Page images
PDF
EPUB

die individuas vel individibiles 1) vocant i. e. eæ, ex quibus aliquid debetur, quod divisum præstari non potest, veluti res corporalis quæ divisionem non recipit 2), aut res pluribus commodata 3), aut servitus prædii 4), item res in genere debita 5), item obligationes, quæ in faciendo consistunt aut in non faciendo 6), item si res dividua ita promittitur, ut nisi tota præstetur, poena commissa sit ?). Omnes hæ obligationes tam ad quam in heredes in solidum transeunt 8). Admonendi tamen sumus, in has obligationes inter participes earum dividi, ex quo momento rei debitæ æstimationem vel id quod interest præstari oportet 9).

TIT. IV. DE FIDEIUSSORIBUS 10) ET DE SENATUSCONSULTO

VELLEIANO.

S. 821. Verbis etiam obligari solent, qui alienis obligationibus accedunt, dum curant, ut diligentius cautum sit creditori. Olim quidem eorum, qui pro aliis obligabantur, alii sponsores, alii fidepromissores, alii fideiussores appellabantur 11).

Novissimo iure romano soli fideiussores supersunt, de quibus igitur hoc loco dicendum erit.

§. 822. Assumi possunt fideiussores in omnibus obligationibus, sive re, sive verbis, sive litteris, sive consensu contractis. At ne illud quidem interest, civilis an naturalis sit obligatio, cui accedit fideiussor; item præcedere fideiussio eam potest vel sequi 12).

1) Cfr. v. Savigny, Obligationenrecht. I. p. 303. seq. 0. Vangerow' §. 567. Maynz §. 276.

2) Fr. 85. pr. $8. 1.-6. D. 45, 1 (de Verbor. Obl.). Servitutis prædii promissione quoque individua, simulque correalis obligatio constituitur. fr. 25. $. 10. D. 10, 2. cit. fr. 2. §. 2. D. 45, 1. cit. fr. 4. §. 4. D. 8, 5 (si serv.).

3) Fr. 3. §. 3. D. 13, 6 (commodati). Si convenit ut depositarii vel commodatariz et pro rei æstimatione vel pro damno præstando in solidum teneantur, individua simul et plurium reorum debendi obligatio adost. Vide §. 818.

4) Fr. 72. pr. D. eod. Vide supra §. 404.
5) Fr. 85. §. 4. D. cit. fr. 25. 3. 13. D. 10, 2 (famil. herc.).

6) Fr. 85. §. 3. cit. fr. 72. pr. D. 45, 1 (tit. cit.). Operarum præstandarum obligatio divisionem recipit. fr. 54. §. 1. D. eod.

7) Fr. 85. §. 6. cit. fr. 4. §. 1. D. 45, 1 (tit. cit.). 8) Fr. 2. §. 2. D. 45, 1. cit. 9) Fr. 72. pr. cit. fr. 13. §. 1. D. 42, 1 (de re iudic.). 10) I. 3, 20°(de fideiussoribus). Dig. 46, i (de fideiussorib. et mandator.). Cod. 8, 41. Gai. 2. §. 115. seq. Maynz $8. 343.--347. et W. Girtanner, die Bürgschaft. Jena 1850. 2 Vol. 8.

11) De sponsoribus et fidepromissoribus Gai. adire necesse est lib. 2. $. 116.-127. 12) $. 1. I. h. t. fr. 1. 2. 8. §. 12. fr. 16. §. 3. fr. 37. D. eod. Pro dote

Fidejussores principalem debitorem satisdatione sua non liberant, sed id modo agunt, ut se soluturos esse promittant, si ille creditori non satisfecerit; quare etiam ita obligari non possunt, ut plus debeant, quam debet is, pro quo intercedunt, quia in accessione non plus potest esse, quam in principali re; minus autem debere fideiussor potest, vel ad certum tempus tantum, vel ex certo tempore vel sub conditione obligari ).

§. 823. Stricto iure creditor eligere quidem potest, quem conveniat, utrum fideiussorem, an principalem reum; sed ex novella Iustiniani constitutione petere potest fideiussor, ut contra debitorem prius agat creditor; quod beneficium excussionis vel ordinis vocatur ?). Si plures sint fideiussores, in solidum tenentur et is eorum, qui totum debitum solvit, a confideiussoribus suis nil repetere potest. Sed (ut iam diximus) ex epistola Imperatoris Hadriani compellitur creditor (si fideiussor velit) a singulis , qui modo solvendo sunt litis contestatæ tempore, partes petere. Si vero non potuerit pro partibus recipere a ceteris fideiussoribus, totum ab uno consequi potest 3).

S. 824. Fideiussor non solum ipse obligatus est, sed etiam heredem suum obligatum relinquit): sed si solverit id, pro quo satisdedit, fideiussor eius recuperandi gratia habet cum debitore mandati iudicium, vel negotiorum gestorum; nisi donandi animo, vel invito debitore intercesserit 5). Cæterum fideiussor, antequam solvit, petere potest, ut actio ei a creditore cedatur; quo facto hanc ipsam instituere potest, quæ forte propter privilegium vel hypothecam favorabilior est. Hoc tertium fideiussorum beneficium est 6).

S. $25. Mandatores qnoque i. e. omnes, qui alicui mandaverunt, ut certæ personæ pecuniam credant, credenti fideiussorum instar adstricti sunt: est tamen, quia causam ipsi obligationi dederunt et mandati iudicio tenentur, in multis articulis maior eorum obligatio, quam fideiussorum. Hoc negotium a recentioribus mandatum qualificatum vocatur).

$. 826. Fideiubere prohibentur mulieres per SCtum Velleianum,

restituends fideiussorem dare non boot c. 1. 2. C. 5, 20 (ne fideiussores dotiam

IS 5. I h. fr. 1. S & D 44, i (de oblig. et act.). fr. 8. $. 7. fr. 42.

[ocr errors]

quod de intercessionibus feminarum factum est. Eo enim Senatusconsulto 1) cavetur, ne ullo modo feminæ intercedendo possint obligari, sed ut conventæ ex intercessione, Senatusconsulti ope scse liberare, et quod errore solverint, repetere possint 2). Iustinianus putans, hoc beneficio feminas non satis muniri, sancivit: Senatusconsultum quidem servari in robore suo, si intercesserit mulier, instrumento publice confecto et tribus testibus subsignato, si vero hoc non observatum sit, perperam contractam esse obligationem, quæ nullo iure subsisteret 3). In omnibus causis improbavit uxorum intercessiones pro maritis suis factas 4). Secundum hæc omnia mulieres intercedere prohibentur.

8.827. Intercessionis vocabulum de omnibus omnino casibus valet , in quibus quis alienam obligationem vel veterem vel novam in se suscipit; quod fit non solum fideiubendo, delegando seu expromittendo, pacto de constituta pecunia aliena, aut pignoris constitutione pro debito alieno, sed etiam , si quis ab initio alterius gratia debitum in se suscipit 5). Neque vero intercedit is, qui pro alio sese obligat, sed solvit, quod alius debet, vel qui donandi animo pro alio sese adstringit, vel debitorem suum liberat, vel pignus aut hypothecam remittit, aut rem suam alienat, ut ipse alteri credat 6).

§. 828. Neque tamen feminæ beneficio Senatusconsulti fruuntur, si callide intercesserint decipiendi animo, vel si earum conditio intercessione deterior facta non sit, veluti si debitum in res earum versum fuerit, vel si aliquid acceperint fideiubendi causa, vel si receperint a debitore id , ad quod sese obligaverunt, item si aliquo iure cogente pro eadem obligatione ipsæ tenebantur; si apud minorem pro eo, qui solvendo non erat, intercesserint, et aliis quibusdam in causis ?).

§. 829. Quolies obligatio a muliere suscepta vel nullo iure subsistit, vel beneficio Senatusconsulti destituitur; creditoribus vetus actio, quam propter intercessionem amişerant, restituitur; nova vero actio datur, si iam ab initio alienam obligationem mu

[ocr errors]

5) Fr. 3. 4. in f. fr. 5. 8. pr. §. 2. fr. 13. pr. D. 16, 1 (ad SCtum Vellei.) Vide infra SS. 914. 1020.

6) Fr. 8. §. 14. fr. 11. 12. 28. §. 1. D. h. t. c. 19. C. eod.
7) Fr. 2. §. 3. fr. 12. 30. pr. D. h. t. c. 23. pr. §. 1. C. eod.

lier susceperat. Illa restitutoria, hæc institutoria actio ab hodiernis appellatur 1).

CAP. III.

DE OBLIGATIONIBUS QUÆ RE AUT LITTERIS

CONTRAHUNTUR?).

TIT. I. DE MUTUI DATIONE 3). $. 830. Re contrahitur mutui datio. Est autem mutui datio, si res, quæ pondere, numero, mensura constant, alteri damus, ut accipientis fiant, recepturi quandoque parem eiusdem generis et bonitatis quantitatem. Consistit mutui datio in iis rebus, quæ in genere magis functionem recipiunt, quam in specie, veluli in vino, oleo, frumento, auro, ære, argento, pecunia numerata. Cuius generis res dantur, ut accipientium fiant; quare etiam Romani dicunt, mutuum ex eo esse vocatum: quod ex meo tuum fiat 4).

§.831. Mutui datio vera alienatio est, et nummi dati, mutuantis periculo sunt perfecto contractu h. e. facta numeratione, qua expletur huius obligationis substantia ; quia non in specie eas res restituit mutuans, sed æque bonum . Neque vero plus restituit, quam quod accepit, ideoque nec usuras, nisi quæ spéciali stipulatione promissæ sunt 6).

§. 832. Cum mutui datio alienatio sit, ii, quibus alienare non licet, mutuam dare pecuniam non possunt, cum dando eam accipientis non faciant, veluti si pupillus sine auctoritate tutoris pecuniam crediderit. Quid ergo iuris est in eiusmodi casu ? Nummos exstantes vindicant, consumtos mala fide, actione ad exhi

1) Fr. 8. $. 7. 9. 14. 15. D. h. t. c. 8. 16. C. eod. 2) I. 3, 14.

3) Pr. I. 3, 14 (quib. mod. re contrah. oblig.). Gai. 3. §. 90. Dig. 12, 1 (de reb. cred.). Cod. 4, 1 (de reb. creditis). 4, 2 (si certum petatur). Maynx $$. 315.-317.

4) Fr. 3. pr. D. h. t. Creditor vocatur mutuo dans, debitor mutuans. Fr. 2. pr. §. 1. 2. D. eod.

5) Fr. 2. §. 3. D. eod. fr. 4. D. 14, 6 (ad Sct. Maced.). Nec obstat fr. 55. D. 46, 3 (de solut.).

6) Fr. 24. in medio. D. 19, 5 (de præscript. verbis). c. 3. C. 4, 32 (de usur.). fr. 121. D. 50, 16 (de verb. signif.). Quibus nummis restitutio pecuniæ mutuo datæ facienda sit, maxime cum systema monetarium mutatum sit, plurimum disputatur. Quæstiones celebriores examinantur in auctoris Commentariis t. 2. p. 303.-306. et apud v. Vangerow III. $. 370.

bendum petunt, bona fide consumtos condicunt ?). Idem dicendum est, si quis nummos alienos mutuos dederita). Periculum tamen eorum semper penes accipientem esse debere videtur, quia eius tantum utilitas in contractu spectatur 3).

§. 833. Mutuum accipiendo pecuniam obligantur omnes, qui obligari possunt; filiifamiliarum tamen, quibus absque consensu patris pecunia credita fuerit, conveniri ex hoc contractu nequeunt propter Senatusconsultum Macedonianum, quo cavetur: ne ei, qui filiofamilias pecuniam credidit sine patris consensu , nec contra filium etiam, postquam sui iuris est, nec contra patrem actio detur 4). Naturalis tamen obligatio subsistit, et quod filius vel pater solverunt, repetere non possunt 5).

TIT. II. DE USURIS 6). §. 834. Si res, quæ numero, pondere, mensura constant, debentur , sæpissime pro usu earum præstito vel alteri detracto a debitoribus, præler res ipsas adhuc USURAE præstantur. Sunt autem usuræ vel fænus incrementum, quod sorti accedit, in eodem genere solvendum; idque non solum, cum pecunia, sed etiam si quæcunque aliæ huiuscemodi res debentur, quæ in genere functionem recipiunt. Consistunt usuræ semper in rebus eiusdem generis , quare pecunia pro usu pecuniæ, et frumentum pro usu frumenti præstatur ?).

8.835. Obligamur ad usuras præstandas aut ex conventione, id est, ex stipulatione vel ex pacto contractibus adiecto; aut ex mora in solvendo commissa, et hoc quidem in bonæ fidei contractibus ex iudicis officio , aut denique ex lege i. e. ipso iure : v. c. pro damni dati æstimatione.

$. 836. Modus autem usurarum, ut apud omnes populos, ita quoque semper apud Romanos, erat restrictus 8); et novissimis quidem legibus ita est definitus, ut non maiores quam usuras semisses h. e. dimidiam centesimæ partem exercere civibus liceat,

1) Fr. 19. §. 1. D. h. t. §. 2. I. 2, 8 (quibus alienare licet). . 2) Fr. 13. §. 1. fr. 16. D. h. t. 3) Arg. fr. 11. pr. D. h. t.

4) Dig. 14, 6 (de SCto Macedoniano). Cod. 4, 28. §. 7. I. 4, 7 (quod cum eo, qui in aliena potestate est).

5) Fr. 40. pr. D. 12, 6 (de condict. indeb.).
6) D. 22, 1. Cod. 4, 32 (de usuris). Maynz $8. 266.--269.
7) C. 12, 23. C. h. t.

8) De foenore unciario, male antea intellecto vide Niebuhr, Röm. Ge. schichte edit. I. t. 2. p. 431. et Schrader, Hugonis Civilist. Magazin t. 5. p. 180. Hugonis histor. iuris romani g. 95.

« PreviousContinue »