Page images
PDF

ei esse possit. Haec quarta Falcidia vocatur 1). Si plures sunt heredes, in singulis ratio legis Falcidiae ponenda est2). Nil autem interest, utrum testamentarii an legitimi sint heredes. Ipsis legatariis, qui rogati sunt ad aliquid praestandum, hoc beneficium non datur3); interea tamen pro rata partis ex legato illis detractae, etiam legata, ex testatoris dispositione ab ipsis praestanda, minuuntur 4).

§. 725. Legatariis igitur vel fideicommissariis quarta pars, vel quod ad eam supplendam heredi deest, detrahitur, item iis qui mortis causa aliquid capiunt. Inter vivos donationes ex hac lege minui non possunt5).

§. 726. In quarta Falcidia computanda bonorum quantitas mortis tempore spectatur, et computatio fit deductis funeris impensis et omni aere alieno. Quod post mortem hereditati adcrescit, lega tariis non prodest, et si quo casu hereditas minuitur, id legatariis non nocet: nam heres semper poterat hereditatem ei delatam omittere6). Computantur autem in quartam partem ea tantum, quae hereditario iure habet, neque legata, vel fideicommissa ei relicta vel donationes in eum collatae 7).

§.727. Si heredi deficientis heredis portio adcrescit, ratio legis Falcidiae tali modo est habenda, ut, si eius pars, qui heres existit, legatis exhausta sit, adiuventur legatarii per deficientem partem, quia non est legatis onerata; si vero defecta pars legatis est exhausta, perinde in ea ponenda legis Falcidiae ratio, atque si ad eum ipsum pertineret, a quo est defecta. Si utraque pars nimis onerata vel exhausta invenitur, in utraque separatim fit legatorum minutio 8).

§. 728. Cessat igitur in quibusdam casibus legis Falcidiae be neficium; et quidem semper in testamento militis, quippe quod sola voluntate nititur9). Cessat si heres inventarium hereditariarum rerum facere neglexerit10), aut si testator expressis verbis indicaverit: se nolle Falcidiam ab herede retineri 11) eaque sub conditione heredem eum instituerit. Item si heres huic beneficio renuntiaverit, aut sciens vel ius ignorans integrum legatum le

[ocr errors]

gatario praestiterit1). Denique Falcidia cessat in legatis ad pias causas relictis et quibusdam aliis2).

TIT. VI. DE FIDEICOMMISSARIIS HEREDITATIBUS ').

§. 729. Haec omnia quidem dicta sunt de legatis vel rebus singulis per fideicommissum relictis; sed testatores etiamheredes rogare possunt, ut totam hereditatem, vel partem eius alicui res tituant; qui post factam restitutionem heres efficitur, ideoque in omne ius defuncti succedit, eiusque personam sustinet non minus, ac fiduciarius heres ante restitutionem.

§. 730. Antiquo iure talis fideicommissarius heredis loco non erat, sed post restitutionem hereditatis ut legatarius partiarius habebatur. Senatusconsulto demum Trebelliano cautum est, (an. u. c. 814. sub Nerone) ut actiones restituta hereditate4) contra fideicommissarium darentur. Sed cum nihilominus heredes, qui rogati erant hereditatem restituere, si vel nullum vel minimum tantum lucrum habuissent, saepe recusarent adire hereditatem, Senatusconsultum Pegasianum successit, quod statuit, ut si heredi restituere rogato, quarta pars libera non esset, is eam, uti ex lege Falcidia, retinere ex hereditate posset, in eiusmodi vero casu, ubi non simpliciter ex Senatusconsulto Trebelliano tota hereditas, quantam heres restituere rogatus erat, restituebatur, stipulationes partis et pro parte inter fiduciarium et fideicommissa rium interponebantur, actionibus contra illum tantum competentibus, cum hic legatarii loco haberetur 5). Idem Senatusconsultum praecepit, ut heres semper adstrictus esset ad suscipiendam hereditatem, quam restituere erat rogatus, utque, si eam quasi damnosam adire noluerit, Praetor, petente fideicommissario, eum cogere deberet, ad eam suscipiendam et totam restituendam, ita, ut ei et in eum, qui reciperet hereditatem, actiones darentur, perinde atque si ex Trebelliano Senatusconsulto ea restituta fuisset6).

§.731. lustinianus hoc ius omne, exploso Pegasiani senatus- consulti nomine, auctoritati Trebelliani Senatusconsulti attribuitj

[ocr errors]

et utrumque Senatusconsultum in unum conflavit atque transfudit1). Unde hodie heres, si non coactus adit hereditatem, quartam bo norum partem retinere potest, eodem modo, quo, si eius portio legatis exhausta esset, quarta Falcidia retineretur; vocatur a recentioribus quarta Trebellianica, et in eius computatione eaedem regulae observantur, quae in ratione legis Falcidiae obtinent2). Fideicommissarius post restitutionem semper heredis loco est.

§. 732. Qui testari possunt, iidem etiam hereditatem per fideicommissum possunt relinquere, sed ab herede tantum, tanquam recto iure instituto vel ab alio herede fideicommissario 3); in eius vero solummodo favorem, qui testamentifactionem habet cum iis.

§.733. Permittitur testatori, vel pure vel sub conditione re linquere fideicommissum, et tam ex certo die quam ad diem certum; denique heres rogari potest, ut post mortem suam hereditatem restituat, quod factum esse intelligitur, si testator heredem integram hereditatem suis quandoque heredibus relinquere rogaverit4). Non solum de sua sed etiam de aliena hereditate restituenda heres rogari potest, vel ita ut alicui restituat hereditatem, testatori ab extraneo relictam, aut eam, quae heredi obvenit, aut ut suam hereditatem vel partem eius alii restitui iubeat. In prima specie fideicommissum universale adesse videtur, in altera legatum; in tertia denique fideicommissarius iuris quidem successor efficitur, sed fiduciarius ad adeundam testatoris hereditatem suamque restituendam cogi non potest5).

§. 734. Die fideicommissi veniente, heres fiduciarius restituere fideicommissum debet, si fideicommissarius illud non repudiaverit6): restitutio tam rerum traditione perficitur, quam nuda declaratione heredis: „se restitutam velle hereditatem", quo facto actiones hereditariae fideicommissario competunt (etiam contra fiduciarium) et ab extraneis in fideicommissarium dantur 7). Legata quoque ex hereditate praestanda fideicommissarius pro rata restitutae partis agnoscere debet, nisi aliud statuerit testator8).

1) §. 7. I. h. t. o. 7. §. 1. C. h. t.

2) Gai. 2. §. 254. fr. 74. fr. 30. §. 7. D. 35, 2. fr. 18. pr. §.1. 2. fr. 22. §. 2. fr. 27. §. 1. D. h. t. Aliam esse quartae computationem in hisee oasibus multi volunt propter loca diffieillima, nimirum fr. 86. fr. 91. D. 35, 2. c. 24. C. 3, 36. Dicunt enim in quartam hano etiam ea esse oomputanda, quae heredi titulo legati relicta sint. cfr. v. Vangerow §. 536.

3) Fr. 67. §. 3. D. h. t. §. 2. 8. 10. 11. I. h. t. 4) Fr. 74. pr. D. h. t.

5) Fr. 16. §. 5. fr. 27. §. 8.-10. fr. 114. §. 7. D. 30.

6) Quodsi igitur certo die non iubetur restitutio, statim post aditam here ditatem ea fieri debet. fr. 41. §. ult. D. 32 (de legat. III.).

7) C. 3. §. 2. 3. C. 6, 43 (communia de legatis et fideic.).

8) C. 2. C. h. t. Sunt varii casus dubii, de qulbus t>. Vangtrow §. 559.

§. 735. Ante restitutionem hereditatis fiduciarius quidem bo norum dominus est, neque vero quidquam alienare potest, quod ad restituendam hereditatem pertinet, nisi ad aes alienum solvendum. Quod si nihilominus fecerit, rem abalienatam nulla praescriptione obstante, fideicommissarius post restitutionem vindicare potest. Si heres rogatus erat restituere, quod morte sua ex hereditate superfuturum erit, quartam partem servare et de ea servanda cavere cogitur 1). Denique heres tenetur, si in rebus hereditariis custodiendis eam diligentiam non adhibuerit, quam suis rebus adhibere solet2).

§. 736. Exstinguitur fideicommissum ex iisdem causis, e quibus legata intercidunt, item fideicommissarii renunciatione. Fideicom missum alicuius familiae perpetuo relictum, non solum, si postremus ex familia decesserit sed iam, si quatuor generationes interierint3).

TIT. VII. DE CODICILLIS *).

§. 737. Non raro in praecedentibus capitibus codicillorum mentionem habuimus; in eo est, ut de iis accuratius dispiciamus. Vocantur codicilli mentis testatio minus solemnis de eo, quod quis post mortem suam fieri velit, qua heres non instituitur5). Et quidem ius codicillorum ante tempora Augusti non fuit in usu; sed occasione Lucii Lentuli, qui in Africa decedens codicillos scripserat, et ex cuius persona etiam fideicommissa coeperunt, temporibus Augusti prudentium et maxime Trebatii auctoritate introductum est6). Ex eo ius codicillorum coepit singulare esse, ut quaecunque in iis scriberentur, perinde haberentur, ac si in tes tamento scripta essent7).

§.738. Initio sine ulla solemnitate codicilli fiebant: omnis enim epistola, per quam quis heredem suum rogaret pro codicillo habebatur8). Postea Constantini et Constantis constitutione') sancitum est: in iis, sicut in voluntatibus testamenti, septem testium vel quinque interventum non deesse oportere. Theodosius autem et lustinianus, qui et sine scriptis codicillos ordinare permisit, statuerunt: in omni ultima voluntate excepto testamento, quinque testes vel rogatos, vel qui fortuito venerint, uno eodemque tempore debere adhiberi, sive in scriptis voluntas conficiatur, sive non, testibus scilicet, quando in scriptis voluntas componitur, subnotationem suam accommodantibus 1).

1) Fr. 54. 58. §. 7. 8. D. h. t. Nov. 108. o. 1—3.

2) Fr. 22. §. 4. fr. 24. §. 8. D. h. t.

3) Fr. 78. §. 3. D. h. t. (de legat. II.). Nov. 159. o. 2. 3.

4) Fr. 2, 25. C. 6, 36 (de codicillis). D. 29, 7 (de iure codicillor.). Gai.2. §. 270. 273. Cod. Theod. IV. 4.

5) Fr. 10. 20. D. h. t. 6) Pr. I. h. t.

7) Fr. 2. §. 2. D. h. t. 8) §. 3. I. 2, 25 (h. t.). 9) C. 1. C. Th. 4, 4.

§.739. Codicillos facere possunt, qui et testari possunt, et tam unum, quam plures; hi enim simul omnes admittuntur, etiam si forte testator adiecerit in prioribus, sese alios neque facere neque valere velle 2). Novissimus codicillus in iis tantum articulis prioribus praefertur, in quibus iis derogat aut adversatur 3).

§. 740. Non tantum autem testamento facto quis codicillos fa cere potest, sed et ab intestato decedens fideicommittere codicillis potest 4). Codicilli ab intestato facti vicem testamenti exhibent, suisque viribus subsistunt et proinde quicunque intestati successor erit, etiam postea natus, codicillis relicta praestabit5). A testato vero facti, sive ante testamentum sive post illud sunt compositi, vires ex testamento accipiunt, et ius eius sequuntur, ita quidem, ut non adita ex testamento hereditate fideicommissum ex huiusmodi codicillis nullius momenti sit6). Possunt tamen specialiter confirmari codicilli, nec refert, utrum eos praecedat an sequatur confirmatio 7). Inter confirmatos et non confirmatos codicillos hoc interest, quod in illis et libertas directo dari potest et tutor constittti 8).

§. 741. Privilegia, quae quibusdam personis in testamentis ordinandis concessa sunt, etiam in codicillis conficiendis iisdem competunt9). Codicillis autem hereditas neque dari neque adimi po test, ne confundatur ius testamentorum et codicillorum, et ideo nec exheredatio in iis scribi. Item nec conditionem heredi insti1) C. 7. C. Th. eod. et o. 8. §. 3. C. h. t. cfr. o. 13. C. 1, 3 (de saorosanct. eecles.).

2) Fr. 6. §. 1.—3. D. h. t. §. 3. I. eod. fr. 8. §. 2. eod.

3) C. 3. C. h. t . 4) §. 1. I. h. t. fr. 8. pr. §. 1. fr. 16. D. h. t.

5) Pr. 3. pr. §. 1. fr. 8. pr. §. 1. fr. 16. D. h. t.

6) Fr. 3. §. 2. fr. 14. 16. D. h. t. o. 1. C. h. t. Inde et quod ad testamentifactionem pertinet, in his codicillis tempus testamenti conditi tantum inspicitur, aliud in his quae facti sunt. fr. 8. §. 3 (h. t.). fr. 7. §. 1. eod.

7) Fr. 18. D. h. t. o. 6. C. h. t.

8) Fr. 43. D. 40, 4 (de manumiss. test.). fr. 3. pr. D. 26, 2 (de test. tut.). Cum ante testamentum factum codicilli facti erant, Papinianus putaverat, non aliter eos vires habere, quam si speciali postea voluntate confirmarentur. Severus autem et Antoninus rescripserunt, ut ex iis codicillis, qui testamentum prscedant, fideicommissum peti possit, si appareat eum, qui postea testamen tum fecit, a voluntate, quam codicillis expresserat, non recessisse. De hoo loco recte interpretando cfr. ». Vangerow §. 526. 9) Fr. 8. §. 4. D. h. t. fr. 17. §. 4. D. 29, 1 (de testam. mil.).

« PreviousContinue »