Page images
PDF
EPUB

sex menses non satisdaret, olim secunda missio in propria heredis bona dari solebat 1).

TIT. IV. DE IURE ACCRESCENDI INTER LEGATARIOS.

§. 711. Aliquando si unus ex pluribus legatariis deficit, legatum, quod habuisset, iure accrescendi apud collegatarium remanet. Antiquo quidem iure deficientis pars collegatario accrescebat, si duobus vel pluribus per vindicationem eadem res legata esset, sive coniunctim sive disiunctim: i. e. tam si ita esset legatum: Titio et Seio hominem Stichum do, lego; quam si ita: Lucio Titio hominem Stichum do lego, Seio eundem hominem do lego 2). Si per damnationem eadem res duobus pluribusye legata esset, accrescendi iuri nunquam locus erat: si enim coniunctim legata esset res, singulis partes debebantur, si disiunctim, singulis solidum debebatur 3). Huius discriminis ratio in eo posita est, quod in legato per vindicationem duobus vel pluribus relicto, singuli totum habent et concursu tantum res divisa est 4). Si vero per damnationem legetur, ideo cessat, quia damnatio partes facit 5).

§. 712. Quod autem dictum est, deficientis portionem in per damnationem quidem legato in hereditate remansisse, in per vindicationem vero collegatario accrevisse, admonendi sumus ante legem Papiam iure civili ita fuisse post legem vero Papiam deficientis portio caduca fiebat, et ad eos pertinebat, qui in eo testamento liberos habebant 6). Caduca autem cum suis oneribus vindicabantur 7). Si plures essent collegatarii in testamento, qui liberos haberent, coniunctus potior erat 8) i. e. tam is, qui re et verbis coniunctus est 9), quam qui verbis tantum erat coniunctus 10). Et ideo, quod ad hoc ius, quod lege Papia constituebatur coniunctis, nil intererat: utrum per vindicationem an per damnationem legatum esset 11).

1) Fr. 5. §. 16-19. D. h. t. (36,4). Hæc missio in rem tanquam superflua abolita est a Iustiniano in c. 1. et 3. §. 2. C. 6, 43 (communia legat.).

2) Gai. 2. §. 199. Ulp. 24. §. 12. cfr. et Vatic. iur. rom. fragm. §. 75—88. cfr. Analyse historique du droit d'accroissement entre legataires, par M. A. C. Holtius. Liège 1830. et Machelard, Revue historique du droit t. III. 161. 305. 401. t. IV. 1. 309. 429. 545.

3) Ulp. 24. §. 13. Gai. 2. §. 205. Vat. accrescendi in reliquis legatorum generibus. 4) Fr. 3. pr. D. 8, 2 (de usufructu). 6) Gai. 2. §. 206. Ulp. l. c. §. 12. 13.

fisci, post Gai. §. 3. Ulp. XVIII.

fragm. 1. c. §. 85. 87. De iure
cfr. Gai. §. 215. 223.
5) Vaticana §. 85. initio.
Gai. 2. §. 286. Fragm. de iure

7) Ulp. XVII. 3. et interpolatæ, fr. 60. 90. D. 32. 9) Fr. 80. D. 32. 10) Fr. 89. pr. D. eod.

8) Gai. 2. §. 207. 11) Gai. 2. §. 208.

§. 713. Iustinianus autem cum non solum omne discrimen inter vetera legatorum genera, verum etiam ius caduca vindicandi (quod iam in desuetudinem abire cœperat) sustulisset: etiam de iure accrescendi inter legatarios edixit, et hoc sancivit 1). „Ubi legatarii et fideicommissarii duo forte vel plures sunt, quibus aliquid relictum sit, si quidem coniunctim relinquatur, et quidam noluerint legatum, volentibus solummodo id totum accedat. Sin autem disiunctim, nec omnes legatarii, quibus separatim res relicta sit, in eius acquisitionem concurrant, sed unus forte eam accipiat: hæc solida eius sit, et non vacuetur pars, quæ deficit, sed apud eum, qui habet, solida remaneat. Et ideo si onus fuerit in persona eius, hoc omnimodo impleat. Si vero in deficientis personam erat collatum, non sentiat is, qui non alienum sed suum legatum imminutum habet."

§. 714. Coniuncto igitur collegatarii pars accrescit volenti tantum sed cum onere 2): non coniuncto, i. e. re tantum coniuncto, et invito accrescit 3), sed sine onere 4).

Inter verbis tantum coniunctos, i. e. quibus partes rei legatæ sunt, ius accrescendi nullum est: nam tot sunt legata, quot personæ 5).

8.715. Cum quod iure accrescendi acquiritur, retro acquisitum videatur, etiam heredi legatarii post diem cedentem defuncti, deficientis pars accrescit 6). Si plures sunt legatarii, quibus deficientis collegatarii pars accrescit, singulis pro quantitate legati cuiusque portio acquiritur, et si simul re tantum et re ac verbis coniuncti inveniantur, hi præferuntur 7).

§. 716. In usufructu legato ius accrescendi latissime patet: ususfructus et constitutus et postea amissus, nihilominus ius accrescendi admittit 8). Cuius rei ratio secundum veteres hæc est,

1) C. un. §. 11. C. 6, 51 (de cad. toll.). Intermedia verba omittimus. 2) In his Iustinianus ius legis Papiæ secutus est. Hodierni hoc ius accrescendi vocant.

3) In his vetus ius accrescendi retinuit. Hodierni hoc ius non descrescendi vocant.

4) Hoc ex suo arbitrio Iustinianus adiecit.

5) Non obst. fr. 89. pr. D. 32. et fr. 16. §. 2. D. 30. cfr. fr. 11. D. 7, 2 (de usufr. accresc.). fr. 80. D. 32. et fr. 7. pr. D. 34, 5 (de reb. dub.). 6) Fr. 17. §. 1. fr. 34. D. 9, 2 (de leg. Aquil.). fr. 26. §. 1. D. 35, 1 (de conditionib.).

7) Fr. 4. pr. D. 31. Arg. fr. 89. pr. D. 32.

8) Fr. 1. §. 3. D. 7, 2 (de usufr. accrescendo). Vaticana §. 77. Hoc ius auctoritate prudentum constitutum est; quod ex his et aliis locis, præsertim in Vat. fr., conspicitur.

quod ususfructus quotidie constituitur 1): i. e. quod licet semel tantum dies legati cedat, tamen ius utendi non sicut proprietas semel acquisitum in perpetuum usufructuarii factum videtur, sed quotidie denuo acquiritur; nam ex facto i. e. ex fruendo constat eius 2), cui relictus est, ideoque eatenus tantum eius est, quatenus persona adest 3). Quoties ergo ita pluribus ususfructus relictus sit, ut singulorum in solidum et concursu tantum divisus sit, iuri accrescendi necessario locus erit, cum altera persona deficit, sive id ab initio fit, sive postea, quam ea iam frui cœperat: nam eatenus tantum partes ususfructus fiunt, quatenus uterque fruitur 4).

TIT. V. DE ADEMPTIONE ET TRANSLATIONE LEGATORUM.

§. 717. Legatum quod datum est, adimi potest vel eodem testamento, vel codicillis testamento confirmatis, dum tamen eodem modo adimatur, quo datum est 5), i. e. contraria formula v. c. si quis legaverit do, lego; legatum adimitur non do, non lego. Quod si factum fuerit, ipso iure legatum sublatum est. Fideicommissa nuda voluntate adimuntur; si legatum ita adimatur, doli mali exceptione heres legatarium repellet 6). Iure novissimo cum legata fideicommissis sint æquiparata, nihil interest, quibus modis ademptio fiat; dummodo voluntas testatoris, legatum adimere volentis, constet.

§. 718. Spectatur autem tam in dandis quam adimendis legatis ac fideicommissis semper novissima voluntas, cum nemo sibi eam legem ponere possit, ut a priori voluntate ei recedere non liceat 7). Ademptio igitur non solum verbis, sed etiam rebus ipsis et factis fieri potest, veluti si testator legatum induxerit3), vel si rem legatam destruxerit vel in aliam formam mutaverit, ut ad pristinam speciem reduci nequeat 9); item si testator vivus alii rem donaverit 10). Si vendiderit rem, videndum: an legatum

1) Vaticana §. 77: „Omnes enim auctores apud Plautium de hoc consenserunt, ut et Celsus et Iulianus eleganter aiunt: ususfructus cottidie constituitur et legatur, non ut proprietas eo solo tempore, quo vindicatur.“

2) Vatic. §. 59.

3) Vatic. §. 55.

4) Inde in Vaticanis dicitur: cum primum itaque non inveniet alterum qui sibi concurrat, solus utetur totum.

5) Ulp. fragm. XXIV. 29.

6) Fr. 3. §. 11. fr. 4. D. h. t. Gai. 2. §. 198. c. 17. C. 6, 42 (de fideicommissis).

7) Fr. 6. §. 2. fr. 17.

8) Fr. 16. D. h. t.

D. h. t. fr. 12. §. 3. D. 30. fr. 22. pr. D. 32.
9) Fr. 65. §. 2. D. 30. fr. 88. §. 2. D. 32.

10) Fr. 18. D. h. t. Et ademptum est legatum, etsi donatio non valeat; fr. 24. §. 1. eod.

adimendi animo eam alienaverit; hoc autem fecisse præsumitur, si non propter necessitatem rei familiaris sed nuda voluntate vendidit ). Colligitur etiam legata adimendi voluntas ex his, si ini1). micitiæ capitales inter testatorem et legatarium intercesserint, vel si testator postrema scriptura quapiam ratione motus conviciis prosecutus sit legatarium 2). Item si onus, sub quo relictum est, a testatore revocatum sit 3). Divortium denique dissolvit legatum uxori relictum 1). Quibus autem ex causis datio legati inutilis est, ex iisdem etiam ademtio non valet, veluti ob incertam testatoris voluntatem 5).

§. 719. Translatio legati fit quatuor modis; aut enim a persona in personam transfertur, aut ab eo, qui dare iussus est, transfertur, ut alius det; aut cum res pro re datur, ut pro fundo decem aurei, aut quod pure datum est, transfertur sub conditione 6). Quæ a persona in personam fit translatio legati, tacitam ademptionem continet; inde, licet transferatur legatum in eum, cui cum testatore testamentifactio non est, nec illi tamen debetur, cui fuerit ademptum 7).

§. 720. Sunt et aliæ causæ, ex quibus legatum intercidit, veluti si ea persona, cui legatum est, ante diem cedentem moriatur, aut testamentifactionem habere desinat 8); vel cum deficiat is, a quo relictum est legatum vel fideicommissum, nec onus ad coheredem vel ad collegatarium iure accrescendi transeat 9). Item

1) Fr. 15. 18. D. h. t. fr. 11. §. 12. D. 32. §. 2. I. 2, 20. Si contraria voluntas testatoris probari potest, prævalet; c. 3. C. 6, 37 (de legat.). 2) Fr. 13. 29. D. h. t. fr. 9. §. 1. D. 34, 9 (tit. cit.). 3) Arg. fr. 30. §. 2. fr. 31. §. 1. D. h. t. fr. 60. D. 31. fr. 38. §. 6. D. 32. c. un. §. 4. 4) Fr. 49. §. 6. D. 32. Arg. fr. 11. §. 10. et uxor.).

Obstare videntur fr. 17. pr.
C. 6, 91 (de cad. toll.).
D. 24, 1 (de don. inter vir.

5) Magnopere ob fragmenta sibi invicem obstantia de hac specie disputatur: utrum si duobus Titiis quis separatim legaverit et uni ademerit, nec appareat, cui ademptum sit, legatum utrique an neutri debeatur? Et utrique legatum deberi Ulpianus respondit in fr. 3. §.7. D. h. t.; in fr. 10. pr. D. (de reb. dubiis) vero neutri. Utraque sententia probabilibus rationibus defendi potest. Licet enim novissima scriptura, qua legatum adimitur, obscura sit, illud tamen certum est: testatorem non nisi uni eorum legatum relictum voluisse. Cum autem incertum sit, utri eorum, neutri legatum deberi videtur. Hoc fideicommissorum naturæ magis consentaneum esse videtur. Cfr. novissimam de hac controversia disputationem apud v. Vangerow §. 541. 6) Fr. 6. pr. D. h. t.

7) Fr. 5. 20. D. h. t. fr. 34. pr. D. 30. fr. 78. §. 10. D. 36, 1 (ad SC. Treb.). 8) Fr. 59. pr. §. 1. 2. D. 35, 1 (de conditionib.). Quod principi relictum est, successori eius debetur. fr. 56. D. 31.

9) Fr. 19. D. 29, 7 (de codicillis). fr. 77. §. 29. D. 31. c. un. §. 4. 9. 11. C. 6, 51 (de cad. toll.). cfr. et fr. 29. §. 2. fr. 49. §. 4. fr. 61. §. 1. fr. 77. §. 15. D. 31.

1

rei legata interitu: si quidem res sine facto heredis perierit 1) nec tum rei interemtæ æstimatio debetur; immo nec accessiones quidem præstandæ sunt, si ante diem cedentem res ipsa interiit 2).

§. 721. Denique et ut indignis legata auferuntur, et non recte relicta pro non scriptis habentur 3), veluti turpia legata, quæ magis denotandi legatarii gratia scribuntur odio testatoris 4) vel quæ in eam causam pervenerunt, a qua incipere non possunt 5), vel si quis ipse sibi in testamento legatum adscripsit 6).

TIT. VI. DE LEGE FALCIDIA 7).

§. 722. Minuuntur legata alicui relicta per legem Falcidiam, si heres ita oneratus est, ut ei quarta pars hereditariæ suæ portionis libera non sit. Iubet enim lex: non plus quam dodrantem totius patrimonii legari, ut omnino quadrans integer apud heredes remaneat. Hæcque iussit in favorem testantium; quia ante eam heredes, si legatis nimium onerati essent, pro nullo vel minimo lucro hereditatem adire recusabant 3).

§. 723. Ante hanc legem lata erat 9) lex Furia, qua exceptis quibusdam personis, cæteris plus mille assibus legatorum nomine mortisve causa capere permissum non erat. Sed hæc lex non perfecit, quod voluit; qui enim v. g. quinque millium æris patrimonium habebat, poterat quinque hominibus singulis millenos asses legando totum patrimonium erogare. Ideo postea lata est lex Voconia, qua cautum est: ne cui plus legatorum nomine mortisve causa capere liceret, quam heredes caperent. Ex qua lege plane quidem aliquid habere heredes videbantur: sed tamen fere vitium simile nascebatur: nam in multas legatariorum personas distributo patrimonio, poterat adeo heredi minimum relinquere testator, ut non expediret heredi, huius lucri gratia totius hereditatis onera sustinere.

§. 724. Ratio autem legis Falcidiæ hæc est, ut salva et ab oneribus libera esse debeat heredi quarta bonorum ei relictorum pars; unde si plus relictum est, legata minuuntur, in tantum ut quarta

1) §. 16. I. 2, 20 (de legatis). fr. 22. §. 2. D. 32.

2) §. 17. I. eod. fr. 88. §. 2. D. 32. fr. 49. pr. D. 31. fr. 1–4. fr. 12. D. 33, 8 (de pecul. leg.). fr. 2. 4. pr. D. 33, 9 (de penu legata). 3) Dig. 34, 8 (de his quæ pro non scriptis).

5) Fr. 3. §. 1. 2. D. 34, 8. 6) Fr. 1. D. eod.

4) Fr. 54. D. 30.

7) Dig. 35, 2 (ad legem Falcidiam). C. 6, 50 (eod. tit.). I. 2, 22 (de lege Falc.). Gai. 2. §. 224. seq. Ulp. XXIV, 32. Paul. III. 8. Nov. 1. c. 2. 8) Legis verba continet fr. 1. pr. D. h. t. pr. I. eod.

9) Ex Gai. 2. §§. 225. 226.

« PreviousContinue »