Page images
PDF
EPUB

Sed id evenit in his quatuor fere sæculis, ut ius in artis formam redigeretur, et accuratissime et diligentissime a plurimis et gravissimis viris excoleretur, adeo quidem, ut iurisprudentia apud Romanos ad tantum culturæ fastigium pervenerit, quantum apud nullum unquam alium populum eam attigisse videmus.

§. 56. Iam Ciceronis tempore Roma totius terrarum orbis dominatrix, discordiis fessa, libertate sua destituta, potentium imperio succubuit. Imperatores nonnunquam summa probitate ac prudentia rempublicam gubernabant, sæpissime autem pessime et crudelissime regnabant, et imperii populique excidium accelerabant. Populus ipse degeneravit, luxuria aucta, antiquæ virtutis robore exstincto, omne vitiorum genus romanum nomen inquinavit. Fracta autem virtute, fortissimum reipublicæ præsidium detractum 1).

§. 57. Artes tamen et omnis fere generis disciplinas interea Romani colere cœperunt, easque præcipue, quæ cum populi ingenio congruebant, quasque libere profiteri sub imperatoribus licebat. In his iuris civilis maxime privati scientia mox reliquas omnes superavit. Gloria summa magnorum virorum in iuris peritia posita. Romani ius suum summo fervore complectebantur, veteris libertatis decus. Operam iurisprudentes non tantum in causis orandis posuerunt, sed miro quodam studii stimulo incitati, id tendebant, ut ius civile ingenio suo adiuvarent et iurisprudentiam tam docendo, quam scribendo augerent et ornarent. Græcorum philosophia litterisque, et omnium artium honestarum cognitione imbuti, ad opus sese contulerunt, subtili ingenio, in arte ius componendi et artificiose pertractandi versatissimi, singulari methodo pollentes, doctrinæ lumina in omnes res quotidianas, in mediam quasi vitam inferendi, legum argumenta acutissime interpretandi et ex factis ac quæstionibus gravissimis illustrandi; quo factum est, ut omne ius iurisprudentia cancellis contineretur, adeoque eo nobilitato in iudiciis et quotidiano usu sola iuris perfecta scientia, vera hæc ars boni et æqui, regnare videretur. Discipuli magistros superare, et iurisprudentia usque ad Alexandri Severi tempora, ab imperatoribus quibusdam adiuta, semper in altius evecta est. Soli fere Iurisconsulti linguæ latinæ urbanitatem conservabant per hanc ætatem, cum undique iam in orbe romano barbaries grassari cœpisset 2).

1) Mirabili arte hanc reipublicæ conversionem depinxit Tacitus in Annal. lib. I. 1. Holtius §. 565-570.

2) Cfr. L. Valla, lib. 3 de elegantiis linguæ latinæ. Holtius §. 618-635.

§. 58. Libri autem utilissimi, quos de iure scripserunt, varii sunt generis, veluti breviora iuris compendia, institutiones, regulæ, definitiones, in quibus ordinem imprimis miramur; vel luculentiores libri iuris civilis, digesta, aut ad Edictum commentarii, tum vero et responsorum, epistolarum, decretorum vel factorum libri, denique enchiridia, pandectæ, sententiarum opera, vel de officio singulorum magistratuum iudicumve. Leges singulares quoque, vel senatusconsulta vel edicti perpetui capita commentati sunt, et ad anteriorum clarorum prudentum libros notas scripserunt 1).

§. 59. In sententiis suis sæpe, ut naturaliter evenit, in diversas partes abibant; et narratur nobis, ab Augusti temporibus, per integrum fere sæculum, duas inter se adversarias Iurisconsultorum sectas seu scholas exstitisse, quarum vero diversa ratio non et hodie omnino cognita est 2).

§. 60. Primus et celeberrimus omnium, qui ita apud Romanos iuris artem professus est, Cicerone teste (in Bruto c. 41. 42) huius amicus Servius Sulpitius erat, qui vero plures æquales præclaros iurisperitos atque discipulos habuit. Sub Augusto maxime claruere duarum scholarum principes Ant. Labeo, vir maximus, et Ateius Capito. Sequebantur illum Nerva, hunc Sabinus, deinde Proculus et Cassius, a quibus scholæ Cassianorum et Proculeianorum dictæ, qui sub Domitiano Pegasiani et Sabiniani vocabantur (nisi hoc nomen forte sit antiquius), cum in Proculeianorum capite Pegasus, in Cassianorum Cœlius Sabinus essent. Nec postea statim scholarum inter se diversitas evanuisse videtur. Mox imprimis claruerunt Iulianus, qui edictum composuisse dicitur sub Hadriano, hoc approbante, tum Pomponius, Gaius, aliique inter quos et Cervidius Scævola, Septimii Severi Imperatoris et celeberrimi Papiniani iuris præceptor. Sub hoc imperatore eiusque successoribus omnium Iurisconsultorum clarissimi simulque ultimi vixerunt, Papinianus, Ulpianus, Paulus et Modestinus, e quorum libris maximam partem in Iustiniani Pandectis servata æterna

ea

1) Holtius §. 636-641.

Pro

2) Pompon. §. 47. Tacit. Annal. III. 75. Suet. in Augusto c. 64. Dio Cass. LIV. 15. A. Gell. XIII. 12. 13. Holtius 1. c., Dirksen, Beyträge. babilissima videtur celeb. Schraderi opinio, has sectas nil nisi iuris scholas, in diversis urbis Romæ regionibus sitas fuisse. Pomp. 1. c. §. 47. Illud etiam cernimus: Proculeianos magis ex ratione iuris respondisse, dum Sabiniani id, quod receptum erat, sequebantur.

iurisprudentiæ romanæ monumenta supersunt 1), quæ undique terrarum summis laudibus celebrantur 2).

§. 61. Iuris autem interea status apud Romanos hic fuit. Eadem, quæ iuris civilis, iuris gentium quoque erat auctoritas eaque maxima. Ius civile scriptum ex legibus, senatusconsultis, item ex constitutionibus principum descendebat 3). Forma reipublicæ enim non statim perversa est, liberæ civitatis specie perdurante; quare etiam sub primis imperatoribus leges latæ. Senatusconsultorum autem copia erat, cum imperatores senatus auctoritatem in eiusmodi rebus augerent, quo in suis consiliis exsequendis mutuum ab eo auxilium acciperent. Plurima SCta ad imperatorum orationes facta 4).

§. 62. His accessere constitutiones principum ; quod enim princeps per epistolam vel subscriptionem statuit, vel cognoscens decrevit, vel de plano interlocutus est, vel edicto præcepit, pro iure et lege custodiebatur. Quæ imperatorum tali modo iura condendi potestas num lege regia, ut dicitur, nitatur, de eo valde ambigunt iuris interpretes, licet nunquam dubitatum fuerit quin id quod princeps constituerit, legis vicem obtineat; cum per legem imperium accipiat 5). Constitutionum numerus quotidie auctus, leges postea et senatusconsulta rarissima. Neque tamen primæ constitutiones ab Hadriano demum profectæ sunt 6).

§. 63. Iuris quoque non scripti species hac ætate perduravere. Ius honorarium, maxime studio Iurisconsultorum auctum, summam auctoritatem assecutum est, diuturno usu comprobatum, quotidie dilatatum et emendatum 7). Hoc et sub Hadriano a Iuliáno factum esse traditur, quamvis tamen edictum non tunc demum perpetuum

1) Præterea et alia ad nos pervenere ut Ulpiani fragmenta a Cuiacio primum edita, et Gaii Institutiones, non integre superstites anno 1816 detectæ,

cetera.

2) Iurisconsultorum Rom. indicem invenies apud Bachium L. C. P. 238—260 ante Serv. Sulpitium; post p. 260-269, p. 403-419, 472, 506. et apud Pothier, Pandecta Iustinianeæ. vol. I. Prolegom. Holtius §. 642--651.

3) Gai. I. §. 2-7. Ulp. Fragmenta tit. I. Fragment. iur. rom. Dositheanum denuo nuper edit. a Fred. Ad. Schilling. Lipsia 1819. p. 14 seq., et Bonnæ publ. cura E. Backing in Corpore iur. Antei. p. 41.

4) Tac. Annal. VI. 7. 27. Fr. 8. D. 2. 15. (de transact.). Fr. 59. 60. D. 23. 2 (de ritu nupt.).

5) Constitutionum origo in militari Imperatorum potestate quærenda videtur. Lege imperium niti, dicunt Gai. 1. §. 5 et Fr. 1. D. 1, 4 (de constit.). 6) Cfr. CORPUS LEGUM ab imperatoribus romanis ante Iustinianum latarum, quæ extra Constitutionum Codices supersunt. Collegit Gustavus Hænel. Lipsiæ 1857.

7) Veluti a Labeone, sec. Gell. XIII. 10 ab Ofilio; sec. Pompon. §. 44. a Caio Cassio sec. fr. 26. §. 7. D. 4. 6 (ex quib. caus. maior.).

sit vocatum, quod multi volunt, qui putant, tum edictum pro omni ævo finitum et absolutum fuisse, interdictis mutationibus a Prætoribus in eo faciendis 1).

§. 64. Consuetudines vel ius, quod dicitur moribus constitutum, ut antea servabantur: et in municipiis vel provinciis, sicut in urbe Roma, loci consuetudines pro iure habebantur. Summa quoque erat rerum perpetuo similiter iudicatarum auctoritas 2).

§. 65. Pari modo ius civile perduravit, et maiorem quam antea auctoritatem obtinuit, propter maximam illam iurisconsultorum famam. Sub Imperatoribus prudentum responsis, quibus permissum erat ut ex principis auctoritate responderent, ab Hadriano maior adeo vis tributa, ut si in unum concurrerent eorum sententiæ, legis vicem obtinerent 3).

TIT. IV. DE FATIS IURIS ROMANORUM AB ALEXANDRO SEVERO USQUE AD IUSTINIANUM I. 4).

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

§. 66. Postquam insignes illi iurisconsulti occubuerant, iurisprudentiæ forma mox mutata est. Lapso iam ceterarum artium liberalium studio, iurisperitorum quoque labi eruditionem, doctrinamque inconditam evadere oportuit; iamque de iure scriptores in sequenti tempore fere nulli. Res romanæ, populi virtute et reipublicæ firmitate fracta, quotidie decrescebant: pessimorum imperatorum, qui coniurationibus et per crimina omnis generis aditum sibi ad imperium pararunt, longa series; barbarorum populorum potentia in dies fortior.

§. 67. Per centum post Alexandrum Severum annos, iurisprudentia quasi deperdita esse videtur; tantum de ea per hæc tempora silentium est. In principum tamen auditoriis, maxime Diocletiani Imperatoris, semper peritissimi fuere iurisconsulti, quorum eximia iuris cognitio ex multis horum imperatorum constitutionibus elucet. Summa hoc tempore principalium constitutionum

1) Sunt hæc perobscura, ab Eutropio VIII. 9. et a Iustiniano nobis tradita. C. 2. §. 18. C. 1. 17 (de veteri iure enucleando). Walter §. 418. Maynz §. 65.

2) Fr. 32. §. 1. f. 33-38. D. 1. 3 (de legib.). C. 1. C. 8. 53 (quæ sit longa consuèt.).

3) V. Gaii Inst. I. §. 7.; ad quæ referri debet locus Pomponii §. 47. cfr. et §. 8. I. 1. 2. c. 1. §. 4. C. 1. 17 (tit. cit.). c. 12. C. VI. 50 (de fideicom.). c. 5. C. 6. 53 (quando dies legat.). Tac. Annal. I. 12. Histor. V. 3. Lampridii Alex. Sev. c. 1. Pompon. §. 11. Puchta, Cursus der Institutionen I. §. 116-117. Maynz §. 66.

4) Maynz §. 71—83.

[merged small][merged small][ocr errors]

auctoritas fuisse videtur, cum magna sit eorum, maxime 'decretorum, interlocutionum, epistolarum aut rescriptorum copia.

§. 68. Quarti vero post Christum sæculi initio gravissima in orbe romano mutatio est facta, cum Constantinus magnus, christianæ fidei addictus, imperium esset adeptus. Secuta nunc est totius reipublicæ, morum et iuris perturbatio. Antiquitatis præclara monumenta, quæ novæ religioni contraria esse videbantur, violentia fere barbara, deleta, et gloriosæ memoriæ res oblivioni traditæ sunt, nova imperii forma descripta est, novæ leges datæ, novi magistratus instituti, imperium in quatuor præfecturas prætorianas divisum, omnis inter peregrinos et Quirites differentia sublata; quod quidem iam per Antoninum Caracallam factum esse, perhibetur 1). Imperatorum constitutiones pro solis iuris fontibus habitæ, legum nomen acceperunt 2).

§. 69. Interea quidam in eo operam collocaverunt, ut dispersas anteriorum Imperatorum constitutiones colligerent, et in Codicibus, singularibus sub titulis, secundum edicti perpetui fere ordinem reponerent: ita duo Codices, Gregorianus et Hermogenianus, quorum auctorum sola nomina supersunt, conditi sunt; Hermogenianus Codex sub Constantino I. fortasse factus, alterius supplementum fuisse videtur 3).

§. 70. Maior nihilominus quotidie iuris perturbatio fuit et veteris iurisprudentiæ ignorantia, cum tamen absque accuratiore eius cognitione nullus omnino iuris usus esse posset. Quo factum est, ut legum cumulus quotidie augeretur. Ad firmandam iuris scientiam iam duas emiserat de quibusdam præcedentis sæculi iurisconsultorum scriptis constitutiones Constantinus (annis cccxxi, CCCXXVII), postea Valentinianus III a. p. Ch. ccccxxvi singularem constitutionem de responsis prudentum emisit 4), et Theodosius II novum Codicem condi iussit a. ccccxxxvIII, quo constitutiones a Constantino Imperatore usque ad ipsius' imperium publicatæ, continebantur. Codex hic Theodosianus extensi voluminis, xvi libris constat, sed magna parte ius publicum amplectitur 5).

XVI

1) De Constantino vide Bachii, Hist. Iur. Rom. p 501-507. Incipit sub hoc imperatore barbara iuris romani ætas.

2) C. 3. 12. C. 1. 14 (de legib.).

3) Edidit CODICIS GREGORIANI ET HERMOGENIANI FRAGMENTA Gustavus Hænel ICtus Lipsiensis. Bonnæ apud A. Marcum 1837. 4.

CORPORIS IURIS ANTEIUSTINIANI.

Continetur tomo II

4) Cfr. Gesta in Senatu Romæ de recipiendo Codice Theodosiano; libro I eius præmissa; et Theodosii Constitutiones 5 et 6 in lib. I. tit. I.

5) Aliud opus, ex ICtorum scriptis et prioribus Codicibus componendum,

« PreviousContinue »