Page images
PDF
EPUB

meum est, stipulari possum: nam utilis est stipulatio, si conditionis existentis tempore res mea non sit 1).

§. 805. Non demonstrata re vel quantitate quoque non valet stipulatio. Item si quis fundum non adiecto nomine stipulatus sit, vel si aliam quamcunque ob causam omnino incertum sit, quod in obligationem deductum est 2).

§. 806. Nulla denique promissio potest consistere quæ ex voluntate promittentis statum capit 3), vel cuius conditio in promittentis arbitrium est collata 4): nam non adstringit necessitate contrahentem. Sed valet stipulatio, si quis arbitratu puta Titii restitui sibi stipulatus sit, et arbitretur Titius: nam si arbitrari noluerit, adeo nihil valet stipulatio, ut, et si poena adiecta sit, ne ipsa quidem committatur 5).

§. 807. Si quis alium daturum vel facturum quid spoponderit, non obligatur, veluti si spondeat, Titium quinque aureos daturum. Nemo enim alienum factum promittendo obligatur 6). Quod si effecturum se, ut Titius daret, spoponderit, obligatur. Item si quis velit factum alienum promittere, pœnam vel quanti ea res est, simul debet promittere, tum valet stipulatio 7).

§. 808. Impossibilia aut legibus inhibita, aut turpia facta nemo promittere vel stipulari potest. Impossibilium enim nulla est obligatio, et quæ contra leges vel bonos mores fiunt, nullius momenti sunt stipulationes 8). Immo et si ob maleficium ne fiat promissum sit, nulla est obligatio 9).

Eadem ratione non valet stipulatio, si impossibilis conditio obligationi adiiciatur. Impossibilis autem conditio habetur, cui natura impedimento est, quo minus existat : veluti si quis dixerit: si digito cœlum attigeris, dare spondes? At si ita stipuletur: si digito cœlum non attigeris, dare spondes? sponte facta obligatio intelligitur, ideoque statim petere potest 10).

Non solum stipulationes impossibili conditioni applicatæ nullius

1) Fr. 1. §. 10. D. 44, 7 (tit. cit.). §. 2. I. h. t. fr. 31. 87. 98. pr. D. 45, 1 (h. t.).

2) Fr. 69. §. 4. D. 23, 3 (de iure dotium). fr. 115. pr. D. 45, 1.

3) Fr. 108. §. 1. D. 45, 1 (de V. O.). c. 13. C. 4, 38 (h. t.).

4) Fr. 17. D. ib.

5) Fr. 43. 44. D. eod.

6) §. 3. I. h. t. fr. 38. pr. D. eod.

7) Fr. 38. §. 2. D. cit. §. 21. I. h. t.

8) §. 7. I. 26, 7 (de mand.). fr. 185. D. 50, 17 (de reg. iur.). fr. 31. ib. fr. 26. 27. fr. 35. pr. §. 1. fr. 61. fr. 137. §. 6. D. 45, 1 (h. t.). fr. 27. §. 4. D. 2, 14 (de pactis).

9) Fr. 7. §. 3. D. 2, 14 (de pactis). §. 24. I. h. t.

10) §. 11. I. h. t.

momenti sunt, sed etiam ceteri contractus, veluti emtiones, locationes, impossibili conditione interposita, æque nullius momenti sunt, quia in ea re, quæ ex duorum pluriumve consensu agitur, omnium voluntas spectatur, quorum procul dubio in huiusmodi actu talis cogitatio est, ut nihil agi existiment apposita ea conditione, quam sciant esse impossibilem 1).

§. 809. Inutiles quoque sunt stipulationes omnesque ceteri contractus, qui non habent in se conventionem. Est autem conventio sive pactio, duorum pluriumve in idem placitum consensus 2). Nuda pollicitatione ad præstanda ea, quæ promiserat, urgeri quemquam raro iura permittunt 3).

§. 810. Quæcunque igitur consensum impediunt, stipulationem quoque inutilem reddunt: veluti error 4). Nam si de alia re stipulator senserit, de alia promissor; perinde nulla obligatio contrahitur, ac si ad interrogatum responsum non esset, veluti si hominem Stichum a le quis stipulatus fuerit, tu de Pamphilo senseris, quem Stichum vocari credideris 5).

§. 811. Sunt et alii casus, in quibus error inutilem reddit contractum puta si de specie contractus erratum sit, veluti si mutuam pecuniam tu dare velles, alter vero eam donari sibi crediderit ); item aliquando, și in substantia rei erratum sit 7): error in persona contrahentis tum demum nocet, cum propriæ qualitatis intuitu cum aliquo contrahere voluerim, quæ vero in eo desideratur, cum quo contraxi 3).

Qui ob falsam causam errans alteri spopondit, obligatur, sed si indebitum promisit, agentem creditorem doli mali exceptione repellere potest, aut incerti condictione eum convenire, ut liberetur9).

1) Macianus in fr. 31. D. 44, 7 (de oblig. et act.). 2) Hæc in fr. 1. §. 2. 3. D. 2, 14 (de pactis).

3) C. 5. C. 8, 38 (de contrahend. committend. stipulat.). D. 50, 12 (de pollicitationibus), cfr. supra §. 385.

4) Fr. 57. D. 44, 7 (de O. et A.). De erroris in contractibus intervenientis momento disputant v. Savigny III. p. 263. v. Vangerow III. §.60. Maynz II. §. 285.

5) §. 23. I. h. t. fr. 83. §. 1. fr. 137. §. 1. D. eod. fr. 57. D. 44, 7 (tit. cit.). Si in nomine tantum erratum sit, valet contractus fr. 32. fr. 65. §. 1. D. 45, 1.

6) Fr. 18. pr. D. 12, 1 (de reb. cred.).

7) Fr. 9. §. 2. fr. 14. in f. D. 18, 1 (de cont. emt.). Aliud in casu fr. 22. D. 45, 1 (h. t.).

.

8) Arg. fr. 15. D. 2, 1 (de iurisd.). fr. 2. pr. D. 5, 1 (de iudiciis.).

9) Fr. 7. pr. §. 1. D. 44, 4 (de doli mali). fr. 31. D. 12, 6 (de cond. indebiti). fr. 12. 13. D. 46, 2 (de Novat.).

§. 812. Si quis dolo i. e. fraudulosa machinatione obductus promisit, nec error inutilem reddat contractum, erit quidem iuris subtilitate obstrictus: sed contra agentem creditorem doli mali exceptione uti poterit. Idem est, et si nullus dolus intercessit, sed ipsa res in se dolum habet 1).

Porro et qui metu coactus contraxit, iure quidem obligatur: sed cum nil consensui tam contrarium sit, quam vis et metus, quem comprobare contra bonos mores est 2), exceptione debitor tueri se potest, nec interest, utrum a stipulante, an ab extraneo metus illatus sit 3).

TIT. III. DE DUOBUS REIS STIPULANDI ET PROMITTENDI ‘).

§. 813. Fieri potest, ut in una obligatione plures creditores aut plures debitores occurrant: quo facto obligatio ita inter illos divisa est, ut tot sint credita vel debita, quot sunt creditores vel debitores i. e. ut singulis vel a singulis viriles partes debeantur 5). Quam etiam ob rem, si creditor vel debitor, pluribus heredibus relictis decesserit, inter hos nomina ipso iure sunt divisa (§. 638.).

§. 814. Aliquando vero hoc aliter se habet, ut singulis vel a singulis solidum i. e. totum, quod in obligationem deductum est, debeatur: idque duplici modo fieri potest, aut cum correalis (ut hodierni dicunt) adsit obligatio i. e. cum in una obligatione plures rei stipulandi vel promittendi constituantur; aut cum alia sit ratio, ob quam plures obligationis participes in solidum tenentur, aut solidum petere possunt.

§. 815. Possunt autem ita duo pluresve rei stipulandi fieri, si post omnium interrogationem promissor respondeat: spondeo, ut puta cum duobus separatim stipulantibus ita promissor respondeat ; utrique vestrum dare spondeo. Nam si prius Titio spoponderit, deinde alio interrogante spondeat, alia atque alia erit obligatio, nec creduntur duo rei stipulandi esse 6).

Duo pluresve rei promittendi ita fiunt: Mævi, quinque aureos

1) Fr. 36. D. 45, 1 (de V. O.). Maynz §. 286.

2) Fr. 116. pr. D. 50, 17 (de reg. iur.). Maynz §. 287.

3) Fr. 9. §. 1. D. 4, 2 (quod metus causa). fr. 4. §. 33. D. 44, 4 (de doli mali et metus except.).

4) Inst. 3, 16. D. 45, 2. Cod. 8, 40 (de duob. reis.). Vis atque natura obligationum plurium reorum nostris demum temporibus recte intellecta est. Cfr. v. Savigny, Obligationenrecht I. 136. et v. Vangerow III. 573. Eorum sententiæ tamen novissime a pluribus impugnantur velut a clar. Maynz, Elém. III. p. 81.

5) Fr. 11. §. 2. D. h. t.

6) Pr. I. h. t.

dare spondes? Sei, eosdem quinque aureos dare spondes? si respondeant singuli separatim: spondeo. Item si ita interrogati spondetis? respondeant spondemus 1). Possunt tamen ex duobus reis promittendi alius pure, alius sub conditione vel in diem obligari 2).

§. 816. Cum duo eandem pecuniam promiserint vel stipulati sint, ipso iure et singulis in solidum debetur, et singuli debent 3); et, quamvis, quod ad personas contrahentium pertinét, duæ obligationes adesse videantur, ratione rei debitæ una tantum obligatio consistit 4); in utraque enim obligatione una tantum res vertitur et alter debitum accipiendo vel alter solvendo omnium perimit obligationem omnesque liberat 5), licet nequaquam dubium sit et partes a singulis peti vel solvi posse 6).

Si unus tantum obligatione exemtus sit, aut manente ea sola alterius persona liberata, veluti si heres factus sit communis creditoris vel pactus cum eo, ne a se petatur, alter reorum teneri non desinit 7).

Ex pluribus reis stipulandi uni non solum recte solvitur sed etiam acceptilatione, novatione aliove obligationis ipso iure extinguendi modo, totą obligatio perimitur, ex quibus colligendum est, unumquemque perinde sibi acquisivisse ac si solus stipulatus esset, excepto eo, quod etiam facto eius, cum quo commune ius stipulantis est, amittere debitorem potest 8). Imo si unus creditorum semel egerit, alteri promissor offerendo pecuniam nihil agit 9).

§. 817. Si uni creditorum a debitore solutum sit, quod accepit cum reliquis stipulandi reis partiri non est cogendus, nisi societas aliave communio inter eos intercedat, aut si pacto, testamento vel iudicis sententia ad partem cum reliquis communicandam obligatus sit 10). Nec correus debendi, qui totum præstitit, partem a cæteris repetere potest, nisi socius sit, vel alia ex causa

1) Pr. I. h. t. fr. 4. D. eod.

2) §. 3. I. h. t. fr. 7. D, eod. Hodierni obligationem plurium reorum stipulandi, activam, plurium reorum promittendi, passivam obligationem correalem vocare solent.

3) Fr. 2. D. h. t.

4) Hoc sequitur ex comparatis inter se fr. 3. §. 1. D. eod. fr. 71. D. 46, 1 (de fidei.). §. 1. I. h. t.

5) §. 1. I. cit.

6) Fr. 3. §. 1. D. cit.

7) Fr. 19. D. h. t. fr. 71. pr. D. 46, 1 (de fidei.).

8) Fr. 31. §. 1. D. 46, 2 (de Novat.).

9) Fr. 16. D. h. t. fr. 57. §. 1. D. 46, 3 (de solut.).

10) Fr. 62. pr. D. 35, 2 (ad leg. Falc.). arg. fr. 34. D. 4, 8 (de receptis).

partis restitutio ei debeatur 1). Ideoque si duo rei promittendi socii non sint, non proderit alteri, quod stipulator alteri reo pecuniam debet 2). Conventus tamen a creditore reus, antequam solvat, exigere potest ut actiones adversus cæteros ei cedantur 3). Denique confideiussoribus 4) aliisque mutua vice inter se obligatis reis debendi 5), divisionis beneficium datum est i. e. ius creditorem agentem compellendi, ut a singulis, si modo solvendi sint nec absentes, partes petat; quas si non consecutus sit, solidum ab eo quem convenit exigere potest.

§. 818. Non solum verbis stipulationis verum etiam cæteris contractibus veluti emptione, venditione, locatione, conductione, deposito commodato plures rei debendi fieri possint, quando singulorum fidem in solidum secutus sit creditor, item et testamento ut puta si pluribus heredibus institutis testator dixerit: Titius et Mævius Sempronio decem dato 6); aut iudicis sententia 7). Aliquando ipso iure alicuius obligationis participes correi sunt, veluti si plures prædii servitutem promiserunt 3).

§. 819. Alia, quam plurium reorum stipulandi vel promittendi, cæterarum plurium in solidum obligationum est vis atque natura. Licet enim unusquisque creditorum solidum petere, et a quolibet debitorum totum, quod debetur, exigi possit; nihilominus non una adesse videtur obligatio, sed tot debita quot sunt personæ, quæ vero una solutione tolluntur. Ideoque is qui totum solvit, ceterorum negotia gerens, ab iis partes recipere potest 9).

Eiusmodi in solidum obligatio consistit inter plures mandatores (§. 825.) aut plures exercitores navis (§. 1188.), item inter plures servi communis dominos; qui ob delictum eius noxali iudicio conveniri possunt (§. 1206.).

§. 820. In solidum denique et illæ obligationes sunt, quas ho

1) Fr. 1. §. 13. D. 27, 3 (de tutelae et rat. distr.). fr. 44. §. 5. D. 10, 7 (famil. hercisc.). c. 2. C. h. t. fr. 39. D. 46, 1, (de fidei.).

2) Fr. 10. D. h. t.

3) Fr. 47. D. 19, 2 (locati). fr. 76. D. 46, 3 (de solut.).

4) Ex rescripto Hadriani §. 4. I. 3, 20 (de fidei.). fr. 26. 51. §. 1. D.46,1 (eod. tit).

5) Ex Novella 99., de qua recte intelligenda multum inter doctos disputatur, cfr. v. Vangerow §. 573. Nota 4.

6) Fr. 9. pr. §. 1. D. h. t. fr. 1. §.4. D. 16, 3 (depositi). fr. 5. 6. D. 13,6 (commodati). fr. 8. §. 1. D. 30 (de leg. I.). fr. 25. D. 32 (de leg. III.).

7) C. 1. 2. C. 8, 55 (si plures una sententia). fr. 43. D. 42, 1 (de re iud.). 8) Fr. 25. §. 10. D. 10, 2 (fam. herc.). fr. 2. §. 2. D. 45, 1 (de V. O.). fr. 4. §. 4. D. 8, 5 (si serv.). v. Vangerow §. 567. t. III. p. 16.

9) Fr. 25. §. 9.-11. D. 10, 2 (fam. herc.). fr. 2. §. 2. D.45, 1 (de V. Obl.)

« PreviousContinue »