: ne ei, qui filiofamilias pecuniam credidit sine patris consensu, nec contra filium etiam, postquam sui iuris est, nec contra patrem actio detur4). Naturalis tamen obligatio subsistit, et quod filius vel pa ter solverunt, repetere non possunt5).

TIT. II. DE USTJRIS6).

§. 834. Si res, quae numero, pondere, mensura constant, debentur, saepissime pro usu earum praestito vel alteri detracto a debitoribus, praeter res ipsas adhuc Usubae praestantur. Sunt autem usurae vel foenus incrementum, quod sorti accedit, in eodem genere solvendum; idque non solum, cum pecunia, sed etiam si quaecunque aliae huiuscemodi res debentur, quae in genere functionem recipiunt. Consistunt usurae semper in rebus eiusdem generis, quare pecunia pro usu pecuniae, et frumentum pro usu frumenti praestatur7).

§.835. Obligamur ad usuras praestandas aut ex conventione, id est, ex stipulatione vel ex pacto contractibus adiecto; aut ex mora in solvendo commissa, et hoc quidem in bonae fidei con tractibus ex iudicis officio, aut denique ex lege i. e. ipso iure: v. c. pro damni dati aestimatione.

§. 836. Modus autem usurarum, ut apud omnes populos, ita quoque semper apud Romanos, erat restrictus8); et novissimis quidem legibus ita est definitus, ut non maiores quam usuras scmisses h.e. dimidiam centesimae partem exercere civibus liceat,

1) Fr. 19. §. 1. D. h. t. §. 2. I. 2, 8 (quibus alienare licet).

2) Fr. 13. §. 1. fr. 16. D. h. t. 3) Arg. fr. 11. pr. D. h. t.

4) Dig. 14, 6 (de SCto Macedoniano). Cod. 4, 28. §.7. I. 4, 7 (quod cum eo, qui in aliena potestate est). /

5) Fr. 40. pr. D. 12, 6 (de oondiot. indeb.).

6) D. 22, 1. Cod. 4, 32 (de usuris). Maynz §§. 266.-269.

7) C. 12, 23. C. h. t.

8) De foenore unciario, male antea intellecto vide Niebuhr, Ttom. Getehichte edit. I. t. 2. p. 431. et Schrader, Hugonis Civilist. Magazin t. 5. p. 180. Tlugonis hisior. iuris romani §. 95.

« PreviousContinue »