Page images
PDF

tuto adiicere, nec substituere directo quis potest1). Valet tamen haec institutio testamento facta: Cuius nomen codicillis scripsero, ille mihi heres esto, vel si codicillis Seium heredem scripsero, heres esto 2).

§.742. Per fideicommissum codicillis hereditas utiliter relinquitur 8). Inde hereditas testamento inutiliter data, licet non possit codicillis quasi hereditas confirmari, tamen ex fideicommisso petitur, scilicet a legitimo herede, salva ratione legis Falcidiae4).

§. 743. Si quis testamentum facere voluit scriptura, quam iure testamenti valere voluit, eamque vero aut non perfecit, aut non iure fecit, valebit ca iure codicillorum, si ille complexus sit, ut vim etiam codicillorum scriptura debeat obtinere 5). Haec clau sula codicillaris appellari solet. Est ea expressim testamento adiicienda; quod si testator neglexerit, id quod in testamento scriptum est, licet quasi in codicillis possit valere, tamen non debetur 6). Vis et potestas clausulae codicillaris haec est, ut, si tes tamentum non subsistat, portiones institutis in eo heredibus adscriptae ex causa fideicommissi peti possint, et a legitimis here dibus, quarta deducta, praestari debeant7).

§. 744. Caeterum ex Iustiniani constitutione, si quis agere ex testamento voluerit, non potest ex eodem ad fideicommissi petitionem admitti: habet ergo is, qui in testamento, clausula codicillari munito, institutus est, potestatem eligendi; sed unius electione alterius sibi aditum praecludit. Solis parentibus et liberis, qui usque ad quartum gradum agnationis vel tertium gradum cognationis nexu testatori adstricti sunt, concessum est, ut ex testamento hereditatem petentes superati, ad fideicommissi petitionem convolent8).

§. 745. Quamvis e novissimo iure romano nulla morientis vo luntas sine solennitate valeat, in uno tantum casu, quod soli heredis fidei sine scriptura et testium praesentia commissum esset, praestari oportere, Iustinianus sancivit, scilicet tum, cum is, a quo illud relictum est, iuramentum a fideicommissario sibi delatum subire recusaverit: se nil tale a testatore audivisse. Hodierni hoc fideicommissum proesenti heredi iniutictum appellant1).

1) §. 2. I. h. t. fr. 6. 7. 10. D. h. t. o. 7. C. 6, 36 (h. t.). fr. 38. D.28,5 (de hered. instit.). fr. 27. §. 1. D. 28, 7 (de cond. inst.).

2) Fr. 10. D. 28, 7 (tit. cit.). fr. 77. D. 28, 5 (de hered. inst.).

3) §. 2. eit . Gai. 2. §. 273. fr. 2. §. 4. D. h. t . o. 2. 7. C. eod.

4) Fr. 2. §. 4. oit. fr. 76. D. 36, 1 (ad SC. Treb.). 5).C. 8. §. 1. C. h. t .

6) Fr. 1. 13. §. l.,D. h. t . fr. 41. §. 3. D. 28, 6 (de vulg. subs.). o. & §. 1. C. h. t . efr. o. 21. §. 1. C. 6, 13 (de test. ord.). Aliud in testamento militari obtinet fr. 3. D. 29, 1 (de test. mil.).

7) Fr. 88. §. 17. D. 31. 8) C. 8. pr. §. 2. C. h. t.

TIT. VIII. DE MORTIS CAUSA DONATIONIBUS ET CAPIONIBUS 2).

§. 746. Superest in hoc tractatu, ut de mortis causa donationibus dispiciamus. Est autem mortis causa donatio, quae propter mortis suspicionem fit, seu ob mortalitatis cogitationem3), seu cum quis nullo praesentis periculi metu conterritus, sed sola mor talitatis cogitatione motus donat, aut si quis imminente periculo commotus donat, sive ita, ut res statim fiat accipientis, sive tum demum, cum mors fuerit insecuta4). In summa mortis causa donatio est, cum quis magis habere se vult, quam eum, cui do nat, magisque eum, cui donat, quam heredem suum5). Quare nunquam videtur perfecta donatio mortis causa facta, antequam mors insequatur 6).

§. 747. Mortis causa donatio igitur non tantum infirmae valetudinis causa, sed periculi etiam propinquae mortis vel ab hoste vel a praedonibus, vel ab hominis potentis odio aut crudelitate, aut navigationis ineundae gratia: aut ab eo qui per insidiosa loca iturus est, quae omnia instans periculum demonstrant7).

Non tamen omnis donatio, quae fit instante mortis periculo, est mortis causa donatio, veluti cum moriens absolute det i. e. ea mente, ut non liceat eum pamitere, quamdiu vixerit8). Denique et alterius (veluti filii) mortis causa donatio fieri potest9).

§. 748. Fieri autem olim solebant mortis causa donationes iisdem modis, quibus et inter vivos donationes perficiebantur i. e. tam mancipatione aut in iure cessione rerum quae mancipi erant, et traditione rerum nec mancipi, quam promissione stipulanti facta10), item delegatione et acceptilationeu): si quidem quodcunque horum negotiorum mortis causa donandi animo gereretur 12) i. e. eo consilio, ut morte demum donantis insecuta absoluta sit, antea vero revocari possit. Immo qui scripsit, ut chirographa vel tabulae debiti inanes sint, debitorem mortis causa liberandi gratia, ita donasse videtur, ut heres doli mali exceptione summoveri possitl).

1) §. 12. I. 2, 23 (de fideioommis. hered.). o. 32. C. 6, 42 (de fideic.). v. Vangerow §. 561 — 563.

2) §.1. I. 27 (de donationib.). Dig. 39, 6 (de mortis causa donationib.). C. 8, 57 (eod. tit.j. Vaticana fragm. 272. 274. 281. 288.

3) §. 1. I. h. t. fr. 2. 31. §. 2. fr. 35. §. 4. D. eod.

4) Fr. 2. 13. §. 1. fr. 35. §. 4. cit.

5) §. 1. I. oit. in f. fr. 1. D. h. t. fr. 35. §. 2. ib.

6) Fr. 32. D. h. t. 7) Fr. 3. 4. 5. 6. D. ib.

8) Fr. 42. §. 1. D. eod. 9) Fr. 11. 18. D. h. t. o. 3. C. eod.

10) Si quis stipularetur in annos singulos, quod viveret, scilicet: ut post mortem promissoris inciperet exaotio. fr. 34. D. h. t. ofr. fr. 35. §. 7. ib.

11) Fr. 18. §. 1. fr. 24. 31. §.1.3. 4. fr. 35. §. 6. D. h. t.

12) Arg. fr. 35. §. 3. ib. fr. 20. D. 50, 16 (de V. S.). ofr. et fr. 11. §.1.—9. D. 24, 1 (de donat. int. vir. et uxor.). Neo inter vivos donatio valebat, si negotium iuris gestum non esset, sed sola voluntas donantis manifesta. Vatioana fragm. §. 263. Stipulatio mortis causa donandi animo tamen non ita fieri debuit, ut actio ab heredis persona demum inciperet, hoo veteri iuri oontrarium erat. Gai. 1. §. 150.-158. Theoph. ad §. 13. I, 3, 7. et §. 31. I. 3, 20. Exactio vero ab herede demum fieri poterat fr. 34. D. oit.

§.749. Cum igitur mortis causa donatio, licet morte donantis demum perficiatur, nihilominus omnia inter vivos donationis habeat insignia: plurimi iurisconsulti2) eam legatis et fideicommissis aequiparabant, alii vero8) inter negotia, quae inter vivos fiunt, eam connumerabant. Iustinianus omne dubium explosum esse voluit, statuens, ut mortis causa donatio per „omnia fere legatis connumeraretur:" ideoque eam et coram quinque testibus celebrari posse sancivit, sive scriptis sive sine scriptis fieret, sed insinuatione eam tum non indigere praecepit4).

§.750. Mortis causa donare possunt, qui testari possunt, et tam is qui testamentum facit, quam qui non facit. Filiusfamilias tamen mortis causa donare, patre permittente, potest5).

Quid autem mortis causa donari possit, ex superioribus colligitur: non minus enim, quam inter vivos et corpora et nomina mortis causa donari possunt, et stipulationes, expromissiones, aut acceptilationes mortis causa fieri6).

§. 751. Quaevis m. c. donatio, quamdiu vivit donator, revocari potest. Semper autem revocata intelligitur, cum donator eum, cui donavit, supervixerit7). Item tacite revocata intelligitur mortis causa donatio, ob instans periculum facta, si donator illud effugerit, veluti si ex adversa valetudine convaluerit1).

1) Exempla referuntur in fr. 18. §.2. fr. 28. D. h. t. Mortis causa donatio vero non adest in specie fr. 31. §. 3. D. 39, 5 (de donat.), quae ex invenitur in Vat. iuris rom. fragm. §. 257. 2) Iulianus et Ulpianus in fr. 17. 37. pr. D. eod. fr. 1. §. 1. D. 38, 5 (de bonis libert.) et Pomponius seo. Vat. frag. §. 258.

3) Forte Paulus in fr. 35. §.4. D. h. t.

4) C. 4. C. h. t. et in §. 1 in med. I. h. t. Repetit hoo in Nov. 87. praef. Constantinus etiam m. o. donat. actis insinuandam esse, constituerat. o. 1. C. Th. h. t. Eam novissimo quoque iure antiquo more fieri posse: novissimi iuris interpretes docent, ut v. Vangerow §. 563.

5) Fr. 25. §. 1. D. h. t. fr. 7. §. 4. 5. D. 39, 5 (de donat.).

6) Fr. 18. §. 2. fr. 28. §. 34. 35. h. t. Potest et servus mortis causa manumitti fr. 15. D. 40, 1 (de manumiss.).

7) Fr. 23. 44. D. h. t. Idem et in legatis obtinere, saepc diximus.

§. 752. Si quis instante morte sic donavit, ut si mors contigisset, tunc haberet is, cui donatum est, sine dubio donator poterit rem vindicare, si convaluit. Si vero sic, ut iam tunc haberet, redderet, si convaluisset, potest defendi, in rem actionem competere donatori: si quid horum contigisset2). Ex poenitentia vero is, qui mortis causa donavit, condictionem vel utilem actionem3) habet. Condicendum quoque est, cum aliena res mortis causa data et ab eo, qui accepit, usucapta fuerit, aut si mortis causa accuptum factum sit, et revocentur donationes 4). Item si donaturus mortis causa debitorem delegaverit et convaluerit, condictione aut in factum actione obligationem recipit5).

§. 753. Quod ad vim et effectus mortis causa donationum attinet, generaliter meminisse oportet, eas legatis esse aequiparatas; quod igitur in legatis iuris est, id et in mortis causa donationibus erit accipiendum 6). Heres igitur et Falcidiae ratione uti atque maiorem donationem minuere potest7). Et si pluribus eadem res sive coniunctim sive disiunctim mortis causa donata sit, altero dcficiente ius accrescendi locum habet8).

§. 754. In quibusdam autem mortis causa donatio a legatis differt, idque propterea, quod non intercedit, nisi cum negotium inter donantem et eum, cui donatur, gestum sit. Hinc evacuato testamento non rescinditur haec donatio, nec infirmatur si nemo hereditatem adiit; sola enim donantis morte perfecta esse incipit9). Qui falsum vel inofficiosum dicit testamentum, id, quod mortis causa ei donatum est, non amittit10). Filiumfamilias mortis causa donare patre permittente posse iam notavimusu).

1) Arg. fr. 35. §. 3. 4. D. h. t. fr. 13. §. 1. fr. 30. ib.

2) Ulpianus in fr. 29. D. h. t. Sine dubio quemadmodum res inempta, facta ob legem commissoriam commissam, vindicatur. Cassiani tamen secundum Paulum in fr. 35. §. 3. h. t. condictioni causa data, causa non secuta, locum esse putaverunt. cfr. et fr. 13. D. 13, 4 (de condict. causa data). fr. 76. D. 33, 3 (de iure dot.).

3) Fr. 30. D. ib. 4) Fr. 30. cit. An in rem? vix credendum.

5) Iulianus in fr. 18. §. 1. D. h. t. Quare in factum actione? dubium.

6) Ulp. in fr. 37. pr. D. h. t. cfr. §.1. I. 2, 1. o. 4. C. eod. fr. 15. 17. in f. D. eod. fr. 3. §. 17. in f. D. 38, 2 (de bonis libertor.). fr. 1. §. 1. D. 38, 5 (si quid in fraud. patroni). Valet et m. c. d. sub modo facta fr. 42. D. h. t.

7) C. 2. C. h. t. o. 5. C. 6, 50 (ad leg. Falcid.).

8) C. un. §. 14. C. 6, 51 (de iure accresc.).

9) Fr. 1. 2. 13. §. 1. fr. 32. 35. §. 2. 4. fr. 38. D. h. t.

10) Fr. 5. §. 17. D. 34, 9 (de his qu» ut indignis).

11) Fr. 25. §. 1. D. h. t. (v. §. 750.)

§. 755. Mortis causa capitur, cum propter mortem alicuius capiendi occasio obvenit, exceptis his capiendi figuris, quae proprio nomine appellantur1). Mortis causa capione igitur acquiritur, quod alicui iussu defuncti conditionis implendae causa datur2). Item pecunia in hoc accepta, ut quis vel adeat hereditatem, vel non adeat3); sed et dos, quam quis in mortem mulieris a marito stipulatur, capitur sane mortis causa, i. e. quae dos receptitia vocatur4). Denique si mulier ventris nomine per calumniam, ut in possessionem mitti desideret, pecuniam accepit, ut institutum aliqua ratione excludat, mortis causa eam capere, Iulianus saepius scribit5).

Peculiares de mortis causa capione regulae in iuris fontibus nullae exstant.

1) Fr. 31. pr. D. h. t. fr. 38. ib. pr.

2) Fr. 36. D. h. t. fr. 31. §. 7. fr. 91. D. 35, 2 (ad leg. Falo.). Ergo et quod statu liber dat, ut liber fiat. fr. 31. §. 2. eod.

3) Fr. 8. 21. 31. §. 2. D. h. t.

4) Fr. 31. §. 9. oit. Mortis causa oapio etiam esse videtur, si imperfecta inter vivos donatio donantis morte firmatur. Exempla eiusmodi donationum multa exstant in VaUc. fragm. §§.256.259.272. in f. 274. 276.-278. 281.313.

5) Verba Ulpiani in fr. 12. D. h. t.

« PreviousContinue »