Page images
PDF

INSTITUTIOMM LIBER TERTIUS.

DE OBLIGATIONIBUS l)

CAP. I.

COMMUNIA DE OBLIGATIONIBUS PB^ECEPTA.

TIT .I. DE OBLIGATIONUM VI ATQUE NATURA J).

§. 756. Obligatio a veteribus definitur iuris vinculum, quo necessitate astringimur alicuius rei solvendae, secundum nostrae civitatis iura3). Substantia obligationis, ut iam notavimus, non in eo consistit, ut rem aliquam nostram faciat, nec ut aliquem potestati nostrae submittat, sed ut alium nobis adstringat vel ad dandum aliquid vel ad faciendum vel ad praestandum4).

Non igitur omnis iuris necessitas, omne officium obligatio est: sed solum peculiare illud inter debitorem et creditoremvinculum.

Varia autem est vocis obligationis potestas: non solum enim ipsum necessitatis vinculum inter creditorem et debitorem eo nomine appellatur, verum etiam illius ius ex obligatione oriundum 5), aut debitoris officium 6), item causa ex qua obligatio nascitur veluti contractus 7); aut instrumentum, quo obligationis contractae probatio continetur8). Denique angustiore sensu obligatio pro pignoris nexu sumitur9).

§.757. Duo autem postulantur, ut nascatur obligatio, factum /

1) Novissime looum de obligationibus traotare ooepit celeberr. v. Savigny, dat Olligationenrecht. Berlin 1851—1853. 2 Vol. 8. Conf. et Maynz, Eldments t. II. Bruxelles 1859.

2) I. 3, 13 (de obligationibus). D. 44, 7 (de obligationibus et aotionibus). C. 4, 10 (de obl. et aot.). 3) Pr. I. h. t. o. 13. C. 3, 38 (de oontr. emt.). 4) Fr. 3. pr. D. h. t.

5) V. o. in titulo Inst. III. 28 (per quas personas nobis obligatio aoquiritur).

6) Fr. 36. D.12, 1 (de reb. ored.).

7) Fr. 20. D. 5, 1 (de iudioiis). fr. 19. D. 50, 16 (de V. S.).

8) C. 7. C. 4, 30 (de non num. pec.).

9) Fr. 4. D. 20, 3 (qu» res pignori).

aliquod vel eventus, quo inter duos vel plures necessitudo quaedam constituitur, et iuris praeceptum, quod huic necessitudini iuris vinculum inesse sancit. Consequens est, obligationes existere non posse, quae nullo facto interveniente ex solis legibus oriantur, nec ex sola alicuius hominis voluntate obligationem constitui.

Cum autem omnia iuris praecepta aut iuris gentium sint aut iuris civilis (§. 52. 53.), summa obligationum divisio in duo genera deducitur; naturalium et civilium. Civilis obligatio est, quando invitum dCbitorem actione persequi possumus.

§.758. Naturalis obligatio est, ex qua solutum repeti non potest2), quoniam causa iuris gentium vel aequitatis ratio3) repetitionem inhibet. Naturalis obligatio4) a civili in eo solummodo differt, quod actionem non parit: in reliquis eandem habet vim et potestatem, quam et civiles obligationes habent. Ad compensandum 5) et ad novandum prodest6): pignus et fideiussio7) in eius securitatem dari potest, et quae sunt reliqua obligationum effecta. Confundi non debet naturalis obligatio cum iis causis, in quibus nullum omnino obligationis vinculum adest, veluti quod necessariae obligationum conditiones desunt, aut quod lex obligationem infirmat8), aut si quid per exceptionem perpetuam peti non potest9). In his casibus enim solutum repeti potest10).

§. 759. Civilium autem obligationum duae distinguuntur species: namque aut legibus constitutae vel certo iure civili comprobatae sunt, et hae proprie civiles dicuntur: aut magistratus veluti Praetor eas ex sua iurisdictione constituit; actionem dando; et hae honorariae et quando a Praetore actio datur, praetoriae vocanturu). Civilibus obligationibus adnumerari possunt ea, quae principum constitutionibus demum comprobatae sunt.

1) Keiicienda igitur recentiorum in immediatas et mediatas obligationes divisio.

2) Fr. 10. D. 44, 7 fr. 9. §. 5. fr. 10. 0. 14, 6 (ad S. Maced.).

3) Fr. 84. §. 1. D. 50, 17 (de reg. iur.). fr. 95. §. 4. D. 46, 3 (de solut.).

4) De naturalibus obligationibus longius disputavi in Commentariis meis t. 2. p. 156. cfr. et v. Savigny, Oblig.-Recht I. §. 5.—14. et Maynz §.277.

5) Fr. 6. D. 16, 2 (de oompens.). 6) Fr. 1. §. 1. D. 46, 1 (de novat.).

7) Fr. 16. §. 3. D. 46, 1 (de fideiuss.). fr. 5. pr. D. 20, 1 (de pign.).

8) Dicunt veteres, aliquem ne naturali quidem iure esse obligatum. fr. 59. D. 44, 7 (h. t.). fr. 10. pr. D. 12, 6 (de oondiot. ind.). Hodierni has obligationes naturales reprobatas dicunt.

9) Fr. 26. §. 3. D. 12, 6 (tit.cit.). Hodierni hano mere civilem obligationem appellaverunt.

10) Fr. 13. pr. fr. 19. pr. fr. 41. D. 12, 6 (tit. oit.). §. 1.—5. I. 4, 13 (de exoeption.). Gai. 4. §. 116. 117.

11) §. 1. I. h. t. (3, 13). fr. 1. §. 8. D. 13, 5 (de peo. oonst.). fr. 52. §.6. D. h. t. (44, 7).

§. 760. Actiones, quae ad cogendos debitores creditoribus competunt, generaliter in personam actiones vocantur (§. 286.). Quae iure civili constitutae sunt condictiones sensu latiori1): dum angustiori ea tantum actio condictio dicitur, quae ex causa una ex parte tantum sed stricto iure obligatoria nascitur ideoque et stricti iuris actio appellatur; in personam actio angustiori in perso nam sensu actio ex causis vicissim obligante oriunda, quae bonae fidei est, nominatur2).

Sunt denique obligationes, in quibus contra debitorem extraor dinaria, quae dicitur, persecutio creditori concessa est8).

§.761. Sunt et aliae obligationum divisiones, veluti certae vel incertae rei (§.788.), in dividuas et individuas (§. 820.), earum, quae principales et accessoriae dicuntur, item obligationum earum, quae in dando et earum, quae in faciendo consistunt4).

§. 762. Dahe latiori sensu dicitur is qui rei corporalis possessionemvel etiam detentionem in alium transfert, veluti is qui pignori rem dat vel utendam vel ad custodiendum5). Proprie tamen dari res intelligetur, quae ita datur, ut accipientis fiat, sive cor poralis est sive incorporalis, veluti ususfructus aliave servitus6). Verbum Facere latissime sumtum omnem omnino faciendi cau sam etiam dandi amplectitur7), angustiori sensu vero ceteras causas et proprie eas, in quibus aliquem suis viribus aliquid efficere oportet, veluti usum vel operas praestare 8). Item ad faciendumtenetur, qui rem alteri reddere autrationes reddere de bet, aut facere ut aliquis in iudicio sistat, denique et is, qui ad non faciendum sese adstringit aut cavet ne aliquid fiat9). Ea autem facta in obligatione consistere possunt, quae pecunia lui et praestari possunt10).

[ocr errors]

TIT.II. DE DAMNO PRtflSTANDO PER DOLUM ET CULPAM
ALICUI DATO.

§. 763. In omni obligatione, si id, quod dari vel fieri oportuerit, datum vel factum non sit culpa debitoris, damnum inde contingens ab eo resarciri debet: item si in explenda obligatione debitam diligentiam non adhibuit. Iam ergo statim inquirendum est, pro qua culpa quis teneatur vel quam diligentiam ex obli gatione quis praestare debeat?

Damnum rebus alienis inferri potest vel culpa alicuius, vel casu1) i. e. aliquo fortuito casu, quem etiam providentissimus non poterat providere, autmaion vi, cui humana infirmitas resistere nequit, veluti si res incendio, ruina, naufragio pereunt, vel deteriorantur, item mortes animalium, fugae servorum, rapinae, tumultus. Eiusmodi casus a nullo praestantur, et si res alicuius, quae in obligationem non est deducta, ita perit, hoc solius domini detrimento est, vel eius, qui ius, quod in rc habet, ea sublata amittit. Ad quem autem fatale damnum i. e. periculum rei in obligationem deductae spectet, in singulis obligationum speciebus dicemus2).

§.764. Quoties autem culpa damnum factum erit, aliud iuris est. Si quis enim dolo vel malitia detrimentum alteri intulit i. e. ex maligno proposito et consulto, etiam sine lucri faciendi animo, semper tenetur ad damni restitutionem $); et si actione speciali conveniri non potest, e dolo iudicium in eum datur 4), unde „dolum semper praestari" dicitur.

§. 765. Sed etiam ex culpa 5) nostra sine fraude vel malitia obligamur. Culpa autem est, si vel luxuria, vel imperitia, imprudentia, ignorantia vel ignavia vel etiam misericordia intempes tiva moti, alteri damnum intulimus 6). Et in obligationibus qui1) Utrumque damnum distinguitur in f. 1. §. 4. D. 44, 7 (h. t.). fr. 15. §. 2. D. 19, 2 (de reg. iur.). fr. 5. §. 4. D. 16, 3 (oommodati).

2) Fr. 23. D. oit. o. 6. C. 4, 24 (de pig. actione).

3) „Dolus semper praestatur." fr. 23. D. 50, 17 (de reg. iur.). Inde neo paoisoi licet: ne dolus prsestetur fr. 27. §. 3.4. D. 2, 14 (de paotis). fr. 7. pr. D. 16, 3 (depositi). Quid sit dolus, oolligi potest ex fr. 41. §. 1. D. 9, 2 (ad leg. Aquil.). fr. 15. §. 1. D. 47, 2 (de iudiciis). fr. 2. §. 5. D. 44, 4 (de doli mali et metus except.). fr. 61, 2. D. 47, 2 (de furtis).

4) Fr. 1. in f. fr. 2.-7. pr. D. 4, 3 (de dolo malo).

5) De oulpa plurimi iurisoonsulti, nostris prsesertim diebus, soripsere. Sequimur in hoo libro expositionem celeberr. Hasse, die Culpa des rom. Bechts. Kiel 1815. ed. alt. 1838. cfr. Essai sur la pre-station des fautes, par Lebrun. Paris 1764. et 1813. 8. de quo opere Th4mis ou bibliotheque du iarisconsulte tom. 2. p. 349. et Maynts, TZUmentt t. II. §. 258—261.

6) Culpae vooabulum latius et strictius acoipitur. Exempla culpae in strictiori et proprio sensu habes in fr. 7. §. D. 4, 3 (de dolo malo). fr. 7. pr. fr. 32. 0. 16, 3 (depositi). fr. 8. §. 10. D. 17, 1 (mandati). fr. 7. §. 5. D. 19, 2 (looati). fr. 132. D. 50, 17 (de reg. iur.).

dem non solum ex ea culpa tenemur, ubi faciendo rebus alienis nocuimus, sed etiam negligentia nostra ad damnum ex ea profectum resarciendum obligamur. Extra obligationem vero tantum pro damno, facto nostro dato, adstricti sumus 1). Unde si quaeritur, quem culpae gradum in aliquo contractu praestare debeamus, videndum est: quam diligentiam ex ea obligatione adhibere iubemur2).

§. 766. Semper autem tenemur, si quid lata seu latiore culpa, seu culpa dolo proxima, commissum est3); haec enim dolo acquiparatur et quoties de dolo tenemur, ex hac culpa quoque possumus conveniri, veluti si damnum luxuria alicuius factum fuerit vel supina ignorantia vel nimia negligentia 4).

§. 767. In quibusdam autem obligationibus ad maiorem dili gentiam praestandam obligamur i. e. ut eam diligentiam adhibeamus, quam diligentissimus paterfamilias rebus suis adhibere solet, quo casu pro levi culpa, vel pro leviore negligentia, ideoque pro omni culpa tenemur: qua de obligatione iurisconsulti romani dicunt promiscue: praestandam esse exactam vel exactissimam vel omnem diligentiam, diligentis vel diligentissimi seuboni patrisfamilias diligentiam, vel simpliciter culpam esse praestandam5); et uti Mucius ait: in culpa aliquis est, si, quod a providente (res suas sobrie administrante) provideri poterat, provisum non est6). Est autem hic extremus diligentiae gradus, ideoque qui eam ad hibere debent, pro omni culpa teneri dicuntur; et quemadmodum doli vocabulum latam culpam comprehendit, ita culpae vox levem culpam designare solet. Nec igitur ferenda est illorum sententia, qui aliquando levissimamculpam a debitoribus praestan dam esse, existiment.

1) V. C. in fr. 9. §. 1. fr. 11. pr. fr. 49. §. 1. D. 9, 2 (ad leg. Aquil.). fr. 13. §. 3. D. 7, 1 (de usufruetu).

2) Fr. 68. pr. D. 18, 1 (de contrah. emt.). fr. 2. §. 1. D. 18, 6 (de perioulo et oommodo rei vend.). fr. 3. §. 5. D. 49, 14 (de iur. fisei).

3) Fr. 226. D. 50, 16 (de verb. sign.). fr. 32. D. 16, 3 (depositi). fr. 1. §. 5. D. 44, 7 (de ob. et act.). fr. 29. D. 17, 1 (mand.).

4) Fr. 213. §. ult. fr. 223. pr. D. 50, 16 (de verb. sign.). fr. 132. D. 50,17 (de reg. iur.). fr. 9. §. 5. D. 19, 2 (looati). fr. 31. §. 3. D. 5, 3 (de heredit. petit.).

5) §. 5. I. 3, 24 (de locat. et oonduot.). fr. 18. pr. D. 13, 6 (commodati). fr. 25. §. 7. D. 19, 2 (locati). fr. 1. §. 4. D. 44, 7 (de ob. et aot.).

6) Fr. 13. in f. fr. 52. §. 4. D. 9, 2 (ad leg. Aquil.). fr.137. §.2. D.45,1 (de verb. obl.).

'

« PreviousContinue »