Page images
PDF

sex menses non satisdaret, olim secunda missio in propria heredis bona dari solebat1).

TIT. IV. DE IURE ACCRESCENDI INTER LEGATARIOS.

§.711. Aliquando si unus ex pluribus legatariis deficit, legatum, quod habuisset, iure accrescendi apud collegatarium remanet. Antiquo quidem iure deficientis pars collegatario accrescebat, si duobus vel pluribus per vindicationem eadem res legata esset, sive coniunctim sive disiunctim: i. e. tam si ita esset legatum: Tilio et Seio hominem Stichum do, lego; quam si ita: Lucio Titio hominem Stichum do lego, Seio eundem hominem do lego2). Si per damnationem eadem res duobus pluribusve legata esset, accrescendi iuri nunquam locus erat: si enim coniunctim legata esset res, singulis partes debebantur, si disiunctim, singulis so- lidum debebatur 3). Huius discriminis ratio in eo posita est, quod in legato per vindicationem duobus vel pluribus relicto, singuli totum habent et concursu tantum res divisa est 4). Si vero per damnationem legetur, ideo cessat, quia damnatio partes facit5).

§.712. Quod autem dictum est, deficientis portionem in per damnationem quidem legato in hereditate remansisse, in per vin dicationem vero collegatario accrevisse, admonendi sumus ante legem Papiam iure civili ita fuisse: post legem vero Papiam deficientis portio caduca fiebat, et ad eos pertinebat, qui in eo tes tamento liberos habebant6). Caduca autem cum suis oneribus vindicabantur 7). Si plures essent collegatarii in testamento, qui liberos haberent, coniunctus potior erat8) i. e. tam is, qui re et verbis coniunctus est9), quam qui verbis tantum erat coniunctus 10). Et ideo, quod ad hoc ius, quod legePapia constituebatur coniunctis, nil intererat: utrum per vindicationem an per damna tionem legatum esset 11).

1) Fr. 5. §. 16—19. D. h. t. (36,4). Hsec missio in rem tanquam superflua abolita est a Iustinlano in, o. 1. et 3. §. 2. C. 6, 43 (oommunia legat.).

2) Gai. 2. §. 199. Ulp. 24. §.12. efr. et Vatio. iur. rom.fragm. §.75—88. cfr. Analyse historique du droit d'accroissement entre legataires, par M. A. O. Holtius. Liege 1830. et Machelard, Bevue historique du droit t. III. 161. 305. 401. t. IV. 1. 309. 429. 545.

3) Ulp. 24. §. 13. Gai. 2. §. 205. Vat. fragm. l. o. §. 85. 87. De iure accrescendi in reliquis legatorum generibus. cfr. Gai. §. 215. 223.

4) Fr. 3. pr. D. 8, 2 (de usufructu). 5) Vaticana §. 85. initio.

6) Gai. 2. §. 206. Ulp. l. o. §. 12. 13. Gai. 2. §. 286. Fragm. de iure fisci, post Gai. §. 3. Ulp. XVIII.

7) Ulp. XVII. 3. et interpolatse, fr. 60. 90. D. 32. 8) Gai. 2. §. 207. 9) Fr. 80. D. 32. 10) Fr. 89. pr. D. eod. 11) Gai. 2. §. 208. 1) C. un. §. 11. C. 6, 51 (deoad. tolL). Intermedia verba omittimus.

§.713. Iustinianus autem cum non solum omne discrimen inter » vetera legatorum genera, verum etiam ius caduca vindicandi (quod iam in desuetudinem abire coeperat) sustulisset: etiam de iure accrescendi inter legatarios edixit, et hoc sancivit1). „Ubi legatarii et fideicommissarii duo forte vel plures sunt, quibus aliquid relictum sit, si quidem coniunctim relinquatur, et quidam noluerint legatum, volentibus solummodo id totum accedat. Sin au tem disiunctim, nec omnes legatarii, quibus separatim res relicta sit, in eius acquisitionem concurrant, sed unus forte eam accipiat: haec solida eius sit, et non vacuetur pars, quae deficit, sed apud eum, qui habet, solida remaneat. Et ideo si onus fuerit in persona eius, hoc omnimodo impleat. Si vero in deficientis per sonam erat collatum, non sentiat is, qui non alienum sed suum legatum imminutum habet."

§.714. Coniuncto igitur collegatarii pars accrescit volenti tantum sed cum onere 2): non coniuncto, i. e. re tantum coniuncto, et invito accrescit8), sed sine onere4).

Inte^r verbis tantum coniunctos, i. e. quibus partes rei legatae sunt, ius accrescendi nullum est: nam tot sunt legata, quot personae5).

§.715. Cum quod iure accrescendi acquiritur, retro acquisi tum videatur, etiam heredi legatarii post diem cedentem defuncti, deficientis pars accrescit6). Si plures sunt legatarii, quibus de ficientis collegatarii pars accrescit, singulis pro quantitate legati cuiusque portio acquiritur, et si simul re tantum et re ac verbis coniuncti inveniantur, hi praeferuntur7).

§. 716. In usufructu legato ius accrescendi latissime patet: ususfructus et constitutus et postea amissus, nihilominus ius accrescendi admittit8). Cuius rei ratio secundum veteres haec est, quod ususfructus quotidie constituitur 1): i. e. quod licet semel tantum dies legati cedat, tamen ius utendi non sicut proprietas semel acquisitum in perpetuum usufructuarii factum videtur, sed quotidie denuo acquiritur; nam ex facto i. e. ex fruendo constat eius2), cui relictus est, ideoque eatenus tantum eius est, quate- nus persona adest3). Quoties ergo ita pluribus ususfructus re lictus sit, ut singulorum in solidum et concursu tantum divisus sit, iuri accrescendi necessario locus erit, cum altera persona de ficit, sive id ab initio fit, sive postea, quam ea iam frui coeperat: nam eatenus tantum partes ususfructus fiunt, quatenus uterque fruitur 4).

2) In his Iustinianus ius legis Papise secutus est. Hodierni hoc ius aocrescendi vocant.

3) In his vetus ius accrescendi retinuit. Hodierni hoo ius non desorescendi vocant.

4) Hoc ex suo arbitrio Iustinianus adiecit .

5) Non obst. fr. 89. pr. D. 32. et fr. 16. §. 2. D. 30. ofr. fr. 11. D. 7, 2 (de usufr. acoresc). fr. 80. D. 32. et fr. 7. pr. D. 34, 5 (de reb. dub.).

6) Fr. 17. §. 1. fr. 34. D. 9, 2 (de Ieg. AquU.). fr. 26. §. 1. D. 35, 1 (de conditionib.).

7) Fr. 4. pr. D. 31. Arg. fr. 89. pr. D. 32.

8) Fr. 1. §. 3. D. 7, 2 (de usufr. accrescendo). Vaticana §. 77. Hoo ius auctoritate prudentum constitutum est; quod ex his et aliis locis, pr»sertim in Vat. fr., conspioitur.

TIT. V. DE ADEMPTIONE ET TRANSLATIONE LEGATORTJM.

§. 717. Legatum quod datum est, adimi potest vel eodem tes tamento, vel codicillis testamento confirmatis, dum tamen eodem modo adimatur, quo datum est5), i. e. contraria formula v. c. si quis legaverit do, lego; legatum adimitur non do, non lego. Quod si factum fuerit, ipso iure legatum sublatum est. Fideicommissa nuda voluntate adimuntur; si legatum ita adimatur, doli mali exceptione heres legatarium repellet6). Iure novissimo cum legata fideicommissis sint aequiparata, nihil interest, quibus modis ademptio fiat; dummodo voluntas testatoris, legatum adimere volentis, constet.

§.718. Spectatur autem tam in dandis quam adimendis legatis ac fideicommissis semper novissima voluntas, cum nemo sibi eam legem ponere possit, ut a priori voluntate ei recedere non liceat7). Ademptio igitur non solum verbis, sed etiam rebus ipsis et factis fieri potest, veluti si testator legatum induxerit8), vel si rem legatam destruxerit vel in aliam formam mutaverit, ut ad pristinam speciem reduci nequeat9); item si testator vivus alii rem donaverit10). Si vendiderit rem, videndum: an legatum adimendi animo eam alienaverit; hoc autem fecisse praesumitur, si non propter necessitatem rei familiaris sed nuda voluntate vendidit1). Colligitur etiam legata adimendi voluntas ex his, si inimicitiae capitales inter testatorem et legatarium intercesserint, vel si testator postrema scriptura quapiam ratione motus conviciis prosecutus sit legatarium2). Item si onus, sub quo relictum est, a testatore revocatum sit8). Divortium denique dissolvit legatum uxori relictum4). Quibus autem ex causis datio legati inutilis est, ex iisdem etiam ademtio non valet, veluti ob incertam testatoris voluntatem5).

1) Vatioana §. 77: „Omnes enim auotores apud Plautium de hoo oonsenserunt, ut et Celsus et Iulianus eleganter aiunt: ususfruotus cottidie constituitur et legatur, non ut proprietas eo solo tempore, quo -vindicatur."

2) Vatio. §. 59. 3) Vatio. §. 55.

4) Inde in Vaticanis dicitur: cum primum itaque non inveniet alterum qui sibi concurrat, solus utetur totum.

5) Ulp. fragm. XXIV. 29.

6) Fr. 3. §. 11. fr. 4. D. h. t. Gai. 2. §. 198. o. 17. C. 6, 42 (de fideioommissis).

7) Fr. 6. §. 2. fr. 17. D. h. t. fr. 12. §. 3. D. 30. fr. 22. pr. D. 32.

8) Fr. 16. D. h. t. 9) Fr. 65. §. 2. D. 30. fr. 88. §. 2. D. 32.

10) Fr. 18. D. h. t. Et ademptum est legatum, etsi donatio non valeat; fr. 24. §. 1. eod.

§.719. Translatio legati fit quatuor modis; aut enim a persona in personam transfertur, aut ab eo, qui dare iussus est, transfertur, ut alius det; aut cum res pro re datur, ut pro fundo decem aurei, aut quod pure datum est, transfertur sub conditione6). Quae a persona in personam fit translatio legati, tacitam ademptionem oontinet; inde, licet transferatur legatum in eum, cui cum testatore testamentifactio non est, nec illi tamen debetur, cui fuerit ademptum7).

§.720. Sunt et aliae causae, ex quibus legatum intercidit, ve luti si ea persona, cui legatum est, ante diem cedentem moriatur, aut testamentifactionem habere desinat8); vel cum deficiat is, a quo relictum est legatum vel fideicommissum, nec onus ad coheredem vel ad collegatarium iure accrescendi transeat9). Item rei legatae interitu: si quidem res sine facto heredis perierit1) nec tum rei interemtae aestimatio debetur; immo nec accessiones quidem praestandae sunt, si ante diem cedentem res ipsa interiit2). §. 721. Denique et ut indignis legata auferuntur, et non recte relicta pro non scriptis habentur 8), veluti turpia legata, quae magis denotandi legatarii gratia scribuntur odio testatoris4) vel quae in eam causam pervenerunt, a qua incipere non possunt5), vel si quis ipse sibi in testamento legatum adscripsit6).

1) Fr. 15. 18. D. h. t. fr. 11. §. 12. D. 32. §. 2. I. 2, 20. Si oontraria voluntas testatoris probari potest, praevalet; c. 3. C. 6, 37 (de legat.).

2) Fr. 13. 29. D. h. t. fr. 9. §. 1. D. 34, 9 (tit. cit.).

3) Arg. fr. 30. §. 2. fr. 31. §. 1. D. h. t. Obstare videntur fr. 17. pr. fr. 60. D. 31. fr. 38. §. 6. D. 32. o. un. §. 4. C. 6, 91 (de cad. toll.).

4) Fr. 49. §. 6. D. 32. Arg. fr. 11. §. 10. D. 24, 1 (de don. inter vir. et uxor.).

5) Magnopere ob fragmenta sibi invicem obstantia de hac specie disputatur: utrum si duobus Titiis quis separatim legaverit et uni ademerit, neo appareat, cui ademptum sit, legatum utrique an neutri debeatur? Et utrique legatum deberi Ulpianus respondit in fr. 3. §.7. D. h. t.; in fr. 10. pr. D. (de reb. dubiis) vero neutri. Utraque sententia probabilibus rationibus defendi potest. Licet enim novissima scriptura, qua legatum adimitur, obsoura sit, illud tamen certum est: testatorem non nisi uni eorum legatum relictum voluisse. Cum autem incertum sit, utri eorum, neutri legatum deberi videtur. Hoc fideicommissorum naturse magis consentaneum esse videtur. Cfr. novissimam de hao controversia disputationem apud ». Vangerow §. 541.

6) Fr. 6. pr. D. h. t.

7) Fr. 5. 20. D.h. t. fr.34.pr. D. 30. fr.78. §.10. D. 36, 1 (adSC.Treb.).

8) Fr. 59. pr. §. 1. 2. D. 35, 1 (de conditionib.). Quod principi relictum est, successori eius debetur. fr. 56. D. 31.

9) Fr. 19. D. 29, 7 (de oodioillia). fr. 77. §. 29. D. 31. o. un. §. 4.9.11. C. 6, 51 (de oad. toll.). ofr. et fr. 29. §. 2. fr. 49. §. 4. fr. 61. §. 1. fr. 77. §. 15. D. 31.

TIT. VI. DE LEGE FALCIDIA ')•

§. 722. Minuuntur lcgata alicui relicta per legem Falcidiam, si heres ita oneratus est, ut ei quarta pars hereditariae suae portionis libera non sit. Iubet enim lex: non plus quam dodrantem totius patrimonii legari, ut omnino quadrans integer apud here des remaneat. Haecque iussit in favorem testantium; quia ante eam heredes, si legatis nimium onerati essent, pro nullo vel mi nimo lucro hereditatem adire recusabant 8).

§. 723. Ante hanc legem lata erat9) lex Furia, qua exceptis quibusdam personis, caeteris plus mille assibus legatorum nomine mortisve causa capere permissum non erat. Sed haec lex non perfecit, quod voluit; qui enim v. g. quinque millium aeris pa trimonium habebat, poterat quinque hominibus singulis millenos asses legando totum patrimonium erogare. Ideo postea lata est lex Voconia, qua cautum est: ne cui plus legatorum nomine mor tisve causa capere liceret, quam heredes caperent. Ex qua lege plane quidem aliquid habere heredes videbantur: sed tamen fere vitium simile nascebatur: nam in multas legatariorum personas distributo patrimonio, poterat adeo heredi minimum relinquere testator, ut non expediret heredi, huius lucri gratia totius hereditatis onera sustinere.

§. 724. Ratio autem legis Falcidiae haec est, ut salva et ab oneribus libera esse debeat heredi quarta bonorum ei relictorum pars; unde si plus relictum est, legata minuuntur, in tantum ut quarta

1) §. 16. I. 2, 20 (de legatis). fr. 22. §. 2. D. 32.

2) §. 17. I. eod. fr. 88. §. 2. D. 32. fr. 49. pr. D. 31. fr. 1-4. fr. 12. D. 33, 8 (de pecul. leg.). fr. 2. 4. pr. D. 33, 9 (de penu legata).

3) Dig. 34, 8 (de his qu» pro non soriptis). 4) Fr. 54. D. 30. 5) Fr. 3. §. 1. 2. D. 34, 8. 6) Fr. 1. D. eod.

7) Dig. 35, 2 (ad legem Faloidiam). C. 6, 50 (eod.tit.). I. 2, 22 (de lege Falo.). Gai. 2. §. 224. seq. Ulp. XXIV, 32. Paul. III. 8. Nov. 1. o. 2.

8) Legis verba continet fr. 1. pr. D. h. t. pr. I. eod.

9) Ex Gai. 2. §§. 225. 226.

~v

« PreviousContinue »