Page images
PDF
EPUB

INSTITUTIONUM LIBER TERTIUS.

DE OBLIGATIONIBUS 1).

CAP. I.

COMMUNIA DE OBLIGATIONIBUS PRÆCEPTA.

TIT .I. DE OBLIGATIONUM VI ATQUE NATURA 2).

§. 756. Obligatio a veteribus definitur iuris vinculum, quo necessitate astringimur alicuius rei solvendæ, secundum nostræ civitatis iura 3). Substantia obligationis, ut iam notavimus, non in eo consistit, ut rem aliquam nostram faciat, nec ut aliquem potestati nostræ submittat, sed ut alium nobis adstringat vel ad dandum aliquid vel ad faciendum vel ad præstandum 4).

Non igitur omnis iuris necessitas, omne officium obligatio est : sed solum peculiare illud inter debitorem et creditorem vinculum. Varia autem est vocis obligationis potestas: non solum enim ipsum necessitatis vinculum inter creditorem et debitorem eo nomine appellatur, verum etiam illius ius ex obligatione oriundum 5), aut debitoris officium 6), item causa ex qua obligatio nascitur veluti contractus 7); aut instrumentum, quo obligationis contractæ probatio continetur 8). Denique angustiore sensu obligatio pro pignoris nexu sumitur 9).

§. 757. Duo autem postulantur, ut nascatur obligatio, factum

1) Novissime locum de obligationibus tractare cœpit celeberr. v. Savigny, das Obligationenrecht. Berlin 1851-1853. 2 Vol. 8. Conf. et Maynz, Eléments t. II. Bruxelles 1859.

2) I. 3, 13 (de obligationibus). D. 44, 7 (de obligationibus et actionibus). C. 4, 10 (de obl. et act.).

3) Pr. I. h. t. c. 13. C. 3, 38 (de contr. emt.). 4) Fr. 3. pr. D. h. t. 5) V. c. in titulo Inst. III. 28 (per quas personas nobis obligatio acquiritur). 6) Fr. 36. D. 12, 1 (de reb. cred.).

7) Fr. 20. D. 5, 1 (de iudiciis). fr. 19. D. 50, 16 (de V. S.).

8) C. 7. C. 4, 30 (de non num. pec.).

9) Fr. 4. D. 20, 3 (quæ res pignori).

aliquod vel eventus, quo inter duos vel plures necessitudo quædam constituitur, et iuris præceptum, quod huic necessitudini iuris vinculum inesse sancit. Consequens est, obligationes existere non posse, quæ nullo facto interveniente ex solis legibus oriantur, nec ex sola alicuius hominis voluntate obligationem constitui. Cum autem omnia iuris præcepta aut iuris gentium sint aut iuris civilis (§. 52. 53.), summa obligationum divisio in duo genera deducitur; naturalium et civilium. Civilis obligatio est, quando invitum debitorem actione persequi possumus.

§. 758. Naturalis obligatio est, ex qua solutum repeti non potest 2), quoniam causa iuris gentium vel æquitatis ratio 3) repetitionem inhibet. Naturalis obligatio) a civili in eo solummodo differt, quod actionem non parit: in reliquis eandem habet vim et potestatem, quam et civiles obligationes habent. Ad compensandum 5) et ad novandum prodest): pignus et fideiussio7) in eius securitatem dari potest, et quæ sunt reliqua obligationum effecta. Confundi non debet naturalis obligatio cum iis causis, in quibus nullum omnino obligationis vinculum adest, veluti quod necessariæ obligationum conditiones desunt, aut quod lex obligationem infirmat 8), aut si quid per exceptionem perpetuam peti non potest 9). In his casibus enim solutum repeti potest 1o).

§. 759. Civilium autem obligationum duæ distinguuntur species: namque aut legibus constitutæ vel certo iure civili comprobatæ sunt, et hæ proprie civiles dicuntur: aut magistratus veluti Prætor eas ex sua iurisdictione constituit; actionem dando; et hæ honorariæ et quando a Prætore actio datur, prætoriæ vocantur 11). Civilibus obligationibus adnumerari possunt ea, quæ principum constitutionibus demum comprobatæ sunt.

1) Reiicienda igitur recentiorum in immediatas et mediatas obligationes divisio.

2) Fr. 10. D. 44, 7 fr. 9. §. 5. fr. 10. D. 14, 6 (ad S. Maced.).

3) Fr. 84. §. 1. D. 50, 17 (de reg. iur.). fr. 95. §. 4. D. 46, 3 (de solut.). 4) De naturalibus obligationibus longius disputavi in Commentariis meis t. 2. p. 156. cfr. et v. Savigny, Oblig.-Recht I. §. 5.-14. et Maynz §.277. 5) Fr. 6. D. 16, 2 (de compens.). 6) Fr. 1. §. 1. D. 46, 1 (de novat.). 7) Fr. 16. §. 3. D. 46, 1 (de fideiuss.). fr. 5. pr. D. 20, 1 (de pign.). 8) Dicunt veteres, aliquem ne naturali quidem iure esse obligatum. fr. 59. D. 44, 7 (h. t.). fr. 10. pr. D. 12, 6 (de condict. ind.). Hodierni has obligationes naturales reprobatas dicunt.

9) Fr. 26. §. 3. D. 12, 6 (tit. cit.). Hodierni hanc mere civilem obligationem appellaverunt.

10) Fr. 13. pr. fr. 19. pr. fr. 41. D. exception.). Gai. 4. §. 116. 117.

12, 6 (tit. cit.). §. 1.—5. I. 4, 13 (de

11) §. 1. I. h. t. (1⁄2, 13). fr. 1. §. 8. D. 13, 5 (de pec. const.). fr. 52. §. 6. D. h. t. (44, 7).

§. 760. Actiones, quæ ad cogendos debitores creditoribus competunt, generaliter in personam actiones vocantur (§. 286.). Quæ iure civili constitutæ sunt condictiones sensu latiori 1): dum angustiori ea tantum actio condictio dicitur, quæ ex causa una ex parte tantum sed stricto iure obligatoria nascitur ideoque et stricti iuris actio appellatur; in personam actio angustiori in personam sensu actio ex causis vicissim obligante oriunda, quæ bonæ fidei est, nominatur 2).

Sunt denique obligationes, in quibus contra debitorem extraordinaria, quæ dicitur, persecutio creditori concessa est3).

§. 761. Sunt et aliæ obligationum divisiones, veluti certæ vel incertæ rei (§. 788.), in dividuas et individuas (§. 820.), earum, quæ principales et accessoriæ dicuntur, item obligationum earum, quæ in dando et earum, quæ in faciendo consistunt 4).

§. 762. DARE latiori sensu dicitur is qui rei corporalis possessionem vel etiam detentionem in alium transfert, veluti is qui pignori rem dat vel utendam vel ad custodiendum 5). Proprie tamen dari res intelligetur, quæ ita datur, ut accipientis fiat, sive corporalis est sive incorporalis, veluti ususfructus aliave servitus 6). Verbum FACERE latissime sumtum omnem omnino faciendi causam etiam dandi amplectitur 7), angustiori sensu vero ceteras causas et próprie eas, in quibus aliquem suis viribus aliquid efficere oportet, veluti usum vel operas præstare 8). Item ad faciendum tenetur, qui rem alteri reddere aut rationes reddere debet, aut facere ut aliquis in iudicio sistat, denique et is, qui ad non faciendum sese adstringit aut cavet ne aliquid fiat 9). Ea autem facta in obligatione consistere possunt, quæ pecunia lui et præstari possunt 1o).

1) §. 14. I. 4, 6 (de act.).

2) Adcuratius de his infra in libro IV. §§. 1050. 1056.-1060.

3) Fr. 10. D. 50, 16 (de V. S.). D. 50, 13 (de extraordinariis cognitionib.). 4) Fr. 2. pr. D. 45, 1 (de Verb. Obl.).

5) §. 2. I. 3, 14 (quib. mod.). fr. 1. pr. D. 16, 3 (depositi). fr. 11. D. 20, 1 (de pign.).

6) §. 14. I. 4, 6 (de act.). fr. 67. pr. D. 50, 17 (de reg. iur.). fr. 5. §. 10. D. 45, 1 (de V. Obl.). fr. 95. §.6. D. 46, 3 (de solut.). fr. 136. §. 1. D.45,1 (tit. cit.). Vide infra §. 787.

7) Fr. 218. D. 50, 16 (de V. S.).

8) Præstare dicitur et is, qui asuras alteri solvere aut damnum resarcire debet.

9) §. 7. I. 3, 15. fr. 75. §. 7. D. 45, 1 (tit. cit.). fr. 109. D. 50, 1 (de V.S.). Vide infra §. 785.

10) Fr. 9. §. 2. D. 40, 7 (de statu liberis).

TIT. II. DE DAMNO PRÆSTANDO PER DOLUM ET CULPAM

ALICUI DATO.

§. 763. In omni obligatione, si id, quod dari vel fieri oportuerit, datum vel factum non sit culpa debitoris, damnum inde contingens ab eo resarciri debet: item si in explenda obligatione debitam diligentiam non adhibuit. Iam ergo statim inquirendum est, pro qua culpa quis teneatur vel quam diligentiam ex obligatione quis præstare debeat?

Damnum rebus alienis inferri potest vel culpa alicuius, vel casu1) i. e. aliquo fortuito casu, quem etiam providentissimus non poterat providere, aut maiori vi, cui humana infirmitas resistere nequit, veluti si res incendio, ruina, naufragio pereunt, vel deteriorantur, item mortes animalium, fugæ servorum, rapinæ, tumultus. Eiusmodi casus a nullo præstantur, et si res alicuius, quæ in obligationem non est deducta, ita perit, hoc solius domini detrimento est, vel eius, qui ius, quod in re habet, ea sublata amittit. Ad quem autem fatale damnum i. e. periculum rei in obligationem deductæ spectet, in singulis obligationum speciebus dicemus 2).

§. 764. Quoties autem culpa damnum factum erit, aliud iuris est. Si quis enim dolo vel malitia detrimentum alteri intulit i. e. ex maligno proposito et consulto, etiam sine lucri faciendi animo, semper tenetur ad damni restitutionem 3); et si actione speciali conveniri non potest, e dolo iudicium in eum datur 4), unde „dolum semper præstari" dicitur.

§. 765. Sed etiam ex culpa 5) nostra sine fraude vel malitia obligamur. Culpa autem est, si vel luxuria, vel imperitia, imprudentia, ignorantia vel ignavia vel etiam misericordia intempestiva moti, alteri damnum intulimus 6). Et in obligationibus qui

1) Utrumque damnum distinguitur in f. 1. §. 4. D. 44, 7 (h. t.). fr. 15. §. 2. D. 19, 2 (de reg. iur.). fr. 5. §. 4. D. 16, 3 (commodati). 2) Fr. 23. D. cit. c. 6. C. 4, 24 (de pig. actione).

Inde nec

3) Dolus semper præstatur." fr. 23. D. 50, 17 (de reg. iur.). pacisci licet: ne dolus præstetur fr. 27. §. 3. 4. D. 2, 14 (de pactis). fr. 7. pr. D. 16, 3 (depositi). Quid sit dolus, colligi potest ex fr. 41. §. 1. D. 9, 2 (ad leg. Aquil.). fr. 15. §. 1. D. 47, 2 (de iudiciis). fr. 2. §. 5. D. 44, 4 (de doli mali et metus except.). fr. 61, 2. D. 47, 2 (de furtis).

4) Fr. 1. in f. fr. 2.-7. pr. D. 4, 3 (de dolo malo).

5) De culpa plurimi iurisconsulti, nostris præsertim diebus, scripsere. Sequimur in hoc libro expositionem celeberr. Hasse, die Culpa des röm. Rechts. Kiel 1815. ed. alt. 1838. cfr. Essai sur la préstation des fautes, par Lebrun. Paris 1764. et 1813. 8. de quo opere Thémis ou bibliothèque du iurisconsulte tom. 2. p. 349. et Maynz, Eléments t. II. §. 258-261.

6) Culpæ vocabulum latius et strictius accipitur. Exempla culpæ in stric

dem non solum ex ea culpa tenemur, ubi faciendo rebus alienis nocuimus, sed etiam negligentia nostra ad damnum ex ea pro- fectum resarciendum obligamur. Extra obligationem vero tantum pro damno, facto nostro dato, adstricti sumus 1). Unde si quæritur, quem culpæ gradum in aliquo contractu præstare debeamus, videndum est: quam diligentiam ex ea obligatione adhibere iubemur 2).

§. 766. Semper aulem tenemur, si quid lata seu latiore culpa, seu culpa dolo proxima, commissum est 3); hæc enim dolo æquiparatur et quoties de dolo tenemur, ex hac culpa quoque possumus conveniri, veluti si damnum luxuria alicuius factum fuerit vel supina ignorantia vel nimia negligentia 4).

§. 767. In quibusdam autem obligationibus ad maiorem diligentiam præstandam obligamur i. e. ut eam diligentiam adhibeamus, quam diligentissimus paterfamilias rebus suis adhibere solet, quo casu pro levi culpa, vel pro leviore negligentia, ideoque pro omni culpa tenemur: qua de obligatione iurisconsulti romani dicunt promiscue: præstandam esse exactam vel exactissimam vel omnem diligentiam, diligentis vel diligentissimi seu boni patrisfamilias diligentiam, vel simpliciter culpam esse præstandam 5); et uti Mucius ait: in culpa aliquis est, si, quod a providente (res suas sobrie administrante) provideri poterat, provisum non est). Est autem hic extremus diligentiæ gradus, ideoque qui eam adhibere debent, pro omni culpa teneri dicuntur; et quemadmodum doli vocabulum latam culpam comprehendit, ita culpæ vox levem culpam designare solet. Nec igitur ferenda est illorum sententia, qui aliquando levissimam culpam a debitoribus præstandam esse, existiment.

tiori et proprio sensu habes in fr. 7. §. D. 4, 3 (de dolo malo). fr. 7. pr. fr. 32. D. 16, 3 (depositi). fr. 8. §. 10. D. 17, 1 (mandati). fr. 7. §. 5. D. 19, 2 (locati). fr. 132. D. 50, 17 (de reg. iur.).

1) V. C. in fr. 9. §. 1. fr. 11. pr. fr. 49. §. 1. D. 9, 2 (ad leg. Aquil.). fr. 13. §. 3. D. 7, 1 (de usufructu).

2) Fr. 68. pr. D. 18, 1 (de contrah. emt.). fr. 2. §. 1. D. 18, 6 (de periculo et commodo rei vend.). fr. 3. §. 5. D. 49, 14 (de iur. fisci).

3) Fr. 226. D. 50, 16 (de verb. sign.). fr. 32. D. 16, 3 (depositi). fr. 1.

§. 5. D. 44, 7 (de ob. et act.). fr. 29. D. 17, 1 (mand.).

4) Fr. 213. §. ult. fr. 223. pr. D. 50, 16 (de verb. sign.). fr. 132. D. 50,17 (de reg. iur.), fr. 9. §. 5. D. 19, 2 (locati). fr. 31. §. 3. D. 5, 3 (de heredit. petit.).

5) §. 5. I. 3, 24 (de locat. et conduct.). fr. 18. pr. D. 13, 6 (commodati). fr. 25. §. 7. D. 19, 2 (locati). fr. 1. §. 4. D. 44, 7 (de ob. et act.).

6) Fr. 13. in f. fr. 52. §. 4. D. 9, 2 (ad leg. Aquil.). fr. 137. §. 2. D. 45,1 (de verb. obl.).

« PreviousContinue »