Page images
PDF

I

meum est, stipulari possum: nam utilis est stipulatio, si conditionis existentis tempore res mea non sit1).

§. 805. Non demonstrata re vel quantitate quoque non valet stipulatio. Item si quis fundum non adiecto nomine stipulatus sit, vel si aliam quamcunque ob causam omnino incertum sit, quod in obligationem deductum est2).

§. 806. Nulla denique promissio potest consistere quae ex vo luntate promittentis statum capit3), vel cuius conditio in promittentis arbitrium est collata4): nam non adstringit necessitate contrahentem. Sed valet stipulatio, si quis arbitratu puta Titii restitui sibi stipulatus sit, et arbitretur Titius: nam si arbitrari noluerit, adeo nihil valet stipulatio, ut, et si poena adiecta sit, ne ipsa quidem committatur5).

§. 807. Si quis alium daturum vel facturum quid spoponderit, non obligatur, veluti sispondeat, Titium quinque aureos daturum. Nemo enim alienum factum promittendo obligatur6). Quod si effecturum se, ut Titius daret, spoponderit, obligatur. Item si quis velit factum alienum promittere, poenam vel quanti ea res est, simul debet promittere, tum valet stipulatio 7).

§. 808. Impossibilia aut legibus inhibita, aut turpia facta nemo promittere vel stipulari potest. Impossibilium enim nulla est ob ligatio, et quae contra leges vel bonos mores fiunt, nullius momenti sunt stipulationes8). Immo et si ob maleficium ne fiat promissum sit, nulla est obligatio9).

Eadem ratione non valet stipulatio, si impossibilis conditio obligationi adiiciatur. Impossibilis autem conditio habetur, cui natura impedimento est, quo minus existat: veluti si quisdixerit: si digito caelum attigeris, dare spondes? At si ita stipuletur: si digilo cailum non attigeris, dare spondesl sponte facta obligatio intelligitur, ideoque statim petere potest10).

Non solum stipulationes impossibili conditioni applicatae nullius

[ocr errors]

momenti sunt, sed etiam ceteri contractus, veluti emtiones, locationes, impossibili conditione interposita, aeque nullius mo menti sunt, quia in ea re, quae ex duorum pluriumve consensu agitur, omnium voluntas spectatur, quorum procul dubio in huiusmodi actu talis cogitatio est, ut nihil agi existiment apposita ea conditione, quam sciant esse impossibilem 1).

§. 809. Inutiles quoque suntstipulationes omnesque ceteri con tractus, qui non habent in se conventionem. Est autem conventio sive pactio, duorum pluriumve in idem placitum consensus2). Nuda pollicitatione ad praestanda ea, quae promiserat, urgeri quemquam raro iura permittunt3).

§. 810. Quaecunque igitur consensum impediunt, stipulationem quoque inutilem reddunt: veluti error4). Nam si de alia re sti pulator senserit, de alia promissor; perinde nulla obligatio contrahitur, ac si ad interrogatum responsum non esset, veluti si hominem Stichum a te quis stipulatus fuerit, tu de Pamphilo senseris, quem Stichum vocari credideris5).

§.811. Sunt et alii casus, in quibus error inutilem reddit contractum: puta si de specie contractus erratum sit, veluti si mutuam pecuniam tu dare velles, alter vero eam donari sibi crediderit6); item aliquando, si in substantia rei erratum sit7): error in persona contrahentis tum demum nocet, cum propriae qualitatis intuitu cum aliquo contrahere voluerim, quae vero in eo desideratur, cum quo contraxi8).

Qui ob falsam causam errans alteri spopondit, obligatur, sed si indebitum promisit, agentem creditorem doli mali exceptione repellere potest, aut incerti condictione eum convenire, ut liberetur 9).

1) Mscianus in fr. 31. D. 44, 7 (de oblig. et act.).

2) Haso in fr. 1. §. 2. 3. D. 2, 14 (de pactis).

3) C. 5. C. 8, 38 (de contrahend. committend. stipulat.). D. 50, 12 (de pollicltationibus). ofr. supra §. 385.

4) Fr. 57. D. 44, 7 (de O. et A.). De erroris in contractibus intervenientis momento disputant v. Savigny III. p. 263. v. Vanyerow III. §.60. Maynz II. §. 285.

5) §. 23. I. h. t. fr. 83. §. 1. fr. 137. §.1. D. eod. fr. 57. D. 44, 7 (tit. oit.). Si in nomine tantum erratum sit, valet contractus fr. 32. fr. 65. §. 1. D. 45, 1.

6) Fr. 18. pr. D. 12, 1 (de reb. ored.).

7) Fr. 9. §. 2. fr. 14. in f. D. 18, 1 (de cont. emt.). Aliud in casu fr. 22. D. 45, 1 (h. t.).

8) Arg. fr. 15. D. 2, 1 (de iurisd.). fr. 2. pr. D. 5, 1 (de iudiciis.).

9) Fr. 7.~-pr. §. 1. D. 44, 4 (de doli mali). fr. 31. D. 12, 6 (de cond. indebiti). fr. 12. 13. D. 46, 2 (de Novat).

§.812. Si quis dolo i. e. fraudulosa machinatione obductus promisit, nec error inutilem reddat contractum, erit quidem iuris subtilitate obstrictus: sed contra agentem creditorem doli mali exceptione uti poterit. Idem est, et si nullus dolus intercessit, sed ipsa res in se dolum habet1).

Porro et qui metu coactus contraxit, iure quidem obligatur: sed cum nil consensui tam contrarium sit, quam vis et metus, quem comprobare contra bonos mores est2), exceptione debitor tueri se potest, nec interest, utrum a stipulante, an ab extraneo metus illatus sit3).

TIT. m. DE DUOBUS REIS STIPULANDI ET PROMITTENDI ♦).

§.813. Fieri potest, ut in una obligatione plures creditores aut plures debitores occurrant: quo facto obligatio ita inter illos divisa est, ut tot sint credita vel debita, quot sunt creditores vel debitores i. e. ut singulis vel a singulis viriles partes debeantur s). Quam etiam ob rem, si creditor vel debitor, pluribus heredibus relictis decesserit, inter hos nomina ipso iure sunt divisa (§. 638.).

§. 814. Aliquando vero hoc aliter se habet, ut singulis vel a singulis solidum i. e. totum, quod in obligationem deductum est, debeatur: idque duplici modo fieri potest, aut cum correalis (ut hodierni dicunt) adsit obligatio i. e. cum in una obligatione plures rei stipulandi vel promittendi constituantur; aut cum alia sit ratio, ob quam plures obligationis participes in solidum tenentur, aut solidum petere possunt.

§. 815. Possunt autem ita duo pluresve rei stipulandi fieri, si post omnium interrogationem promissor respondeat: spondeo, ut puta cum duobus separatim stipulantibus ita promissor respondeat; utrique vestrum dare spondeo. Nam si prius Titio spoponderit, deinde alio interrogante spondeat, alia atque alia erit obligatio, nec creduntur duo rei stipulandi esse 6).

Duo pluresve rei promittendi ita fiunt: Mcevi, quinque aureos dare spondes? Sei, eosdem quinque aureos dare spondes? si respondeant singuli separatim: spondeo. Item si ita interrogati spondetis? respondeant spondemus1). Possunt tamen ex duobus reis promittendi alius pure, alius sub conditione vel in diem obligari2).

1) Fr. 36. D. 45, 1 (de V. O.). Maynz §. 286.

2) Fr. 116. pr. D. 50, 17 (de reg. iur.). Maynz §. 287.

3) Fr. 9. §. 1. D. 4, 2 (quod metus oausa). fr.4. §.33. D. 44, 4 (de doU mali et metus except.).

4) Inst. 3, 16. D. 45, 2. Cod. 8, 40 (de duob. reis.). Vis atque natura obligationum plurium reorum nostris demum temporibus recte intellecta est. Cfr. v. Savigny, Obligationenrecht I. 136. et v. Vangerow III. 573. Eorum sententise tamen novissime a pluribus impugnantur velut a ciar. Maynz,EUm. III. p. 81.

5) Fr. 11. §. 2. D. h. t. 6) Pr. I. h. t.

§. 816. Cum duo eandem pecuniam promiserint vel stipulati sint, ipso iure et singulis in solidum debetur, et singuli debent3); et, quamvis, quod ad personas contrahentium pertinet, duae obligationes adesse videantur, ratione rei debitae una tantum obligatio consistit4); in utraque enim obligatione una tantum res vertitur et alter debitum accipiendo vel alter solvendo omnium perimit obligationem omnesque liberat5), licet nequaquam dubium sit et partes a singulis peti vel solvi posse6).

Si unus tantum obligatione exemtus sit, aut manente ea sola alterius persona liberata, \eluti si heres factus sit communis creditoris vel pactus cum eo, ne a se petatur, alter reorum teneri non desinit7).

Ex pluribus reis stipulandi uni non solum recte solvitur sed etiam acceptilatione, novatione aliove obligationis ipso iure extinguendi modo, tota obligatio perimitur, ex quibus colligendum est, unumquemque perinde sibi acquisivisse acsisolus stipulatus esset, excepto eo, quod etiam facto eius, cum quo commune ius stipulantis est, amittere debitorem potest8). Imo si unus creditorum semel egerit, alteri promissor offerendo pecuniam nihil agit9).

§.817. Si uni creditorum a debitore solutumsit, quod accepit cum reliquis stipulandi reis partiri non est cogendus, nisi societas aliave communio inter eos intercedat, aut si pacto, testa mento vel iudicis sententia ad partem cum reliquis communicandam obligatus sit10). Nec correus debendi, qui totum praestitit, partem a caeteris repetere potest, nisi socius sit, vel alia ex causa partis restitutio ei debeatur1). Ideoque si duo rei promittendi socii non sint, non proderit alteri, quod stipulator alteri reo pecuniam debet2). Conventus tamen a creditore reus, antequam solvat, exigere potest ut actiones adversus caeteros ei cedantur3).

1) Pr. I. h. t. fr. 4. D. eod.

2) §. 3. I. h. t. fr. 7. D. eod. Hodierni obligationem plurium reorum stipulandi, activam, plurium reorum promittendi, passivam obligationem correalem vooare solent.

3) Fr. 2. D. h. t.

4) Hoo sequitur ex comparatis inter se fr. 3. §. 1. D. eod. fr. 71. D. 46, 1 (de fidei.). §. 1. I. h. t.

5) §.1. I. oit. 6) Fr. 3. §. 1. D. eit

7) Fr. 19. D. h. t. fr. 71. pr. D. 46, 1 (de fidei.). 8) Fr. 31. §. 1. D. 46, 2 (de Novat.).

9) Fr. 16. D. h. t. fr. 57. §. 1. D. 46, 3 (de solut.). 10) Fr. 62. pr. D. 35, 2 (ad leg. Falo.). arg. fr. 34. D. 4, 8 (de receptis).

Denique confideiussoribus4) aliisque mutua vice inter se obligatis reis debendi5), divisionis beneficium datum est i. e. ius creditorem agentem compellendi, ut a singulis, si modo solvendi sint nec absentes, partes petat; quas si non consecutus sit, solidum ab eo quem convenit exigere potest.

§. 818. Non solum verbis stipulationis verum etiam caeteris contractibus veluti emptione, venditione, locatione, conductione, deposito commodato plures rei debendi fieri possint, quando singulorum fidem in solidum secutus sit creditor, item et testamento ut puta si pluribus heredibus institutis testator dixerit: Titius et Mcevius Sempronio decem dato 6); aut iudicis sententia 7). Aliquando ipso iure alicuius obligationis participes correi sunt, veluti si plures praedii servitutem promiserunt8).

§. 819. Alia, quam plurium reorum stipulandi vel promittendi, caeterarum plurium in solidum obligationum est vis atque natura. Licet enim unusquisque creditorum solidum petere, et a quolibet debitorum totum, quod debetur, exigi possit; nihilominus non una adesse videtur obligatio, sed tot debita quot sunt personae, quae vero una solutione tolluntur. Ideoque is qui totum solvit, ceterorum negotia gerens, ab iis partes recipere potest9).

Eiusmodi in solidum obligatio consistit inter plures mandatores (§.825.) aut plures exercitores navis (§.1188.), item inter plures servi communis dominos; qui ob delictum eius noxali iudicio conveniri possunt (§. 1206.).

§.820. In solidum denique et illae obligationes sunt, quas ho1) Fr. 1. §. 13. D. 27, 3 (de tutelae et rat. distr.). fr. 44. §. 5. D. 10, 7 (famil. hercisc). o. 2. C. h. t. fr. 39. D. 46, 1, (de' fidei.).

2) Fr. 10. D. h. t.

3) Fr. 47. D. 19, 2 (looati). fr. 76. D. 46, 3 (de solut.).

4) Ex rescripto Hadriaai §. 4. I. 3, 20 (de fidei.). fr. 26. 51. §.1. D.46,1 (eod. tit).

5) Ex Novella 99., de qua reote intelligenda multum inter doctos disputatur, ofr. v. Vangerow §. 573. Nota 4.

6) Fr. 9. pr. §. 1. D. h. t. fr. 1. §.4. D. 16, 3 (depositi). fr.5. 6. D. 13,6 (oommodati). fr. 8. §. 1. D. 30 (de leg. I.). fr. 25. D. 32 (de leg. III.).

7) C. 1. 2. C. 8, 55 (si plures una sententia). fr.43. D. 42, 1 (de re iud.).

8) Fr. 25. §. 10. D. 10, 2 (fam. herc). fr. 2. §. 2. D. 45, 1 (de V. O.). fr. 4. §. 4. D. 8, 5 (si serv.). v. Vangerovo §. 567. t. III. p. 16.

9) Fr. 25. §.9.-11. D. 10, 2 (fam. herc). fr. 2. §.2. D.45,1 (deV.Obl.)

« PreviousContinue »