Page images
PDF
EPUB

tuto adiicere, nec substituere directo quis potest 1). Valet tamen hæc institutio testamento facta: Cuius nomen codicillis scripsero, ille mihi heres esto, vel si codicillis Seium heredem scripsero, heres esto 2).

§. 742. Per fideicommissum codicillis hereditas utiliter relinquitur 3). Inde hereditas testamento inutiliter data, licet non possit codicillis quasi hereditas confirmari, tamen ex fideicommisso petitur, scilicet a legitimo herede, salva ratione legis Falcidiæ 4).

§. 743. Si quis testamentum facere voluit scriptura, quam iure testamenti valere voluit, eamque vero aut non perfecit, aut non iure fecit, valebit ca iure codicillorum, si ille complexus sit, ut vim etiam codicillorum scriptura debeat obtinere 5). Hæc clausula codicillaris appellari solet. Est ea expressim testamento adiicienda; quod si testator neglexerit, id quod in testamento scriptum est, licet quasi in codicillis possit valere, tamen non debetur 6). Vis et potestas clausulæ codicillaris hæc est, ut, si testamentum non subsistat, portiones institutis in eo heredibus adscriptæ ex causa fideicommissi peti possint, et a legitimis heredibus, quarta deducta, præstari debeant 7).

§. 744. Cæterum ex Iustiniani constitutione, si quis agere ex testamento voluerit, non potest ex eodem ad fideicommissi petitionem admitti: habet ergo is, qui in testamento, clausula codicillari munito, institutus est, potestatem eligendi; sed unius electione alterius sibi aditum præcludit. Solis parentibus et liberis, qui usque ad quartum gradum agnationis vel tertium gradum cognationis nexu testatori adstricti sunt, concessum est, ut ex testamento hereditatem petentes superati, ad fideicommissi petitionem convolent 3).

§. 745. Quamvis e novissimo iure romano nulla morientis voluntas sine solennitate valeat, in uno tantum casu, quod soli heredis fidei sine scriptura et testium præsentia commissum esset, præstari oportere, Iustinianus sancivit, scilicet 'tum, cum is, a quo illud relictum est, iuramentum a fideicommissario sibi delatum

1) §. 2. I. h. t. fr. 6. 7. 10. D. h. t. c. 7. C. 6, 36 (h. t.). fr. 38. D. 28, 5 (de hered. instit.). fr. 27. §. 1. D. 28, 7 (de cond. inst.).

2) Fr. 10. D. 28, 7 (tit. cit.). fr. 77. D. 28, 5 (de hered. inst.). 3) §. 2. cit. Gai. 2. §. 273. fr. 2. §. 4. D. h. t. c. 2. 7. C. eod. 4) Fr. 2. §. 4. cit. fr. 76. D. 36, 1 (ad SC. Treb.).

5). C. 8. §. 1. C. h. t.

6) Fr. 1. 13. §. 1., D. h. t. fr. 41. §. 3. D. 28, 6 (de vulg. subs.). c. 8. §. 1. C. h. t. cfr. c. 21. §. 1. C. 6, 13 (de test. ord.). Aliud in testamento militari obtinet fr. 3. D. 29, 1 (de test. mil.). 7) Fr. 88. §. 17. D. 31.

8) C. 8. pr. §. 2. C. h. t.

subire recusaverit: se nil tale a testatore audivisse. hoc fideicommissum præsenti heredi iniunctum appellant 1).

Hodierni

TIT. VIII. DE MORTIS CAUSA DONATIONIBUS ET CAPIONIBUS 2). §. 746. Superest in hoc tractatu, ut de mortis causa donationibus dispiciamus. Est autem mortis causa donatio, quæ propter mortis suspicionem fit, seu ob mortalitatis cogitationem3), seu cum quis nullo præsentis periculi metu conterritus, sed sola mortalitatis cogitatione motus donat, aut si quis imminente periculo commotus donat, sive ita, ut res statim fiat accipientis, sive tum demum, cum mors fuerit insecuta 4). In summa mortis causa donatio est, cum quis magis habere se vult, quam eum, cui donat, magisque eum, cui donat, quam heredem suum 5). Quare nunquam videtur perfecta donatio mortis causa facta, antequam mors insequatur 6).

§. 747. Mortis causa donatio igitur non tantum infirmæ valetudinis causa, sed periculi etiam propinquæ mortis vel ab hoste vel a prædonibus, vel ab hominis potentis odio aut crudelitate, aut navigationis ineundæ gratia: aut ab eo qui per insidiosa loca, iturus est, quæ omnia instans periculum demonstrant 7).

Non tamen omnis donatio, quæ fit instante mortis periculo, est mortis causa donatio, veluti cum moriens absolute det i. e. ea mente, ut non liceat eum pœnitere, quamdiu vixerit 8). Denique et alterius (veluti filii) mortis causa donatio fieri potest 9).

§. 748. Fieri autem olim solebant mortis causa donationes iisdem modis, quibus et inter vivos donationes perficiebantur i. e. tam mancipatione aut in iure cessione rerum quæ mancipi erant, et traditione rerum nec mancipi, quam promissione stipulanti facta 10), item delegatione et acceptilatione 11): si quidem quodcunque horum negotiorum mortis causa donandi animo gereretur 12)

1) §. 12. I. 2, 23 (de fideicommis. hered.). c. 32. C. 6, 42 (de fideic.). v. Vangerow §. 561--563.

2) §. 1. I. 27 (de donationib.). Dig. 39, 6 (de mortis causa donationib.). C. 8, 57 (eod. tit.). Vaticana fragm. 272. 274. 281. 288.

3) §. 1. I. h. t. fr. 2. 31. §. 2. fr. 35. §. 4. D. eod.

4) Fr. 2. 13. §. 1. fr. 35. §. 4. cit.

5) §. 1. I. cit. in f. fr. 1. D. h. t. fr. 35. §. 2. ib.

6) Fr. 32. D. h. t.

7) Fr. 3. 4. 5. 6. D. ib.

8) Fr. 42. §. 1. D. eod. 9) Fr. 11. 18. D. h. t. c. 3. C. eod. 10) Si quis stipularetur in annos singulos, quod viveret, scilicet: ut post mortem promissoris inciperet exactio. fr. 34. D. h. t. cfr. fr. 35. §. 7. ib. 11) Fr. 18. §. 1. fr. 24. 31. §. 1. 3. 4. fr. 35. §. 6. D. h. t.

12) Arg. fr. 35. §. 3. ib. fr. 20. D. 50, 16 (de V. S.). cfr. et fr. 11. §.1.-9.

i. e. eo consilio, ut morte demum donantis insecuta absoluta sit, antea vero revocari possit. Immo qui scripsit, ut chirographa vel tabulæ debiti inanes sint, debitorem mortis causa liberandi gratia, ita donasse videtur, ut heres doli mali exceptione summoveri possit 1).

§. 749. Cum igitur mortis causa donatio, licet morte donantis demum perficiatur, nihilominus omnia inter vivos donationis habeat insignia: plurimi iurisconsulti *) eam legatis et fideicommissis æquiparabant, alii vero 3) inter negotia, quæ inter vivos fiunt, eam connumerabant. Iustinianus omne dubium explosum esse voluit, statuens, ut mortis causa donatio per „omnia fere legatis connumeraretur:« ideoque eam et coram quinque testibus celebrari posse sancivit, sive scriptis sive sine scriptis fieret, sed insinuatione eam tum non indigere præcepit1).

§. 750. Mortis causa donare possunt, qui testari possunt, et tam is qui testamentum facit, quam qui non facit. Filius familias tamen mortis causa donare, patre permittente, potest 5).

Quid autem mortis causa donari possit, ex superioribus colligitur: non minus enim, quam inter vivos et corpora et nomina mortis causa donari possunt, et stipulationes, expromissiones, aut acceptilationes mortis causa fieri 6).

§. 751. Quævis m. c. donatio, quamdiu vivit donator, revocari potest. Semper autem revocata intelligitur, cum donator eum, cui donavit, supervixerit ). Item tacite revocata intelligitur mortis

D. 24, 1 (de donat. int. vir. et uxor.).

Nec inter vivos donatio valebat, si negotium iuris gestum non esset, sed sola voluntas donantis manifesta. Vaticana fragm. §. 263. Stipulatio mortis causa donandi animo tamen non ita fieri debuit, ut actio ab heredis persona demum inciperet, hoc veteri iuri contrarium erat. Gai. 1. §. 150.-158. Theoph. ad §. 13. I, 3, 7. et §. 31. I. 3, 20. Exactio vero ab herede demum fieri poterat fr. 34. D. cit.

1) Exempla referuntur in fr. 18. §. 2. fr. 28. D. h. t. Mortis causa donatio vero non adest in specie fr. 31. §. 3. D. 39, 5 (de donat.), quæ ex invenitur in Vat. iuris rom. fragm. §. 257.

2) Iulianus et Ulpianus in fr. 17. 37. pr. D. eod. fr. 1. §. 1. D. 38, 5 (de bonis libert.) et Pomponius sec. Vat. frag. §. 258.

3) Forte Paulus in fr. 35. §. 4. D. h. t.

4) C. 4. C. h. t. et in §. 1 in med. I. h. t. Repetit hoc in Nov. 87. præf. Constantinus etiam m. c. donat. actis insinuandam esse, constituerat. c. 1. C. Th. h. t. Eam novissimo quoque iure antiquo more fieri posse: novissimi iuris interpretes docent, ut v. Vangerow §. 563.

5) Fr. 25. §. 1. D. h. t. fr. 7. §. 4. 5. D. 39, 5 (de donat.),

6) Fr. 18. §. 2. fr. 28. §. 34. 35. h. t.

numitti fr. 15. D. 40, 1 (de manumiss.).

Potest et servus mortis causa ma

7) Fr. 23. 44. D. h. t. Idem et in legatis obtinere, sæpe diximus.

causa donatio, ob instans periculum facta, si donator illud effugerit, veluti si ex adversa valetudine convaluerit 1).

§. 752. Si quis instante morte sic donavit, ut si mors contigisset, tunc haberet is, cui donatum est, sine dubio donator poterit rem vindicare, si convaluit. Si vero sic, ut iam tunc haberet, redderet, si convaluisset, potest defendi, in rem actionem competere donatori: si quid horum contigisset 2). Ex pœnitentia vero is, qui mortis causa donavit, condictionem vel utilem actionem 3) habet. Condicendum quoque est, cum aliena res mortis causa data et ab eo, qui accepit, usucapta fuerit, aut si mortis causa acceptum factum sit, et revocentur donationes 4). Item si donaturus mortis causa debitorem delegaverit et convaluerit, condictione aut in factum actione obligationem recipit 5).

6

§. 753. Quod ad vim et effectus mortis causa donationum attinet, generaliter meminisse oportet, eas legatis esse æquiparatas ; quod igitur in legatis iuris est, id et in mortis causa donationibus erit accipiendum 6). Heres igitur et Falcidiæ ratione uti atque maiorem donationem minuere potest 7). Et si pluribus eadem res sive coniunctim sive disiunctim mortis causa donata sit, altero deficiente ius accrescendi locum habet 8).

§. 754. In quibusdam autem mortis causa donatio a legatis differt, idque propterea, quod non intercedit, nisi cum negotium inter donantem et eum, cui donatur, gestum sit. Hinc evacuato testamento non rescinditur hæc donatio, nec infirmatur si nemo hereditatem adiit; sola enim donantis morte perfecta esse incipit 9). Qui falsum vel inofficiosum dicit testamentum, id, quod mortis causa ei donatum est, non amittit 10). Filiumfamilias mortis causa donare patre permittente posse iam notavimus 11).

1) Arg. fr. 35. §. 3. 4. D. h. t. fr. 13. §. 1. fr. 30. ib.

Ulpianus in fr. 29. D. h. t. Sine dubio quemadmodum res inempta, facta ob legem commissoriam commissam, vindicatur. Cassiani tamen secundum Paulum in fr. 35. §. 3. h. t. condictioni causa data, causa non secuta, locum esse putaverunt. cfr. et fr. 13. D. 13, 4 (de condict. causa data). fr. 76. D. 33, 3 (de iure dot.).

3) Fr. 30. D. ib. 4) Fr. 30. cit. An in rem? vix credendum. 5) Iulianus in fr. 18. §. 1. D. h. t. Quare in factum actione? dubium. 6) Ulp. in fr. 37. pr. D. h. t. cfr. §. 1. I. 2, 1. c. 4. C. eod. fr. 15. 17. in f. D. eod. fr. 3. §. 17. in f. D. 38, 2 (de bonis libertor.). fr. 1. §. 1. D. 38, 5 (si quid in fraud. patroni). Valet et m. c. d. sub modo facta fr. 42. D. h. t.

7) C. 2. C. h. t. c. 5. C. 6, 50 (ad leg. Falcid.).

8) C. un. §. 14. C. 6, 51 (de iure accresc.).

9) Fr. 1. 2. 13. §. 1. fr. 32. 35. §. 2. 4. fr. 38. D. h. t.

10) Fr. 5. §. 17. D. 34, 9 (de his quæ ut indignis).

11) Fr. 25. §. 1. D. h. t. (v. §. 750.)

§. 755. Mortis causa capitur, cum propter mortem alicuius capiendi occasio obvenit, exceptis his capiendi figuris, quæ proprio nomine appellantur 1). Mortis causa capione igitur acquiritur, quod alicui iussu defuncti conditionis implendæ causa datur 2). Item pecunia in hoc accepta, ut quis vel adeat hereditatem, vel non adeat 3); sed et dos, quam quis in mortem mulieris a marito stipulatur, capitur sane mortis causa, i. e. quæ dos receptitia vocatur 4). Denique si mulier ventris nomine per calumniam, ut in possessionem mitti desideret, pecuniam accepit, ut institutum ali

qua ratione excludat, mortis causa eam capere, Iulianus sæpius

scribit 5).

Peculiares de mortis causa capione regulæ in iuris fontibus nullæ exstant.

1) Fr. 31. pr. D. h. t. fr. 38. ib. pr.

2) Fr. 36. D. h. t. fr. 31. §. 7. fr. 91. D. 35, 2 (ad leg. Falc.). Ergo et quod statu liber dat, ut liber fiat. fr. 31. §. 2. eod.

3) Fr. 8. 21. 31. §. 2. D. h. t.

4) Fr. 31. §. 9. cit. Mortis causa capio etiam esse videtur, si imperfecta inter vivos donatio donantis morte firmatur. Exempla eiusmodi donationum multa exstant in Vatic. fragm. §§. 256. 259. 272. in f. 274. 276.-278. 281.313. 5) Verba Ulpiani in fr. 12. D. h. t.

« PreviousContinue »