Page images
PDF
EPUB

est, frequentissimus erat apud Romanos stipulationum usus, ita ut in omnibus fere negotiis adhiberi solerent.

Effectum est inde, ut locus de stipulationibus latissime pateret, et iurisconsultis romanis opportunitatem offerret in titulis de verborum obligationibus generalia de vi et natura contractuum præcepta exponendi: quod et nos Iustiniani exemplum sequentes, iam statim faciemus 1).

$. 786. Non solum res in stipulationem deduci possunt sed etiam facta, ut stipulemur aliquid fieri vel non fieri; sed in huiusmodi obligationibus optimum est, pænam subiicere, ne quantitas stipulationis in incerto sit nec necesse sit actori probare, quid eius intersit ?). Itaque si quis, ut fiat aliquid, stipuletur, ita adiici pæna debet: si ita factum non erit, tunc pænæ nomine decem aureos dare spondes? Sed si quædam fieri, quædam non fieri una eademque conceptione stipuletur, clausula huiusmodi erit adiicienda: „si adversus ea factum erit, sive quid ita factum non erit, tunc pænæ nomine decem aureos dare spondes“.

§. 787. Res autem promitti potest, vel ut detur, vel ut tradatur. Nam stipulatio v. c. fundum dari continet, ut dominium omnimodo efficiatur stipulatoris quocunque modo 3). Si rem tradi stipulamur, non intelligimus proprietatem eius dari stipulanti, sed tantum tradi 4) i. e. possessionem in eum transferri.

§. 788. Stipulationum quædam certæ sunt, quædam incertæ. Certum est, quod ex ipsa pronuntiatione apparet: quid, quale, quantum sit: ut ecce decem aurei, fundus Tusculanus, homo Stichus, tritici Africi optimi modii centum, vini Campani optimi amphoræ decem 5).

Ubi autem non apparet, quid, quale, quantumque sit in stipu

1) Multum hodie iuris romani interpretes disputant de eo; quæ sit stipulationum origo, vera indoles et causa obligationis ex iis oriundæ ? Novissinte de hoc argumento scripsit W. Girtanner in libro: die Stipulation und ihr Verhältniss zum Wesen der Vertragsobligation, insbesondere zum Creditum. Kiel 1859. Improbat auctor tam eorum opinionem, qui stipulationis formam ex nuncupatione in mancipationibus et nexo contracto processisse putent, quam eorum, qui sponsionem i. e. antiquissimam stipulandi formulam iurisiurandi speciem fuisse credant: et probare studet, sponsiones ceterasque stipulationes adhibitas fuisse, ut stricta verborum conceptione tam in interrogatione quam in responsione firma contrahentium voluntas quasi lege privata manifesta, exprimeretur, sicut populi voluntas post rogationem ab eo latis legibus publicis. - Cfr. et Maynz, Eléments II. p. 299.

2) $. 7. I. h. t. (3, 15). fr. 4. §. 1. D. h. t.

3) Verba Ulpiani in fr. 75. §. 10. D. h. t. Inde non videntur data , quæ eo tempore accipientium non fiunt: Paulus in fr. 167. pr. D. 50, 17 (de R. I.). Vide supra §. 761.

4) Verba Pauli in fr. 28. D. h. t. 5) Gaii verba in fr. 74. D. h. t.

latione, incertam esse stipulationem dicendum est : veluti si quis fundum sine propria appellatione vel hominem generaliter sine proprio nomine, aut vinum aut frumentum sine qualitate dari sibi stipulatur, incertum deducit in obligationem. Inde et is incertum stipulari videtur, qui id, quod in faciendo constat, stipulatur 1).

$. 789. Omnis stipulatio aut pure aut in diem aut sub conditione fit: pure veluti , quinque aureos dare spondes? Idque confestim ?) peti potest in diem (vel ex die) cum adiecto die, quo pecunia solvatur, stipulatio fit, veluti, decem aureos primis calendis Martiis dare spondes ? Id autem , quod in diem stipulamur statim quidem debetur, sed peti prius, quam dies venerit, non potest. At ne eo quidem ipso die, in quem stipulatio facta est, peti potest, quia totus dies arbitrio solventis tribui debet : neque enim certum est, eo die, in quem promissum est, datum non esse, priusquam is præterieril 3). Placet autem ad tempus obligationem constitui non posse, non minus quam legatum: nam quod alicui deberi cæpit, certis modis desinit deberi : plane post tempus stipulator pacti conventi, vel doli mali exceptione summoveri potest 4).

ş. 790. Sub conditione stipulatio fit, cum in aliquem casum differtur obligatio, ut si aliquid factum fuerit, stipulatio committatur, veluti, si Titius consul fuerit factus, quinque aureos dare spondes ? Ex conditionali stipulatione spes est debitum iri , eamque ipsam spem in heredem transmittimus, si prius, quam conditio existat, mors nobis contingat 5). Ante commissam vero stipulationem nil peti potest. Si defecerit conditio, nulla est stipulatio. Cum autem conditio semel extitit, perinde habetur ac si illo tempore, quo stipulatio interposita est, sine conditione facta esset 6).

§. 791. Conditiones quæ ad præteritum vel ad præsens tempus referuntur, aut statim infirmant obligationem, aut omnino non differunt, veluti, si Titius Consul fuit vel si Movius vivit, dare spondes ? Nam si ea ita non sunt, nil valet stipulatio : sin autem ita se habent, statim valet. Quæ enim per rerum naturam sunt certa, non morantur obligationem, licet apud nos incerta sint ?).

[ocr errors]

Quibusdam stipulationibus tacite conditiones insunt, veluti si quis dotem promisit: nam nuptiis secutis tantum committitur stipulatio, iisdem non secutis evanescit 1).

$. 792. Si ita stipulatus fuero, si in Capitolium non ascenderis, vel aliquid non feceris, tum demum committitur stipulatio, cum certum esse coeperit, te Capitolium adscendere vel id facere non posse ?).

8. 793. Item illud vel illud stipulari possumus, veluti decem aureos vel hominem Stichum. Eiusmodi obligatio, ex qua duæ pluresve res coniunctim debentur, ab hodiernis alternativa obligatio appellatur 3). Est ea vel certa vel incerta : certa, si stipulator electionem sibi constituerit, veluti si Stichum vel Pamphilum, quem ipse elegerit, stipulatus sit: qui sibi electionem non constituit, incertum stipulatur: nam in eiusmodi casu electio promissoris est, cui mutare voluntatem licet: donec alteram rem dederit 4). At si quis illud vel illud stipulatus sit, tot quasi obligationes sunt, quot corpora : nam si altera res ex quacunque causa dari non potest, altera nihilominus debetur 5).

TIT. II. DE INUTILIBUS STIPULATIONIBUS ALIISQUE

INUTILIBUS CONTRACTIBUS 6).

$. 794. Non omnes stipulationes iure valent, quædam enim inutiles sunt, aut quod in forma earum aliquid deficit, aut quod necessariæ conventionum conditiones desunt.

$. 795. Non solum igitur stipulatio inutilis est, si quis ad ea, quæ interrogatus erat, non congrue responderit ?): verum etiam, quæ cum muto vel surdo facta esse dicatur stipulatio. Nam mutum aut surdum neque stipulari neque promittere posse palam est, quia ille verba stipulantis aut promittentis dicere non potest, hic ea exaudire impeditur 8).

§. 796. Necessariæ omnium contractuum aliarumve conventionum conditiones hæ sunt, ut ab iis ineantur, qui contrahere pos

1) Fr. 4. §. 2. D. 2, 14 (de pactis). 2) Fr. 115. §. 1. D. h. t.

3) Accuratius de hac obligatione disputavi in Comm. meis t. 2, p. 179. -187. conf. v. Vangerow, Lehrb. t. III. $. 569.

4) Fr. 76. 106. 138. S. 1. D. h. t.
5) Fr. 16. pr. D. h. t. fr. 72. §. 4. D. 46, 3 (de solut.).

6) I. 3, 19. h. t. D. 45, 1 (de V. Obl.). - Titulos Inst. XVII (de stipulatione servorum) et XVIII (de divisione stipulationum) silentio praeterimus: cum facilis sint interpretationis. cfr Ducaurroy, Institutes de Justinien nouvellement expliquées t. 3. h. t.

7) 8. 5. 18. I. h. t. Gai. 3. §. 102.
8) Fr. 1. pr. D. h. t. §. 7. I. h. t. Gai. 3. §. 105.

sunt: ut res, de qua contrahitur in obligationem deduci possit, et ut consenserint contrahentes. De singulis accuratius dicemus.

§. 797. Qui nullum omnino intellectum habent, contrahere non possunt "), nec se aliis , nec alios sibi obligare. Inde furiosum et infantem , sive stipulentur sive promittant, nil agere natura manifestum est ?).

$. 798. Pupillus, qui iam aliquem intellectum habet i. e. qui fari potest, omne negotium recte gerit, ita tamen, ut ubi tutoris auctoritas necessaria sit, adhibeatur tutor: nam alium sibi obligare etiam sine tutoris auctoritate potest 3). Num iure naturali valeat obligatio a pupillo absque tutoris auctoritate contracta, valde dubium atque controversum est 4): nam licet certum sit, ipsum pupillum, si locupletior inde factus non sit 5), ne naturali quidem iure teneri 6); nihilominus et indubitati iuris est, fideiussorem pro tali obligatione caventem, civiliter esse adstrictum : item stipulationem novationis causa cum pupillo sine tutoris auctoritate factam, priorem obligationem tollere 8), solutionem denique ex ea ab extraneo præstitam, naturale debilum extinguere 9).

$. 799. Is, cui bonis interdictum est, stipulando sibi acquirit, sed promittendo obligari non potest 10). Quod dicitur 11): puberes sine curatoribus suis posse ex stipulatu obligari, ita intelligendum est, eos ad operas vel ad facta præstanda posse obligari 12): nam patrimonium suum eos diminuere non posse, certissimi iuris est 18).

§. 800. Inutilis quoque est stipulatio, si ab eo stipuleris, qui iuri tuo subiectus est (vel cum quo sub eiusdem patris potestate

1) Fr. 43. D. 44, 7 (de 0. et A.).

2) Fr. 2. §. 12. 13. D. 44, 7 (dé o. et A.). Cfr. et §. 8.–10. I. h. t. Gai. 3. S. 106. 108. fr. 70. D. 45, 1 (h. t.).

3) $. 9. 10. I. h. t. Gai. 3. §. 107. 109. fr. 28. pr. D. 2, 14 (de pactis). fr. 43. in f. D. 44, 7 (de 0. et A.).

4) Eleganter hanc controversiam exponit v. Vangerow, Lehrb. I. §. 279.

5) In hoc enim casu ex constit. Divi Pii civiliter tenetur, in quantum lo. cupletior est. Fr. 5. pr. D. 26, 8 (de auct. tut.). fr. 13. §. 1. D. 126 (de cond. indebiti).

6) Fr. 59. D. 44, 7 (de 0. et A.). fr. 41. D. 12, 6 (de cond. indeb.) ad. versatur fr. 64. pr. D. 36, 1 (ad SCt. Treb.).

7) Fr. 42. pr. D. 12, 2 (de iureiurando). fr. 127. D. 45, 1 (h. t.). 8) §. 3. I. 2,29 (quib. mod. obl. tollit.). fr. 1. §. 1. D. 46, 1 (de Novat.). 9) Fr. 44. D. 46, 3 (de solut.). fr. 21. pr. D. 35, 2 (ad leg. Falc.). 10) Fr. 6. D. 45, 1 (de V. Ob.). cfr. et fr. 3. D. 46, 2 (de Nov.). 11) A Modestino in fr. 101. D. 45, 1 (h. t.). 12) Arg. 20. D. 23, 2 (de ritu nuptiar.). 13) C. 3. C. 2, 22 (de in integr. rest. minor.). 0. Vangerow $. 291. eum ob. ligari quidem neque vero alienare posse contendit.

constitutus es) 1): item si is a te stipuletur: perinde enim est ac si a te ipse stipulatus esses. Servus quidem non solum domino suo obligari non potest, sed nec ulli alii; filius vero familias alii ex omnibus causis tanquam paterfamilias obligatur, et ob id agi cum eo tanquam cum patrefamilias potest 2), dummodo pubes sit; nam qui in potestate parentis est impubes, nec auctore quidem patre obligatur 3).

§. 801. Quæcunque gerimus, cum ex nostro contractu originem trahant, nisi ex nostra persona obligationis initium sumant, inanem actum nostrum efficiunt, et ideo neque stipulari, neque emere vendere aliove modo contrahere, ut alter suo nomine recte agat, possumus. Solutio tamen in extranei personam conferri potest 4).

Item inutilis est stipulatio , si quis stipuletur, ut detur alii, cuius iuri subiectus non est, nisi stipulantis intersit, vel si penam stipulatus sit, ut nisi factum sit, ut comprehensum est, committatur pænæ stipulatio 5). Quando per eos acquiramus obligationem, qui iuri nostro subiecti sunt, ex iis quæ supra (8. 365. seq.) tradidimus, et ex ipso Institutionum titulo facile intelligitur 6).

§. 802. Omnis res, quæ dominio nostro subiicitur, in stipulationem aliamve obligationem deduci potest, sive mobilis est, sive soli ?).

§. 803. Quod nullius esse potest, id ut alicuius fiat, nulla obligatio valet efficere 8). Si igitur id , quod dari stipulemur, tale sit, ut dari non possit, palam est, naturali ratione inutilem esse obligationem, veluti si de homine libero vel iam mortuo vel ædibus deustis facta sit stipulatio inter eos, qui ignoraverant, eum hominem liberum esse, vel mortuum esse vel ædes deustas. Idem iuris est, si quis locum sacrum vel religiosum vel publicum dari sibi stipulatus fuerit 9).

§. 804. Nec minus inutilis est stipulatio , si quis rem suam, ignorans suam esse, stipulatus sit. Sub .conditione tamen : quod

1) Fr. 38. pr. D. 12, 6 (de cond. indeb.). Naturalis tamen obligatio inter contrahentes adesse potest. fr.56. 9.1. D. 46,1 (de fidei.). $. 1. I. 3, 20 (eod. tit.).

2) Fr. 39. D. 44, 7 (de oblig. et act.). 3) S. 6. 10. in f. I. h. t.
4) Paulus in fr. 11. D. 44, 7 (de 0. et A.).
5) S. 4. 19. 20. I. h. t.
6) Cfr. Inst. l. 3. t. 28 (per quas pers. nob. acquir. oblig.).
7) Pr. I. h. t. 8) Fr. 182. D. 50, 17 (de reg. iur.).

9) Verba Gaii in fr. 1. §. 9. D. 44, 7 (tit. cit.). §. 1. 2. I. h. t. Liber homo ne sub conditione quidem, si servus futurus esset, in stipulationem deduci potest: item nec locus publicus vel sacer sub conditione, si privatus fuerit factus. fr. 83. §. 5. D. 45, 1 (h. t.). §. 2. I. cit. in f.

« PreviousContinue »