Page images
PDF

§. 768. Talem diligentiam omnes adhibere debent, qui ex aliquo contractu commodum et utilitatem habent, vel quorum gratia contractum est; neque refert, an etiam altera pars aliquam utili tatem ex obligatione habeat necne ^). Si vero alterius commodum duntaxat versatur in obligatione, is, qui onera ex contractu sustinere debet, nil nisi dolum praestat, nec etiam culpam nisi forte aliena negotia suscepit, vel alterum adeo movit, ut ipsi res suas committeret, quas diligenter se curaturum promisit, vel promississe praesumitur2).

§. 769. In quibusdam contractibus dolus et culpa quidem veniunt, sed securus debitor est, simulatque eam diligentiam rebus alienis adhibuit, qua suis rebus praeesse solet. Eiusmodi culpam hodie culpam levem in concreto vocant3).

§.770. Propria species diligentiae praestandae custodia est, et pro custodia tenentur, qui res diligenter tueri et conservare de bent, veluti venditor, is qui commodatum accepit, aliique; hi qui dem, si res furto fuerit ablata, pro furto tenentur, neque vero pro damno iniuria iis in rebus ab extraneo dato4).

§.771. Culpae species quoque Mora5) haberi debet, tam solvendi, quae ex parte debitoris, quam accipiendi mora, quae ex parte creditoris intervenit6). Creditor in mora est, si rite sibi oblatam solutionem sine iusta causu suscipere recusat, vel nulla iusta causa impeditus soluturo debitori defuit, vel ab eo in iudi cium provocatus denuntiationi non obtemperavit7). Debitor e regula tunc demum in mora esse incipit, cum postquam per eum steterat, quominus solveret, a creditore interpellatus, solutionem non praestiterit, sive pure debitor erat, sive sub die, et dies so lutionis iam venerat y).

1) Theoph. ad §. 13. I. 4, 1 (de oblig. qu» ex delioto). fr.5. §. 2. fr.10. §. 1. I). 13, 6 (tit. oit.).

2) Qui aliena negotia suscipit, diligenter ea gerere promittere censetur fr. 53. §. 3. D. 47, 1 (de furtis). o. 21. C. 4, 35 (mandati). fr. 8. §. 8. D. 17, 1 (eod. tit.).

3) Fr. 52. §. 1.—3. fr. 72. D. 17, 2 (pro sooio). fr. 25. §. 16. D. 10, 2 (familise herciscundae). fr. 17. pr. D. 23, 3 (de iure dotium).

4) Fr. 10. §. 1. D. 13, 6 (commodati). §. 17. I. 4, 1 (tit. cit.). §.3. 1.3,23 (de emtione et vendit.). et Theoph. ad h. l. fr. 19. D. 13, 6 (tit. cit.). fr. 40. 41. D. 19, 2 (locatij.

5) D. 22, 1 (de usuris, fructibus , et mora). Novissime de mora scripsit Fr. Mommsenin 1.1. operis cui titulus: Beitrage zumOoligationenrecht. 1855. cfr. et Mayne, EUments §. 264. 265. Moram culpic speciem esse, colligitur ex fr. 63. D.50, 17 (de reg.iur.). et fr. 5. D.12,1 (de reb. cred.). f.21.-23. pr. D. h. t.

6) Fr. 32. pr. D. h. t. fr. 37. D. 17, 1 (mandati).

7) Fr. 72. pr. D. 46, 3 (de solut.). fr. 18. pr. D. 13, 5 (de const. peo.). o. 4. C. 5, 56 (de usuris pupill.).

Singulari iure quidam debitores sine interpellatione in mora sunt, veluti ii, qui ex delicto obligantur; nam ipsa ex re in mora esse videntur *). Vis et effectus mora in eo consistit, ut conditio eius, qui illam admiserit, deterior fiat. Quae morae sunt poenae, opportunius suis locis dicemus.

§. 772. Non solum ex obligationibus ad dolum aut culpam praestandam obligamur, sed etiam si damnum iniuria in re aliena, levissima quoque culpa, fecerimus i. e. pro omni damno, quod imputari nobis potest, idque ex lege Aquilia. Haec quidem (uti vocari posse videtur) Aquiliana culpa, nisi faciendo committi non potest, quia nemo, nulla speciali obligatione adstrictus, ad diligentiam rebus alienis adhibendam tenetur. Ex lege Aquilia vero etiam obligamur, quando facto nostro damnum, licet leviori culpa, in re iniuria fecimus, pro qua diligentiam praestare debebamus3).

§.773. Denique videndum: ad quid praestandum aliquis doli vel culpae nomine teneatur? El nec aestimationem solummodo sol vere debet rei sublatae vel deterioris factae; sed et id alteri praestare, quod huius interest, rem sublatam vel deteriorem factam non esse, quod, ut dicimus, non solum damnum ex re, et circa rem, sed lucrum cessans quoque comprehendit, quando constat, hoc lu crum nos habituros fuisse, si alterius culpa non intervenisset4). Aliquando iuramento in litem damnum aestimatur5).

§. 774. Caeterum si quis sua culpa sibi damnum contrahit, de eius restitutione convenire alterum non potest, nisi forte hic in dolo versetur. Quod enim quis culpa sua damnum sentit, non intelligitur damnum sentire 6).

TIT. ni. DE CAUSIS, EX QUIBUS NASCUNTUR OBLIGATIONES. §. 775. Causas ex quibus nascuntur obligationes, aut iure ci1) Fr. 32. pr. D. h. t. fr. 24. §. 2. eod. fr. 88. D. 50, 17 (de R. S.). An verum sit, quod vulgo tradi solet: diem interpellare pro homine, multum inter doctos disputatur. Eam regulam directis iuris testimoniis non confirmari, iam hodie ab omnibus fere receptum est. Cfr. Savigny, System §. 278.—279. Maynz II. p.36. et Mommsen p.80. Contrariam sententiam defendit v. Vangerow m. §. 588. N. 2.

2) Fr. 8. §. 1. fr.20. D. 13,1 (de condict. furt.). fr.38. §.1. D.h.t. Maynz §. 264.

3) Fr. 44. D. 9, 2 (ad leg. Aquil.).

4) Fr. 2. 4. D. 50, 17 (de reg. iur.). fr. 19. D. 18, 6 (de peric. et commodo). fr.21. §.3. D.19, 1 (de act. emt.). §.10. I. 4, 3 (de damno ini. dato).

5) D. 12, 3 (de in litem iurando).

6) Verba Pomponii in fr. 203. D. 50, 17 (tit. cit.).

vili esse constitutas, aut ex iure praetorio descendere, aut per imperatorum constitutiones comprobari, iamsupra monimus (§. 760.).

§. 776. Iure civili obligationes nascuntur vel ex contractu vel ex maleficio, vel ex variis causarum figuris 1). Contractus omnis conventio appellatur, ex qua veteri iure civili actio potest moveri; caque vel in proprium nomen descendit, vel causam continet, ex qua quis iure civili obligatur2).

§. 777. Antiquissimo iure romano ex simplici pactione nulla oriebatur obligatio, nisi aut verbis conceptis solemnive formula, aut litteris aliquis promiserat, aut praestationem recipiendo se alteri dandi vel faciendi necessitate adstrinxerat3).

Talis conventio contractus dicebatur, cum civilis obligandi causa ei inesset, verborum scilicet solennitas, aut factum prcestationis. Postea receptum est, ut et nomine scripto constituta obligatio con trahendi vim haberet. Aucto denique commercio et ampliatis vitae civilis rationibus, praecepta iuris gentium recepta sunt, et quibusdam in causis ex nuda conventione obligatio civilis admissa 4). Inde factum est, ut classicorum iurisconsultorum, velutiGaii aetate5), quatuor modis contrahi posse doceretur, scilicet Re, Verris, LitTeris, Consensu; quae distinctio etiam in novissimo iure romano, tanquam summa contractuum divisio, servata est6).

§. 778. Reliquae conventiones, in quibus nulla eiusmodi civilis causa suberat, pactorum nominc nullam actionem, exceptionem vero pariebant1). Postea cum praetorii iuris crevisset auctoritas, ex quibusdam pactis in personam actiones dabantur, quae inde hodie pacta prcetoria appellant. Accessere his novissime alia, quae imperatorum constitutionibus civiliter obligatoria facta sunt, hodieque legitima pacta nominantur.

1) §. 1. I. 3, 13 (de obl.). fr. 1. pr. D. 44, 7 (de obl. et aot.).

2) Fr. 7. §.1. 2. 4. D.2, 13 (de paotis). fr.49. D. 15,1 (de pecuIioV fr. 15. D. 19, 5 (de prsesor. verb.).

3) Antiquissima solemnis contrahendi forma apud Romanos nexi i. e. ceris nexi datio fuisse videtur. Nexum dicebatur, quod per ses et libram gerebatur, ut quis obligaretur, praeterquam manciparetur (varro de Lingua Latina VII. 5. §. 105. Fesius v.Nexum). Ipse debitor nexus vooabatur, cum damnas esset dare et ex Lege xn Tabular. a oreditore per in Manus Iniectionem cogi et necti i. e. donec solveret in vinculis teneri, immo si non fieret solutio, trans Tiberim in servitutem vendi posset. Per legem Poeteliam a. 428. vel 441. latam certum est, ut pecunise creditae bona debitorum non oorpus obnoxium essent; inde nexisoluti et statutum, ne necterentur. Sensim paullatimque hseo pecuniam credendi forma ex usu reoessit. — Cfr. Ciceronem de officiis III. 16. Aul. Gell. XX. 1. Livium VIII. 28. Soripsere de nexo doctissimi viri de Scheurl (1839), C.Sell (1840), Bachofen (1843), HuschTte(1846). Cfr. praeterea v. Scheurl, Lehrbuch der Institutionen edit. III. §. 115. C. Milller, Lehrb. der Institutionen pp. 82. et 309. et Maynz, EUments II. p. 298—299.

4) Hi iuris gentium appellantur oontractus. fr. 5. fr. 7. pr. §.1. D. 2, 14 (tit. cit.). fr.l. §.2. D. 18, 1 (de cont. emt.). fr.5. D. 1, 1 (de iust. et iure). Vooantur etiam synalagmatici, quod ultro citroque obligant, et avyali.ayfia constituunt.

5) Gai. Inst. oomm. 3. §. 88. fr. 1. D. 44, 7 (de O. et A.).

6) §. 1. I. 3, 13 (de obl.).

Iidem et ex pollicitationibus aliquando nos obligari constituerunt2).

§.779. Ex maleficio sive delicto obligamur, si alterius personae vel bonis faciendo damnum intulimus; proprio iure ex variis causarum figuris, quasi ex contractu et quasi ex delicto. Praeterea tamen et aliae quaedam sunt obligationum causae ex iure civili, veluti ad alimenta liberis praestanda vel ad dotem filiae constituendam, aliaeque, quae nec quasi ex contractu nec quasi ex delicto proveniunt.

§. 780. Sunt etiam Praetoriae obligationes, quae ex delictis nascuntur; quando scilicet in edicto Praetoris ex delicto actio propo sita est. Praetoriarum actionum quaedam in integrum restitutionem continent. Varia denique interdicta, pro quibus novissimo iure actiones exercentur, inter obligationum causas iure praetorio sancitas referri debent. Nam quicunque personali actione aliquem devinctum sibi habet, revera eius creditor est3).

§.781. Moribus populorum, apud quos receptum est ius Iustinianeum, constitutum est, ut ex aliis causis, quae antiquitus nonnisi exceptionem pariebant, obligationes orirentur: unde ex quavis pactione rite conventa, actio concedebatur i. e. actio ex nudo pacto datur. Hinc factum est, ut in omnibus casibus, in quibus veteres stipulationes interponere consueverunt, apud recentiores populos, pacta contraherentur.

1) Fr. 7. §. 4. fr. 49. ib. D. 2, 14 (de pactis). fr. 3. §. 7. D. 2, 2 (quod quis in alter. statuerit).

2) Dig. 50, 12 (de pollicitationibus).

3) Cum vis et natura plurimarum harum obligationum nonnisi ex actione, qua muniuntur, cognosci possit, eas in quarto Institutionum nostrarum libro elucidabimus.

CAP. II.

DE VERBORUM OBLIGATIONIBUS 1).

TIT. I. DE STIPULA.TIONUM VI ATQUE NA.TURA.

§. 782. Verborum obligationum antiquitus tres erant formae; dotis dictio, iurata operarum promissio liberti et stipulatio. Novissimo iure romano haec sola remansit.

§. 783. Definitur a veteribus stipulatio verborum conceptio, quibus is, qui interrogatur, daturum facturum se, quod interrogatus est, responderit2). Ideo autem haec verborum obligatio dicitur, quod, nisi verbis congrua interrogationi responsio sit, nulla obligatio adesse videatur 3).

§.784. In hac re olim talia verba tradita fuerunt. Spondes ? spondeo. Promittis? promitto. Fide promittis? fide promitto. Fide iubes? fide iubeo. Dabis? dabo. Facies? faciam. Utrum latina et graeca vel alia lingua stipulatio conciperetur, nil intererat, si modo uterque stipulantium intellectum4) eius linguae haberet. Novissime ex constitutione Imperatoris Leonis omnis verborum solennitas sublata est, ut stipulatio contracta esse videatur, quibuscumque verbis expressa sit: si modo ab utraque parte conventio intellecta est5).

Nudo tamen consensu i. e. vel tacite vel inter absentes stipu latio contrahi non potest: indirectis autem verbis adhibitis potest6).

§. 785. Undenam stipulationis nomen descendat, quaesitum est. Secundum Paulum hoc nomine inde usi sunt veteres, quod stipulum apud eos firmum appellabatur aut forte a stipite i. e. pecunia id descendit. Secundum Isidorum stipulatio dicta est a stipula. Veteres enim, quando aliquid promittebant, stipulam frangebant: quam iterum iungentes sponsiones suas agnoscebant7). Quidquid

1) I. 3. tit. 15—20. Dig. 45, 1 (de verb. obligat.). Maynz §§. 327.-328.

2) Fr. 5. §. 1. D. h. t. pr. I. 1, 15 (h. t.). Paul. reo. Seot. II. 3.

3) Fr. 1. §. 2.-4. D. eod.

4) Seo. Gai. 3. §. 93. 94. haeo verborum obligatio: dari spondes? spondeo propria clvium romanorum erat: reliquae iuris gentium i. e. omnium hominum.

5) C. 10. C. h. t. §. 1. in f. I. eod. Sub imperatoribus stipulationes plerumque soribi solebant, et cum scriptum fuerit promisisse aliquem, perinde habebatur ac si fnterrogatione praecedente responsum esset. Paul. V. 7. §. 2. §. 17. I. 3. 19 (h. t.).

6) V. g. visne mihi dare: o. 12. C. 8, 41 (de fideiussoribus).

7) Pr. I. 3, 15. Paul. reo. sent. V. 7. §. 1. Isidori origines V. 24. Bchrader in Hugoni» Oivil. Magazia t. 4. p. 174.—180.

« PreviousContinue »