Page images
PDF

Sed id evenit in his quatuor fere saeculis, ut ius in artis formam redigeretur, et accuratissime et diligentissime a plurimis et gravissimis viris excoleretur, adeo quidem, ut iurisprudentia apud Romanos ad tantum culturae fastigium pervenerit, quantum apud nullum unquam alium populum eam attigisse videmus.

§.56. Iam Ciceronis tempore Roma totius terrarum orbis dominatrix, discordiis fessa, libertate sua destituta, potentium im perio succubuit. Imperatores nonnunquam summa probitate ac prudentia rempublicam gubernabant, saepissime autem pessime et crudelissime regnabant, et imperii populique excidium accelerabant. Populus ipse degeneravit, luxuria aucta, antiquae virtutis robore exstincto, omne vitiorum genus romanum nomen inquinavit. Fracta autem virtute, fortissimum reipublicae praesidium detractum 1).

§. 57. Artes tamen et omnis fere generis disciplinas interea Romani colere coeperunt, easque praecipue, quaecum populi in genio congruebant, quasque libere profiteri sub imperatoribus licebat. In his iuris civilis maxime privati scientia mox reliquas omnes superavit. Gloria summa magnorum virorum in iuris peritia posita. Romani ius suum summo fervore complectebantur, veteris libertatis decus. Operam iurisprudentes non tantum in causis orandis posuerunt, sed miro quodam studii stimulo incitati, id tendebant, ut ius civile ingenio suo adiuvarent et iurisprudentiam tam docendo, quam scribendo augerent et ornarent. Graecorum philosophia litterisque, et omnium artium honestarum cognitione imbuti, ad opus sese contulerunt, subtili ingenio, in arte ius componendi et artificiose pertractandi versatissimi, singulari methodo pollentes, doctrinae lumina in omnes res quotidianas, in mediam quasi vitam inferendi, legum argumenta acutissime interpretandi et ex factis ac quaestionibus gravissimis illustrandi; quo factum est, ut omne ius iurisprudentiae cancellis contineretur, adeoque eo nobilitato in iudiciis et quotidiano usu sola iuris per fecta scientia, vera haec ars boni et aequi, regnare videretur. Discipuli magistros superare, et iurisprudentia usque ad Alexandri Severi tempora, ab imperatoribus quibusdam adiuta, semper in altius evecta est. Soli fere Iurisconsulti linguae latinae urbanitatem conservabant per hanc aetatem, cum undique iam in orbe romano barbaries grassari coepissetz).

1) Mirabili arte hanc reipublic» conversionem depinxit Taoitus mAnnal. lib. I. 1. Soltius §. 565—570.

2) Cfr. L. Valla, lib.3 de elegantiis linguce latince. Holtiua §. 618—635.

§.58. Libri autem utilissimi, quos de iure scripserunt, varii sunt generis, veluti breviora iuris compendia, institntiones, re gulae, dcfinitiones, in quibus ordinem imprimis miramur; vel luculentiores libri iuris civilis, digesta, aut ad Edictum commentarii, tum vero et responsorum, epistolarum, decretorum vel factorum libri, denique enchiridia, pandectae, sententiarum opera, vel de officio singulorum magistratuum iudicumve. Leges singulares quoque, vel senatusconsulta vel edicti perpetui capita commentati sunt, et ad anteriorum clarorum prudentum libros notas scripserunt 1).

§.59. In sententiis suis saepe, ut naturaliter evenit, in divcrsas partes abibant; et narratur nobis, ab Augusti temporibus, per integrum fere saeculum, duas inter se adversarias lurisconsultorum sectas seu scholas exstitisse, quarum vero diversa ratio non et hodie omnino cognita est2).

§. 60. Primus et celeberrimus omnium, qui ita apud Romanos iuris artem professus est, Cicerone teste (in Bruto c. 41. 42) huius amicus Servius Sulpitius erat, qui vero plures aequales praeclaros iurisperitos atque discipulos habuit. Sub Augusto maxime claruere duarum scholarum principes Ant. Labeo, vir maximus, et Ateius Capito. Sequebantur illum Nerva, hunc Sabinus, deinde Proculus et Cassius, a quibus scholae Cassianorum et Proculeianorum dictae, qui sub Domitiano Pegasiani et Sabiniani vocabantur (nisi hoc nomen forte sit antiquius), cum in Proculeianorum capite Pegasus, in Cassianorum Coelius Sabinus essent. Nec postea statim scholarum inter se diversitas evanuisse videtur. Mox im primis claruerunt Iulianus, qui edictum composuisse dicitur sub Hadriano, hoc approbante, tum Pomponius, Gaius, aliique inter quos et Cervidius Scaevola, Septimii Severi Imperatoris et celeberrimi Papiniani iuris praeceptor. Sub hoc imperatore eiusque successoribus omnium Iurisconsultorum clarissimi simulque ultimi vixerunt, Papinianus, Ulpianus, Paulus et Modestinus, e quorum libris maximam partem in Iustiniani Pandectis servata aeterna ea iurisprudentiae romanae monumenta supersunt1), qua3 undique terrarum summis laudibus celebrantur 2).

1) Holtiua §. 636—641.

2) Pompon. §.47. Tacit. Annal. III. 75. Suet. in Augusto o. 64. Dio Cass. LIV. 15. A. Gell. XIII. 12. 13. Holtiu» 1. o., Dirksen, Beytr&qe. Probabilissima videtur celeb. Schraderi opinio, has seotas nil nisi iuris scholas, in diversis urbis Romse regionibus sitas fuisse. Pomp. l. o. §- 47. Illud etiam cernimus: Proculeianos magis ex ratione iuris respondisse, dum Sabiniani id, quod receptum erat, sequebantur.

§. 61. Iuris autem interea status apud Romanos hic fuit. Eadem, quae iuris civilis, iuris gentium quoque erat auctoritas eaque maxima. Ius civile scriptum ex legibus, senatusconsultis, item ex constitutionibus principum descendebat3). Forma reipublicae enim non statim perversa est, liberae civitatis specie per durante; quare etiam sub primis imperatoribus leges latae. Senatusconsultorum autem copia erat, cum imperatores senatus auctoritatem in eiusmodi rebus augerent, quo in suis consiliis exsequendis mutuum ab eo auxilium acciperent. Plurima SCta ad imperatorum orationes facta4).

§.62. His accessere constitutiones principum; quod enim princeps per epistolam vel subscriptionem statuit, vel cognoscens decrevit, vel de plano interlocutus est, vel edicto praecepit, pro iure et lege custodiebatur. Quae imperatorum tali modo iura condendi potestas num lege regia, ut dicitur, nitatur, de eo valde ambigunt iuris interpretes, licet nunquam dubitatum fuerit quin id quod princeps constituerit, legis vicem obtineat; cum per legem imperium accipiat5). Constitutionum numerus quotidie auctus, leges postea et senatusconsulta rarissima. Neque tamen primae constitutiones ab Hadriano demum profectae sunt6).

§. 63. Iuris quoque non scripti species hac aetate perduravere. Ius honorarium, maxime studio Iurisconsultorum auctum, summam auctoritatem assecutum est, diuturno usu comprobatum, quotidie dilatatum et emendatum 7). Hoc et sub Hadriano a Iuliano factum esse traditur, quamvis tamen edictum non tunc demum perpetuum sit vocatum, quod multi volunt, qui putant, tum edictum pro omni aevo finitum et absolutum fuisse, interdictis mutationibus a Praetoribus in eo faciendis 1).

1) Praeterea et alia ad nos pervenere ut Ulpianifragmenta a Cuiacio primum edita, et Oaii Inatitutiones, non integre superstites anno 1816 detectae, cetera.

2) Iurisconsultorum Rom. indicem invenies apud Bachium L. C. P. 238—260 ante Serv. Sulpitium; post p. 260-269, p. 403-419, 472, 506. et apud Poihier, Pandectce lustinianece. vol. I. Prolegom. Holtius §. 642—651.

3) Gai. I. §. 2—7. Ulp. Fragmenta tit. I. Fragment. iur. rom. Dositheanum denuo nuper edit. a Fred. Ad. Sehilling. Lipsise 1819. p. 14 seq., et Bonnao publ. cura E. Boscking in Corpore iur. Antei. p. 41.

4) Tac. Annal. VI. 7. 27. Fr. 8. D.2. 15- (de transaot.). Fr. 59. 60. D. 23.2 (de ritu nupt.).

5) Constitutionum origo in militari Imperatorum potestate quaerenda videtur. Lege imperium niti, diount Gai. 1. §. 5 et Fr. 1. D. 1, 4 (de constit.).

6) Cfr. Corpds Lkguh ab imperatoribus romanis ante Iustinianum latarum, quse extra Constitutionum Codices supersunt. Collegit Qustavus ffcenel. Lipsias 1857.

7) Veluti a Labeone, sec. Gell. XIII. 10 ab Ofilio j sec. Pompon. §. 44. a Caio Cassio seo. fr. 26. §. 7. D. 4. 6 (ex quib. caus. maior.).

§.64. Consuetudines vel ius, quod dicitur moribus constitu tum, ut antea servabantur: et in municipiis vel provinciis, sicut in urbe Roma, loci consuetudines pro iure habebantur. Summa quoque erat rerum perpetuo similiter iudicatarum auctoritas2).

§. 65. Pari modo ius civile perduravit, et maiorem quam antea auctoritatem obtinuit, propter maximam illam iurisconsultorum famam. Sub Imperatoribus prudentum responsis, quibus permissum erat ut ex principis auctoritate responderent, ab Hadriano maior adeo vis tributa, ut si in unum concurrerent eorum sententiae, legis vicem obtinerent *).

TIT. IV. DE FATIS IURIS ROMANORUM AB ALEXANDRO SEVERO USQUE AD IUSTINIANUM I. ♦).

A. U. C. B. — MCCC. P. CR. CCL. — DL.

§.66. Postquam insignes illi iurisconsulti occubuerant, iurisprudentiae forma mox mutata est. Lapso iam ceterarum artium liberalium studio, iurisperitorum quoque labi eruditionem, doctrinamque inconditam evadere oportuit; iamque de iure scriptores in sequenti tempore fere nulli. Res romanae, populi virtute et reipublicae firmitate fracta, quotidie decrescebant: pessimorum imperatorum, qui coniurationibus etpercrimina omnis generis aditum sibi ad imperium pararunt, longa series; barbarorum populorum potentia in dies fortior.

§.67. Per centum post Alexandrum Severum annos, iurisprudentia quasi deperdita esse videtur; tantum de ea per haec tem pora silentium est. In principum tamen auditoriis, maxime Diocletiani lmperatoris, semper peritissimi fuere iurisconsulti, quo rum eximia iuris cognitio ex multis horum imperatorum constitutionibus elucet. Summa hoc tempore principalium constitutionum auctoritas fuisse videtur, cum magna sit eorum, maxime'decretorum, interlocutionum, epistolarum aut rescriptorum copia.

1) Sunt h8ec perobscura, ab Eutropio VIII. 9. et a Iustiniano nobis tradita. C. 2. §. 18. C. 1. 17 (de veteri iure enucleando). — Walter §. 418. Maynz §. 65.

2) Fr. 32. §. 1. f. 33—38. D. 1. 3 (de legib.). C. 1. C. 8. 53 (quse sit longa consuet.).

3) V. Gaii Inst. I. §. 7.; ad quae referri debet locus Pomponii § 47. ofr. et §. 8. I. 1. 2. o. 1. §. 4. C. 1. 17 (tit. oit.). o. 12. C VI. 50 (de fideicom.). c. 5. C. 6. 53 (quando dies legat.). Tao. Annal. I. 12. Histor. V. 3. Lampridii Alex. Sev. e. 1. Pompon. §.11. Puchta, Cursu» der Inatitutionen I. §. 116—117. Maynz §. 66.

4) Maynz §.71—83.

~

§. 68. Quarti vero post Christum saeculi initio gravissima in orbe romano mutatio est facta, cum Constantinus magnus, christianae fidei addictus, imperium esset adeptus. Secuta nunc est totius reipublicae, morum et iuris perturbatio. Antiquitatis praeclara monumenta, quae novae religioni contraria esse videbantur, violentia fere barbara, deleta, et gloriosae memoriae res oblivioni traditae sunt, nova imperii forma descripta est, novae leges datae, novi magistratus instituti, imperium in quatuor praefecturas praetorianas divisum , omnis inter peregrinos et Quirites differentia sublata; quod quidem iam per Antoninum Caracallam factum esse, perhibetur1). Imperatorum constitutiones pro solis iuris fontibus habitae, legum nomen acceperunt2).

§. 69. Interea quidam in eo operam collocaverunt, ut disper sas anteriorum Imperatorum constitutiones colligerent, et in Codicibus, singularibus sub titulis, secundum edicti perpetui fere ordinem reponerent: ita duo Codices, Gregorianus et Hermogenianus, quorum auctorum sola nomina supersunt, conditi sunt; Hermogenianus Codex sub Constantino I. fortasse factus, alterius supplementum fuisse videtur8).

§. 70. Maior nihilominus quotidie iuris perturbatio fuit et veteris iurisprudentiae ignorantia, cum tamen absque accuratiore eius cognitione nullus omnino iuris usus esse posset. Quo factum est, ut legum cumulus quotidie augeretur. Ad firmandam iuris scientiam iam duas emiserat de quibusdam praecedentis saeculi iurisconsultorum scriptis constitutiones Constantinus (annis cccxxi, cccxxvn), postea Valentinianus III a. p. Ch. ccccxxvi singularem constitutionem de responsis prudentum emisit4), et Theodosius II novum Codicem condi iussit a. ccccxxxvm, quo constitutiones a Constantino Imperatore usque ad ipsius imperium publicatae, continebantur. Codex hic Theodosianus extensi voluminis, xvi libris constat, sed magna parte ius publicum amplectitur5).

1) De Constantino vide Bachii, Hist. Iur. Bom. p 501—507. Inoipit sub hoo imperatore barbara iuris romani setas.

2) C. 3. 12. C. 1. 14 (de legib.).

3) Edidit Codicis Gregoriani Et Herhogeniani Fragmenta Oustaeus Hcenel ICtus Lipsiensis. Bonnse apud A. Maroum 1837. 4. Continetur tomoll

CURPORIS IURIS ANTBIUSTINIAN1.

4) Cfr. Gesta in Senatu Romse de reoipiendo Codioe Theodosiano; libro I eius praemissa; et Theodosii Constitutiones 5 et 6 in lib. I. tit. I.

5) Aliud opus, ei ICtorum soriptis et prioribus Codioibus oomponendum,

« PreviousContinue »