Page images
PDF

libet alterius, ut liberetur, legare possumus 1). Nec tantum, totum quod debetur, remitti potest, verum etiam pars obligationis. Po test etiam heres condemnari, ut ad certum tempus non petat a debitore2). Et a pignore vel servitute liberatio legari potest3).

Liberatione legata efficitur, ut heres testatoris neque a debitore neque ab herede eius, neque ab alio, qui heredis loco est, cum effectu petere possit, sed petens per exceptionem doli mali repellatur4). Ipso iure non tollitur obligatio, sed potest heres conveniri a debitore, ut liberet eum per acceptilationem5).

§.696. Legatis et fideicommissis conditiones aut dies adscribi possunt 6), aut modi. Sed impossibiles aut illicitae aliaeque con ditiones reprobatae, si legatis adiectae fuerint, pro non scriptis sunt habendae 7).

An sub conditione legatum sit, ex facto cognosci potest et ex plorata testatoris voluntate. Ad hanc igitur multo magis spectantur, quam ad verba testamenti. Inde et legatum pure datum, cum sub conditione adimitur, conditionale videtur, ac si sub conIraria conditione datum esset8).

§. 697. Dies legatis tam certus quam incertus adiici potest. Dies incertus conditionem facit in testamento 9). Incertus autem dies non solum est, cum: an sit, sed etiam cum certo quidem existet, sed, an vivo legatario exstiturus sit, incertum est: veluti si dixerit testator: heres meus, cum morietur, decem dato; nam diem incertum mors eius habet et ideo, si legatarius antea decesserit, ad heredes eius legatum non transit10). Si vero cum ipse legatarius morietur, legetur ei, certum est, legatum ad heredem transmitti u). Dies certus ex quo et ad quem legatis ad scribi potest12). Si certo tempore dare iussus est heres, novissimo temporis die legatum peti13), et solvi, quamvis dies nondum venerit, recte potest, quia certum est id debitum iri1), si modo non pro legatario diem adscriptum esse appareat2).

1) Fr. 8. pr. D. h. t. 2) Fr. 7. pr. fr. 8. §. 1. fr. 28. §. 8. D. h. t.

3) Fr. 86. §. 4. D. 30. fr. 1. D. h. t.

4) Fr. 3. §. 3. D. h. t. §. 13. I. ib. o. 17. C. 6, 42 (de fideicomm.).

5) Fr. 3. §. 3. fr. 22. D. h. t.

6) Dig. 35, 1 (de conditionibus, demonstrationibus et oausis et modis eorum, qu8e in testamentis relinquuntur). Cod. 6, 46 (de oonditionibus insertis).

7) Fr. 6. 9. 14. 15. 17. 21. D. h. t.

8) Fr. 107. in f. D. h. t. fr. 6. pr. D. 36, 2 (tit. oii). fr. 10. pr. §. 1. D. 34, 4 (de adimend.).

9) Fr. 75. D. h. t. o. 8. C. 7, 2 (de test. manum.).

10) Fr. 1. §. 2. fr. 79. §. 1. D. h.t. fr. 12. §. 1. D. 31. fr. 4. pr. D. 36, 2 quando dies leg.).

11) Fr. 4. §. 1. D. 36, 2. oit. fr. 79. pr. D. h. t.

12) C. 26. C. 6, 37 (de leg.). 13) Fr. 49. D. h. t.

§. 698. Quodsi cui in hoc legatum sit, ut ex eo aliquid faceret, veluti monumentum testatori, vel opus aut epulum municipibus faceret, vel ut ex eo partem alii restitueret, sub modo le gatum videtur3). Modus implendus est, etiam si heredis nil intersit, id fieri4). Ubi modus adiectus est, legatum statim peti potest, dummodo legatarius de modo adimplendo caveat5). Si non adimpleatur modus, vel legatarius ad implendum cogi, vel legatum repeti potest6).

TIT. III. DE ACQUISITIONE LEGATORUM VEL RERUM SINGULARUM PER FIDEICOMMISSUM RELICTARUM ').

§.699. Si de acquisitione legati quaeritur, ante omnia videndum est: an dies legati cesserit? Nam die cedente tantum lega tum firmum efficaxque est, et legatario debetur.

§. 700. Legatorum, quae pure vel in diem certum relicta sunt, dies cedebat antiquo quidem iure ex mortis testatoris tempore; per legem autem Papiam Poppaeam ex apertis tabulis testamenti. Eorum vero, quae sub conditione relicta sunt, cum conditio exstiterit8). A Iustiniano ius antiquum restitutum est9): itaque si purum legatum relictum est, ex die mortis dies eius cedit10), et si post eum diem legatarius decesserit, ad heredem suum trans fert legatum. Nec heredis aditio moram cessioni diei facit, licet petitioni faciatu).

1) Fr. 1. §. 1. D.h.t.

2) Fr. 17. D. 50, 17 (de reg.iur.). fr. 15. D. 33, 1 (de annuis Ieg.). fr. 85. §. 5. D. 31.

3) Fr. 17. §. 4. D. h. t. 4) Fr. 19. D. 32. 5) Fr. 40. in f. fr. 80. D. h. t.

6) Fr. 17. §. 4. D. h. t. o. 1. C. 6, 45 (de his, qu» sub modo relinq.). o. 1. C. 8, 55 (de donat. sub modo).

7) D. 36, 2. C. 6, 53 (quando dies leg. vel fideioomm. oedat).

8) Verba Ulp. in fr. XXIV. 31. Ad ius Papise speotant fr. 10. §. 1. 2. fr. 12. D. 29, 3 (testamenta quemadmod.).

9) C. un. §. 1. 5. C. 6, 51. cit.

10) Fr. 5. §. 1. D. h. t. Sunt tamen qusedam legata, in quibus, quamvis pure relicta sint, tempore mortis testatoris dies non cedit; nam si pure ususfruotus sit legatus vel usus vel habitatio, neque eorum dies ante aditam hereditatem cedit, neque petitio ad heredem transit: item si ex die ususfructus reliotus sit: nam cum ad heredem hasc iura non transferantur; frustra est, si ante quis diem eorum cedere dixerit. Fr. 2. 3. D. h. t. ofr. etiam fr. 9. eod. In fr. un. §. 2. D. 7, 3. Huius iuris ratio ab Ulpiano his verbis redditur: tunc enim oonstituitur ususfruotus, oum quis iam frui potest. Cfr. de eodem fr. un. cit. in reliquis §§. item fr. 16. §. 1. 2. D. h. t.

11) Fr. 7. pr. §. 1—5. D. h. t.

§. 701. Si sub conditione sit legatum relictum, non prius dies legati cedit, quam conditio fuerit impleta, ne quidem, si ea sit conditio, quae in potestate sit legatarii1); nec antea quidquam transmittitur 2). Idem dicendum, si dies incertus legato adiectus sit, quippe qui pro conditione habetur 3). Sed si impossibilis sit conditio, vel ea, quam Praetor remittit, statim dies cedit; item si qua conditio est, quae per legatarium non stat, quominus impleatur, sed per heredem aut per eius personam , in qua iussus est parere conditioni; quoniam pro impleta habetur; item si non expresse adiecta, sed tacite inest conditio; aut quae in praesens vel in praeteritum collata est: nam in omnibus his casibus pure relictum est legatum 4). Is cui sub conditione non faciendi, quae morte legatarii tantum finitur, aliquid relictum est, Muciana cautione cavere debet ei, ad quem-deficiente conditione id legatum pertinere potest, si ei non pareretur, se restituturum 5).

§. 702. Die cedente legatum vel fideicommissum legatario vel fideicommissario ipso iure acquiritur, eademque fere ratione eius fit, qua hereditas sui heredis esse incipit. Itaque et ignorantibus legatariis emolumenta ex testamentis quaeruntur et ad heredes eorum transmittuntur6). Attamen si legatum ad nos relictum constituerimus nolle ad nos pertinere7), pro eo erit, quasi ne le gatum quidem sit: nam repudiare vel omittere legatum licet. Ex postfacto igitur pendet, an legatum exitum habeat necne: si enim legatarius repulerit a se legatum, nunquam eius fuisse videtur: si non repulerit, ex die aditae hereditatis res eius esse intelligitur8).

§. 703. Legatarius autem pro parte acquirere, pro parte repu diare legatum non potest: heredes eius vero possunt, ut alter partem eius acquirat, alter repudiet9). Sed si cui res legata fuerit, et omnino ex parte voluerit suam esse, totam acquirit10). Repudiatum semel legatum acquirere non possumus, nisi eadem res iterum nobis legata appareat, forte prolatis codicillis. Tum nihilominus vindicari potest1).

1) Fr. 5. §. 2. D. h. t. fr. 41. D.35, 1 (de oondition.). o. 1. §. 6. C.6,51 (de cad. toll.).

2) Fr. 4. pr. D. h. t.

3) Fr. 21. 22. D.eod. fr. 75. D. 35, 1 (de cond. et demonstr.).

4) Fr. 5. §. 3—5. fr. 6. §. 1. fr. 22. §. 1. D. h. t.

5) Fr. 18. D. 35, 1 (de oondit. et demonstr.). fr. 7. pr. §. 1. fr. 73. 101. §. 3. fr. 106. D. eod.

6) Fr. 77. §. 3. D. 37. o. 6. C. h. t. (6, 53). Inde et furioso legatum ta cite acquiritur. o. 7. §. 8. 9. C. 5, 70 (de ourator. furios.).

7) Fr. 38. §. 1. D. 30. Idcirco non oonfunduntur servitutes et pignora.

8) Fr. 44. §.1. fr. 86. §. 2. D. 30. fr. 1. §. 6. D. 38, 5 (si quid in frau dem patroni).

9) Fr. 38. pr. D. 30. fr. 4. 6. D. 31. 10) Fr. 58. D. 31.

§. 704. Quamvis autem legatum die cedente legatario acquiratur, tamen nec statim peti potest, nec rei legatae dominium esse incipit legatarii. Nam omnia, quae testamentis sine die et conditione adscribuntur, ex die aditae hereditatis demum praestantur 2). Et eo quoque tempore rei legatae dominium, si qflidem hereditatis fuit, sed recta via ad legatarium transit, nunquam factum heredis 3). Idque ipso iure et ignoranti legatario acquiritur 4). Aliud vero dicendum, si heres rem legatam tradere iussus vel fideicommisso relictam restituere rogatus est: tunc res continuo legatarii non fit, sed heredis est, donec traditur vel restituitur 5).

§. 705. Si sub conditione vel incerto die legatum relictum sit, die cedente et legatum peti potest et res legata ad legatarium pertinet: modo iam adita hereditas sit: quae moram fecit legati petitioni6).

§. 706. Legatum vel fideicommissum, quod repudiatum non est, praestandum est. Est autem id ipsum praestandum, quod re lictum est, et aestimatio tum demum, cum res ipsa facto heredis praestari non potest4). Si ignorans rem, forte in funus consumsit, vel bona fide alienavit heres, indemnitas praestanda est, vel pretium legatario restituendum. Si certum corpus legatum sit, tale dari debet, quale est: itaque heres reficere non debet, quod vetustate deterius factum reliquit testator 8). Et si in genere res legata sit, nec optima exigi nec pessima offerri potest9).

§.707. Res legata talis debet praestari, qualis est, non cum relinquebatur, sed cum petitur. Unde saepe legatum plenius res1) Fr. 101. D. 30. Aliud exemplum legati, denuo delati, habesinfr. 59. D.31. tituitur fideicommissario, quam erat relictum, veluti si alluvione ager auctus esset, vel etiam insula in fluminc nata: vel si ipse testator post testamentum factum partem aliquam fundo adiecit1).

2) Fr. 32. pr. D. 31. fr. 41. §. 14. D. 32. fr. 7. pr. fr. 21. pr. D. 36 (tit. oit.). Inde hio diea veniens legati vocatur.

3) Fr. 80. D. 31. fr. 69. pr. fr. 86. §. 2. D. 30.

4) Fr. 81. §. 6. D. 30. In hoc ICti dissenserant. Sabinus et Cassius casterique Gaii praeceptores: quod per vindicationem Iegatum esset, statim post aditam hereditatem legatarii fieri putabant, etiam si ignoraret sibi Iegatum esse. Proculus vero et cseteri huius scholae auctores non aliter putaverunt rem legatarii fieri, quam si voluerit ad se pertinere. Ex Antonini oonstitutione eo iure utebantur Romani tempore Gaii, quod Proculo placuerat. ofr. fr. 64. D.47, 2 (de furtis). et de antiquo iure Gai. I. 2, §.194.195.200.204.

5) Gai. §. 204. oit. fr. 114. §. 11. D. 30. fr. 77. §. 10. D. 31.

6) Fr. 7. pr. fr. 21. pr. D. 36, 2 (tit. oit.). 7) Fr. 11. §. 17. D. 30. 8) Fr. 63. 89. §. 7. D. 31. fr. 45. §. 2. fr. 56. D. 30. fr. 30. fr. 65. §. 1. D. 7, 1 (de usufructu).

9) Fr. 110. D. 30.

[graphic]

§. 708. Etiam fructus et usurae legatorum 2) et fideicommissorum praestantur, sed non ex die mortis, verum post moram commissam, i. e. cum postulanti legatum non solutum sit3).

Fructus autem debentur non solum, quos heres percepit, sed quos legatarius percipere potuit. In usurarum quantitate mos regionis est sequendus 4). Fructus, qui post acquisitum legatario dominium percipiuntur, omnes ad eum pertinent5).

§. 709. Denique admonendi sumus, heredem culpam etiam praestare debere. Et non solum culpa dolo proxima, verum etiam quae levis est, praestatur et diligentia 6), si tamen id totum, quod legatum vel alio modo sibi relictum est, praestare quis rogatus sit, dolus malus duntaxat exigendus est, cum nullum commodum ex legato habeat7). Periculum rei vero heres non praestat nisi in mora esse coeperit 8).

§. 710. Praetor putavit legatorum nomine satisdari oportere, ut quibus testator dari fierive voluerit, his diebus detur vel fiat: dolumque malum abfuturum stipulentur9). Locum habet haec satisdatio in legatis et fideicommissis ex die vel sub conditione relictis, quae scilicet probabiliter debentur10): neque vero in puris, nisi praestatio eorum moram quandam contineat, et ne quidem tum si certum sit, legato vel fideicommisso locum non esse. Si heres dicto modo non caveat, neque per legatarios stet, quominus caveatur,mittuntur hi in possessionem hereditatis u): si ille intra

1) Fr. 16. D. 32. fr. 24. §. 2. D. 30. Exempla legatorum auctorum multa exstant in fr. 10. 39. D. 31. fr. 21. D. 30. fr. 65. D.31. fr. 14. D. 34, 2 (de auro argento). §. 18. 20. I. 2, 20 (tit. eit.).

2) Seeundum Gaium fideioommiasorum fruotus et usurae ex mora praestabantur neque vero legatorum. I. 2. §. 280. In solo legato sinendi modo relicto debebantur.

3) Fr. 3. pr. D. 22, 1 (de u<,uris). fr. 26. D. 32. Paulus reo. sent. VI. 8. §. 4. fr. 78. §. 2. D. 31. Secundum o. 1. et 4. C. 6, 4 (de usuris et fruotib.leg. seu fideicomm.). nonnisi ex temporo litia contestatse usurae debentur.

4) Fr. 39. §. 1. D. 30.

5) Fr. 42. D. 22, 1 (tit. cit.) et fr. 120. §. 2. D. 30.

6) Fr. 47. §. 4. 5. D. 30. fr. 108. §. 12. eod.

7) Fr. 108. §. 12. cit. fr. 22. §. 3. D. 36, 1 fad SC. Treb.).

8) Fr. 39. §. 1. fr. 47. §.6. fr. 108. §.11. D. 30. c.3. C. 7, 47 (de usuris).

9) Verba Ulp. in fr. 1. pr. D. h. t.

10) Fr. 1. pr. fr. 5. §. 2. fr. 14. pr. §. 1. D. h. t.

11) D. 36, 4 (tit. in possessionem legat. seu fideicomm. serv. oausa esse liceat) ; prresertim fr. 5. h. t.

« PreviousContinue »