Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

§. 71. Ceterum intra hoc tempus ultimi vixere Romanorum Iurisconsulti, qui de iure scripserunt, inter quos Hermogenianus Codicis illius fortasse et epitomes iuris civilis auctor. Supersunt quoque ex his temporibus opera, quibus congeries veteris iuris fragmentorum continetur 1).

§. 72. Interea memorabilia illa fata intervenerunt populorum migrationum, et barbaræ gentes maxime germanicæ, in orbem romanum irruentes, imperii excidium perficiebant; cuius, in duo tum temporis regna divisi, pars orientalis tantum sub imperatoribus Byzantii regnantibus remansit. Iuris autem romani status tum hic, tum in regnis a Germanorum principibus in romano solo conditis, miserrimus factus; cum ubique diversi mores Germanorum vel Græcorum, peregrina lingua barbariesque, iuris romani scientiæ adversarentur.

[ocr errors]

§. 73. Apud Germanos pro subditis natione Romanis ius romanum a regibus eorum servatum, adeoque legum iurisque codicibus custoditum est, veluti lege romana Wisigothorum, nomine Breviarii Alarici a hodiernis insignita, A. DVI p. Ch., item Burgundionum, a. DXVII, et in Italia Theodorici Ostrogothorum regis edictum. Epitomæ in his factæ sunt ex quibusdam romanorum iurisconsultorum libris et ex constitutionum Codicibus, maxime ex Theodosiano. Lex romana Wisigothorum inter has longe copiosissima, et nobis, maximam partem superstes, præsertim memorabilis est 2). In aliis regnis, ubi romani iuris usus erat, nil scripti de eo constitutum est. Barbari lege barbara vivebant 3).

§. 74. Uti apud Germanos, sic etiam in orientali imperio, incerto et ambiguo facto iure, rerum eiusmodi perturbatio causa

non perfecit. Optimam curavit Codicis Theodosiani editionem Gustavus Hanel. Bonnæ apud Ad. Marcum. 1842. 1 Vol. 4; quæ pars est Corporis iuris Anteiustiniani.

1) Inter hæc opera hoc loco præ ceteris commemoranda sunt 1) vaticana, quæ vocantur, FRAGMENTA Romæ ab Angelo Maio detecta ab eoque primum vulgata anno 1823; 2) LEX DEI sive Mosaicarum et Romanarum collatio, 1574 primum edita; 3) CONSULTATIO sive CONSULTATIONES VETERIS CUIUSDAM IURISCONSULTI 1563 primum publicatæ: quæ omnia cum reliquis iuris anteiustinianei reliquiis continentur in CORPORE IURIS ROMANI ANTEIUSTINIANI, consilio professorum Bonnensium instituto et communi cura plurima ICtorum Germaniæ edito apud Ad. Marcum annis 1841-1842.

2) Continet LEX ROMANA WISIGOTHORUM præter Codicis Theodosiani maximam partem, et Novellas Theodosii aliorumque imperatorum, nec non Codicis Gregoriani et Hermogeniani Fragmenta, mutilatas Gaii Institutiones et Pauli receptas sententias. Egregie illam edidit Gustavus Hanel, Lips. 1848. fol. 3) Hæc optime exposita in v. Savigny: Geschichte des Röm. Rechts im Mittelalter. Tom. II.

erat condendi iuris ac legum corporis. Erat Iustinianus I, qui tum necessitate temporum coactus, tum stimulo quodam instaurandi germanam ac sinceram iurisprudentiam incitatus, ius civile in hoc imperio reformavit, quam propter rem longe postea toti fere terrarum orbi generique humano legislator factus, immortalemque nominis sui gloriam adeptus est.

§. 75. Iustinianus origine Illyricus ab avunculo Iustino I. Augustus creatus, cum ab anno DXXVII solus imperare cœpisset, consilium inivit iuris emendandi. Quatenus ille virtutibus vel vitiis clarus sit, et rebus gestis vel domi vel in bellis, quorum quædam eius imperatores felicissime gesserunt, hoc loco præterire facile possumus. In iure autem emendando a variis sui temporis doctissimis iuris peritis est adiutus, et Triboniani cum maxime consilio et ingenio, primo tum temporis iurisconsulti, quæstoris palatii Iustiniani 1).

§. 76. Initio Iustinianus novum tantum et emendatum principum constitutionum Codicem condere voluisse videtur, cum ex immensa illa constitutionum copia, quæ Codice Gregoriano, Hermogeniano et Theodosiano continebantur, et ex Novellis constitutionibus, quæ a Tbeodosio II inde ad sua usque tempora emissæ erant, illas colligi atque uno volumine concludi iuberet, quæ etiam tum temporis in usu essent, detractis et abolitis omnibus, quæ vel derogata erant, vel in desuetudinem abierant 2).

§. 77. Quo Codice publicato (VIII. Idus Aprilis 529), cum interea intellexisset ius civile, quale erat, subsistere non posse, ad gravius opus se contulit, et Theodosii II. consilium prosequens, totius iuris reformandi operam suscepit. Instaurandam esse iurisprudentiam censebat, ut ius ipsum constaret, ideoque summum iuris studium instituendum, idque collocandum in cognoscendis veterum iurisconsultorum præclarorum scriptis. Ex his igitur extensum opus, Digestorum libros, componi iussit, quod complecteretur quæcunque ex veteri iurisprudentia ætate sua adhuc necessaria viderentur; cui operi Institutiones seu prima eleinenta totius legitimæ scientiæ præmisit, adiuvandi studii iuris gratia. His postea Codicem, prælectione repetita, accommodari iussit,

1) De Iustiniano præsertim legendi sunt libri Procopii in corpore histor. Byzantinæ. Bonnæ denuo edita 1831-1833. opus celeberrimi GIBBON, Cap. 41-44, et Isambert, Histoire de Iustinien. Paris 1856. 2 Vol.

2) Iustiniani constitutiones de. Novo Codice faciendo et confectione Digestorum.

et ita Institutionibus, Digestis et Codice omne ius civile in orbe romano comprehendi voluit 1).

§. 78. Quæ Iustiniani legislatio ut inconditis ac barbaris iuris collectionibus a Germanorum regibus factis longe præstat, ita vehementer errant, qui per eam ius romanum antea semper incertum et confusum, ad aliquem perfectionis gradum demum pervenisse autumant; cum ea, quæ in Iustinianeo iuris corpore præstantia quadam excellant, insignis illius iurisprudentiæ romanæ ævi reliquiæ sint.

§. 79. Ceterum iam perfecto iuris corpori Iustinianus Novellas constitutiones addidit, quibus sæpissime iuri anteriori in totum derogavit.

CAP. III.

CORPORIS IURIS IUSTINIANEI DESCRIPTIO 2).

TIT. I. DE INSTITUTIONIBUS 3).

§. 80. Institutiones, ab instituendo in iure dictæ, in fronte librorum iuris civilis Iustiniani ponendæ sunt, quippe quæ prima uris elementa amplectentes, nobis quasi eius cognitionis aditum patefaciunt 4).

§. 81. Ius in iis expositum, præter primis ultimoque omnium titulis contentum, res privatas spectat, et tum antiquum est, reipublicæ liberæ aut priorum Imperatorum temporibus apud Romanos usitatum, ex legibus, plebiscitis, edictis magistratuum profectum, vel moribus constitutum, summaque illa Iurisconsultorum arte excultum; tum vero etiam Imperatorum posteriorum constitutionibus, veluti edictis aut mandatis eorum, introductum. Ipse Iustinianus constitutionum suarum permultas in epitomen redactas in iis repetivit, et nonnulla item ex iuris antiquitatibus Institutionibus inseri curavit, illustrandæ veteris iurisprudentiæ causa, qua tamen in re parum accurate eum subinde esse versatum deprehendimus 5).

1) Const. de emend. Codicis.

2) Cf. COMMENTARIOS MEOS t. I. Introd. §. 19-24.

3) Prooemium, de confirmatione Institutionum.

[ocr errors]

4) Procem. cit. §. 4. Totius legitimæ scientiæ elementa." 5) Prooem. §. 3. 5.

§. 82. Secutus est in ordinando hoc opere Iustinianus, ut ipse ait1), Gaii iurisconsulti Institutionum commentarios eiusque rerum quotidianarum libros, aliaque similia veterum prudentum scripta, eaque ad verbum aliquando descripsit. Ordinem quoque in plurimis horum receptum servando, de personis primum, dein de rebus, et de actionibus denique disseruit. Constant Institutiones quatuor libris, xcv titulis, qui præmisso principio, in paragraphos distingui solent 2).

§. 83. Compositæ sunt Institutiones a Triboniano duobusque antecessoribus Dorotheo et Theophilo, publicatæ ante Pandectas XII Nov. DXXXIII, cum his die xxx Dec. DXXXIII vim legis receperunt.

TIT. II. DE PANDECTIS SEU DIGESTIS 3).

§. 84. Præstantissima simulque latissime patens iuris Iustinianei pars Digestorum seu Pandectarum libri sunt ad veteris iurisprudentiæ monumenta conservanda compositi ex celeberrimorum iurisconsultorum scriptis.

§. 85. Colligi eos iussit Iustinianus, opera xvII. doctissimorum suæ ætatis iurisperitorum, moderante Triboniano 1), ex genuinis triginta novem iurisconsultorum, qui ab Augusto præsertim ad Alexandrum Severum inclaruerant, operibus; eo maxime consilio, ut omnibus legibus novoque iuri solido essent fundamento, studioque in iuris scholis cum Institutionibus inservirent. Unde magnam Digestorum partem in iis explicari aut per discentes ipsos „recitari“, lustinianus ad studiorum iam prius receptam normam sancivit 5).

§. 86. Ordo Digestorum in paucis mutatus idem est qui et in Edicto perpetuo sive in libris servatur, quos Ulpianus ad illud scripserat. Distributa autem sunt in septem partes 6), et quinquaginta libros, qui et ipsi in titulos distinguuntur. Singulis fragmentis auctoris operisque nomen librique, ex quo desumta sunt, numerus adiectus 7).

1) Prooem. §. 6. const. Omnem reipublicæ, §. 2 init.

2) §. 12. Inst. 1. 2. De personis agitur, in lib. I. de rebus, in lib. II. et III. 13 de actionibus, præmissis obligationibus, in lib. III. 14. VI. 17. Additus et titulus 18. de publiciis iudiciis.

3) Conferendæ Iustiniani constitutiones diversæ de conceptione et confirmatione Pandectarum.

4) Const. Tanta, §. 9 eorum nomina exhibet.

5) Const. Omnem reip. §. 2—6.

6) Earum enumeratio invenitur in const. Tanta, §. 8.

7) Ibid. §. 10. In colligendis et ordinandis singulis fragmentis tres series

§. 87. Omnibus iurisconsultis in iis excerptis par auctoritas data, nulla habita vel ætatis vel maioris singulorum famæ ratione; innumeræ controversiæ inter eos olim habitæ decisæ et finitæ, singularibus aliquando Iustiniani constitutionibus in Codice positis, inter quas quinquaginta præsertim decisiones præcellunt 1). Contrarias in Pandectis inter se sententias omnino nullas inveniri quoque statuitur; quæ sibi adversari viderentur, subtili interpretatione concilianda sancitum 2). Omnia vero ex conditorum consilio pro illorum temporum ratione mutata sunt, mutilata atque conversa, ut sæpe statuere vix possimus, quæ pura et genuina ex ipsis veteribus libris sint relicta 3). Quæ desuetudine vel legibus erant abrogata, omissa sunt præter ea, quæ ex antiquitate aut propter divisionem plenioremve indaginem cum locis receptis coniuncta remansere 1).

§. 88. Cœptum Pandectarum opus x11 Dec. DXXX, publicatum xvi. Dec. DXXXII. et xxx. eiusdem mensis die vi legis munitum. Sancivit simul Iustinianus, nemini licere signis vel notis hos libros scribere, commentariis illustrare eosve ex ipsis iurisconsultorum scriptis corrigere vel emendare 5).

TIT. III. DE CODICE 6).

§. 89. Continet Codex repetitæ prælectionis constitutiones Imperatorum ab Hadriano ad Iustinianum usque emissas; quæ, tum de veteri iure statuentes, decreta, interlocutiones, de iure rescripta et epistolæ sunt, tum nova sancientes, ad magistratus mandata, vel ad populum edicta.

§. 90. Accommodari constitutionum Codicem Institutionibus et Pandectis Iustinianus iussit, reiectis vel mutatis illis, quæ hisce contraria essent inventa, insertisque quam plurimis novis legibus ab ipso, dum Digesta condebantur, publicatis.

§. 91. Hæc quoque collectio veteris iuris fragmenta mutata,

scriptorum separasse videntur Pandectarum conditores; unam ex libris iuris civilis, alteram ex commentariis ad Edictum, tertiam denique ex libris quæstionum, responsorum similibusve constantem. Cfr. F. Blume in Dissertatione ea de re scripta in Savigny, Zeitschrift für geschichtliche Rechtswissenschaft t. IV. p. 2 seq. Item Themis t. III. p. 278.

1) Const. de Emendatione Codicis, §. 1. 2) C. Tanta, §. 15.

3) Ibid. §. 10. Hugo, jur. Encyclopædie, Ed. VII, p. 233, lin. 8. Vocantur hæ mutationes et additamenta hodie Emblemata Triboniani.

4) Const. Dedit. nobis, §. 13. Tanta, §. 14.

5) Const. Tanta, §. 21. 22 et Omnem reip. §. 8. 6) Const. de emendatione Codicis.

« PreviousContinue »