Page images
PDF
EPUB

8.768. Talem diligentiam omnes adhibere debent, qui ex aliquo contractu commodum et utilitatem habent, vel quorum gratia contractum est; neque refert, an etiam altera pars aliquam utilitatem ex obligatione habeat necne 1). Si vero alterius commodum duntaxat versatur in obligatione, is, qui onera ex contractu sustinere debet, nil nisi dolum præstat, nec etiam culpam nisi forte aliena negotia suscepit, vel alterum adeo movit, ut ipsi res suas committeret, quas diligenter se curaturum promisit, vel promississe præsumitur 2).

8. 769. In quibusdam contractibus dolus et culpa quidem veniunt, sed securus debitor est, simulatque eam diligentiam rebus alienis adhibuit, qua suis rebus præesse solet. Eiusmodi culpam hodie culpam levem in concreto vocant 3).

§. 770. Propria species diligentiæ præstandæ custodia est, et pro custodia tenentur, qui res diligenter tueri et conservare debent, veluti venditor, is qui commodatum accepit, aliique; hi quidem, si res furto fuerit ablata, pro furto tenentur, neque vero pro damno iniuria iis in rebus ab extraneo dato 4).

$.771. Culpæ species quoque MORA 5) haberi debet, tam soldendi, quæ ex parte debitoris, quam accipiendi mora , quæ ex parte creditoris intervenit 6). Creditor in mora est, si rite sibi oblatam solutionem sine iusta causu suscipere recusat, vel nulla iusta causa impeditus soluturo debitori defuit, vel ab eo in iudicium provocatus denuntiationi non obtemperavit?). Debitor e regula tunc demum in mora esse incipit, cum postquam per eum steterat, quominus solveret, a creditore interpellatus, solutionem

1) Theoph. ad §. 13. I. 4, 1 (de oblig. quæ ex delicto). fr. 5. §. 2. fr. 10. §. 1. D. 13, 6 (tit. cit.).

2) Qui aliena negotia suscipit , diligenter ea gerere promittere censetur fr. 53. §. 3. D. 47, 1 (de furtis). c. 21. C. 4, 35 (mandati). fr. 8. S. 8. D. 17, 1 (eod. tit.).

3) Fr. 52. §. 1.-3. fr. 72. D. 17, 2 (pro socio). fr. 25. §. 16. D. 10, 2 (familiæ herciscundæ). fr. 17. pr. D. 23, 3 (de iure dotium).

4) Fr. 10. §. 1. D. 13, 6 (commodati). §. 17. I. 4, 1 (tit. cit.). $. 3. I. 3, 23 (de emtione et vendit.). et Theoph. ad h. l. fr. 19. D. 13, 6 (tit. cit.). fr. 40. 41. D. 19, 2 (locati).

5) D. 22, 1 (de usuris, fructibus, et mora). Novissime de mora scripsit Fr. Mommsen in t. I. operis cui titulus: Beiträge zum Obligationenrecht. 1855. cfr. et Maynz, Eléments $. 264. 265. Moram culpæ speciem esse, colligitur ex fr. 63. D. 50, 17 (de reg.iur.). et fr. 5. D. 12,1 (de reb. cred.). f. 21.-23. pr. D. h. t.

6) Fr. 32. pr. D. h. t. fr. 37. D. 17, 1 (mandati).

7) Fr. 72. pr. D. 46, 3 (de solut.). fr. 18. pr. D. 13, 5 (de const. pec.). c. 4. C. 5, 56 (de usuris pupill.).

non præstiterit, sive pure debitor erat, sive sub die, et dies solutionis iam venerat "j.

Singulari iure quidam debitores sine interpellatione in mora sunt, veluti ii, qui ex delicto obligantur; nam ipsa es re in mora esse videntur Vis et effectus mora in eo consistit, ut conditio eius, qui illam admiserit, deterior fiat. Quæ moræ sunt pana, opportunius suis locis dicemus.

$.772. Non solum ex obligationibus ad dolum aut culpam præstandam obligamur, sed etiam si damnum iniuria in re aliena, levissima quoque culpa, fecerimus i. e. pro omni damno, quod inputari nobis potest, idque ex lege Aquilia. Hæc quidem (uti vocari posse videtur) Aquiliana culpa, nisi faciendo committi non potest, quia nemo, nulla speciali obligatione adstrictus, ad diligentiam rebus alienis adhibendam tenetur. Ex lege Aquilia vero etiam obligamur, quando facio nostro damnum, licet leviori culpa, in re iniuria fecimus, pro qua diligentiam præstare debebamus $).

Ş.773. Denique videndum: ad quid præstandum aliquis doli vel culpæ nomine teneatur ? El nec æstimationem solummodo solvere debet rei sublatæ vel deterioris factæ; sed et id alteri præstare, quod huius interest, rem sublatam vel deteriorem factam non esse, quod, ut dicimus, non solum damnum ex re, et circa rem, sed lucrum cessans quoque comprehendit, quando constat, hoc lucrum nos habituros fuisse, si alterius culpa non intervenisset *). Aliquando iuramento in litem damnum æstimatur 3).

§. 774. Cæterum si quis sua culpa sibi damnum contrahit, de eius restitutione convenire alterum non potest, nisi forte hic in dolo versetur. Quod enim quis culpa sua damnum sentit, non intelligitur damnum sentire 6).

TIT. III. DE CAUSIS, EX QUIBUS NASCUNTUR OBLIGATIONES. §. 775. Causas ex quibus nascuntur obligationes, aut iure ci

1) Fr. 32. pr. D. h. t. fr. 24. §. 2. eod. fr. 88. D. 50, 17 (de R. S.). An verum sit, quod vulgo tradi solet : diem interpellare pro homine, multum in. ter doctos disputatur. Eam regulam directis iuris testimoniis non confirmari, iam hodie ab omnibus fere receptum est. Cfr. Savigny, System S. 978-979. Maynz U. p.36. et Mommsen p. 80. Contrariam sententiam defendit. l'angerow III. S. 588. N. 2.

2) Fr. 8. §. 1. fr. 20. D. 13,1 (de condict. furt.). fr. 38. $. 1. D. h. t. Mayne S. 264.

3) Fr. 44. D. 9, 2 (ad leg. Aquil.).

4) Fr. 2. 4. D. 50, 17 (de reg. iur.). fr. 19. D. 18, 6 (de peric. et commodo). fr. 21. §. 3. D. 19, i (de act. emt.). $. 10. I. 4, 3 (de damno ini, dato).

5) D. 12, 3 (de in litem iurando).
6) Verba Pomponii in fr. 203. D. 50, 17 (tit. cit.).

vili esse constitutas, aut ex iure prætorio descendere, aut per imperatorum constitutiones comprobari, iam supra monimus (§. 760.).

§. 776. Iure civili obligationes nascuntur vel ex contractu vel ex maleficio, vel ex variis causarum figuris 1). Contractus omnis conventio appellatur, ex qua veteri iure civili actio potest moveri; caque vel in proprium nomen descendit, vel causam continet, ex qua quis iure civili obligatur ?).

§. 777. Antiquissimo iure romano ex simplici pactione nulla oriebatur obligatio, nisi aut verbis conceptis solemnive formula, aut litteris aliquis promiserat, aut præstationem recipiendo se alteri dandi vel faciendi necessitate adstrinxerat 3).

Talis conventio contractus dicebatur, cum civilis obligandi causa ei inesset, verborum scilicet solennitas, aut factum præstationis. Postea receptum est, ut et nomine scripto constituta obligatio contrahendi vim haberet. Aucto denique commercio et ampliatis vitæ civilis rationibus, præcepta iuris gentium recepta sunt, et quibusdam in causis ex nuda conventione obligatio civilis admissa 4). Inde factum est, ut classicorum iurisconsultorum, veluti Gaii ætate 5), quatuor modis contrahi posse doceretur, scilicet Re, VERBIS, LITTERIS, CONSENSU; quæ distinctio etiam in novissimo iure romano, tanquam summa contractuum divisio, servata est 6).

§. 778. Reliquæ conventiones, in quibus nulla eiusmodi civilis

1) §. 1. I. 3, 13 (de obl.). fr. 1. pr. D. 44, 7 (de obl. et act.).

2) Fr. 7. §. 1. 2. 4. D. 2, 13 (de pactis). fr. 49. D. 15,1 (de peculio). fr. 15. D. 19, 5 (de præscr. verb.).

3) Antiquissima solemnis contrahendi forma apud Romanos nexi i. e. aris neži datio fuisse videtur. Nexum dicebatur, quod per æs et libram gereba. tur, ut quis obligaretur, præterquam manciparetur (VARRO de Lingua Latina VII. 5. §. 105. FESTUS v. Nexum). Ipse debitor nexus vocabatur, cum dam. nas esset dare et ex Lege xu Tabular. a creditore per in MANUS INIECTIONEM cogi et necti i.e. donec solveret in vinculis teneri, immo si non fieret solutio, trans Tiberim in servitutem vendi posset. Per legem Poeteliam a. 428. vel 441. latam certum est, ut pecuniæ creditæ bona debitorum non corpus obnoxium essent; inde nexi soluti et statutum, ne necterentur. Sensim paullatim. que hæc pecuniam credendi forina ex usu recessit. - Cfr. Ciceronem de of. ficiis III. 16. Aul. Gell. XX. 1. Livium VIII. 28. Scripsere de nexo doctissimi viri de Scheuri (1839), C. Sell (1840), Bachofen (1843), Huschke (1846). Cfr. præterea v. Scheurl, Lehrbuch der Institutionen edit. III. §. 115. C. Müller, Lehrb. der Institutionen pp. 82. et 309. et Maynx, Eléments II. p. 298–299.

4) Hi iuris gentium appellantur contractus. fr. 5. fr. 7. pr. §. 1. D. 2, 14 (tit. cit.). fr. 1. §.2. D. 18, 1 (de cont. emt.). fr. 5. D. 1, 1 (de iust. et iure). Vocantur etiam synalagmatici , quod ultro citroque obligant, et ouvandagua constituunt.

5) Gai. Inst. comm. 3. §. 88. fr. 1. D. 44, 9 (de 0. et. A.). 6) §. 1. I. 3, 13 (de obl.).

causa suberat, pactorum nomine nullam actionem, exceptionem vero pariebant ?). Postea cum prætorii iuris crevisset auctoritas, ex quibusdam pactis in personam actiones dabantur, quæ inde hodie pacta prætoria appellant. Accessere his novissime alia, quæ imperatorum constitutionibus civiliter obligatoria facta sunt, hodieque legitima pacta nominantur.

lidem et ex pollicitationibus aliquando nos obligari constituerunt ?).

g. 779. Ex maleficio sive delicto obligamur, si alterius personæ vel bonis faciendo damnum intulimus; proprio iure ex variis causarum figuris , quasi ex contractu et quasi ex delicto. Præterea tamen et aliæ quædam sunt obligationum causæ ex jure civili, veluti ad alimenta liberis præstanda vel ad dotem filiæ constituendam, aliæque, quæ nec quasi ex contractu nec quasi ex delicto proveniunt.

$. 780. Sunt etiam Prætoriæ obligationes, quæ ex delictis nascuntur; quando scilicet in edicto Prætoris ex delicto actio proposita est. Prætoriarum actionum quædam in integrum restitutionem continent. Varia denique interdicta, pro quibus novissimo iure actiones exercentur, inter obligationum causas iure prætorio sancitas referri debent. Nam quicunque personali actione aliquem devinctum sibi habet, revera eius creditor est 3).

$. 781. Moribus populorum, apud quos receptum est ius lustinianeum, constitutum est, ut ex aliis causis, quæ antiquitus nonnisi exceptionem pariebant, obligationes orirentur : unde ex quavis pactione rite conventa, actio concedebatur i. e. actio ex nudo pacto datur. Hinc factum est, ut in omnibus casibus, in quibus veteres stipulationes interponere consueverunt, apud recentiores populos, pacta contraherentur.

[ocr errors]

1) Fr. 7. §. 4. fr. 49. ib. D. 2, 14 (de pactis). fr. 3. §. 7. D. 2, 2 (quod quis in alter. statuerit).

2) Dig. 50, 12 (de pollicitationibus).

3) Cum vis et natura plurimarum harum obligationum nonnisi ex actione, qua muniuntur, cognosci possit, eas in quarto Institutionum nostrarum libro elucidabimus.

CAP. II.

DE VERBORUM OBLIGATIONIBCS").

TIT. I. DE STIPULATIONCY VI ATQUE NATURA. $. 782. Verborum obligationum antiquitus tres erant formæ; dotis dictio, iurata operarum promissio liberti et stipulatio. Novissimo iure romano hæc sola remansit.

§. 783. Definitur a veteribus stipulatio verborum conceptio, quibus is, qui interrogatur, daturum facturum se, quod interrogatus est, responderit?). Ideo autem hæc verborum obligatio dicitur, quod, nisi verbis congrua interrogationi responsio sit, nulla obligatio adesse videatur 3).

§. 784. In hac re olim talia verba tradita fuerunt. Spondes ? spondeo. Promittis ? promitto. Fide promittis? fide promitto. Fide iubes ? fide iubeo. Dabis? dabo. Facies? faciam. Utrum latina et græca vel alia lingua stipulatio conciperetur, nil intererat, si modo uterque stipulantium intellectum 4) eius linguæ haberet. Novissime ex constitutione Imperatoris Leonis omnis verborum solennitas sublata est, ut stipulatio contracla esse videatur, quibuscumque verbis expressa sit: si modo ab utraque parte conventio intellecta est).

Nudo tamen consensu i. e. vel tacite vel inter absentes stipulatio contrahi non potest: indirectis autem verbis adhibitis potest 6).

S. 785. Undenam stipulationis nomen descendat, quæsitum est. Secundum Paulum hoc nomine inde usi sunt veteres, quod stipulum apud eos firmum appellabatur aut forte a stipite i. e. pecunia id descendit. Secundum Isidorum stipulatio dicta est a stipula. Veteres enim, quando aliquid promittebant, stipulam frangebant: quam iterum iungentes sponsiones suas agnoscebant!). Quidquid

1) I. 3. tit. 15–20. Dig. 45, 1 (de verb. obligat.). Mayns SS. 327.-328. 2) Fr. 5. §. 1. D. h. t. pr. I. 1, 15 (h. t. Paul. rec. Sect. II. 3. 3) Fr. 1. §. 2.-4. D. eod.

4. See. Gai. 3. §. 93. 94. hæc verborum obligatio : dari spondes? spondeo propria civium romanorum erat: reliquae iuris gentium i. e. omnium hominum.

5) C. 10. C. h. t. §. 1. in f. I. eod. Sab imperatoribus stipulationes plerumque scribi solebant, et cum seriptum fuerit promisisse aliquem, perinde habebatur ac si interrogatione præcedente responsum esset. Paul. V. 7. $. 2. §. 17. I. 3. 19 h. t.i.

6) V. g. visne mihi dare: e. 12. C. 8, 41 de fideiussoribus).

7) Pr. I. 3, 15. Paul. ree. sent. T. 7. . 1. Isidori origines V. 24. Schrader in Hugonis Civil. Magazin t. 4. p. 174.-180.

« PreviousContinue »