Page images
PDF
EPUB

libet alterius, ut liberetur, legare possumus 1). Nec tantum, totum quod debetur, remitti potest, verum etiam pars obligationis. Potest etiam heres condemnari, ut ad certum tempus non petat a debitore 2). Et a pignore vel servitute liberatio legari potest 3). Liberatione legata efficitur, ut heres testatoris neque a debitore neque ab herede eius, neque ab alio, qui heredis loco est, cum effectu petere possit, sed petens per exceptionem doli mali repellatur 4). Ipso iure non tollitur obligatio, sed potest heres conveniri a debitore, ut liberet eum per acceptilationem 5).

§. 696. Legatis et fideicommissis conditiones aut dies adscribi possunt 6), aut modi. Sed impossibiles aut illicitæ aliæque conditiones reprobatæ, si legatis adiectæ fuerint, pro non scriptis sunt habendæ 7).

An sub conditione legatum sit, ex facto cognosci potest et explorata testatoris voluntate. Ad hanc igitur multo magis spectantur, quam ad verba testamenti. Inde et legatum pure datum, cum sub conditione adimitur, conditionale videtur, ac si sub contraria conditione datum esset 8).

§. 697. Dies legatis tam certus quam incertus adiici potest. Dies incertus conditionem facit in testamento 9). Incertus autem dies non solum est, cum: an sit, sed etiam cum certo quidem existet, sed, an vivo legatario exstiturus sit, incertum est: veluti si dixerit testator: heres meus, cum morietur, decem dato; nam diem incertum mors eius habet et ideo, si legatarius antea decesserit, ad heredes eius legatum non transit 10). Si vero cum ipse legatarius morietur, legetur ei, certum est, legatum ad heredem transmitti 11). Dies certus ex quo et ad quem legatis adscribi potest 12). Si certo tempore dare iussus est heres, novissimo temporis die legatum peti 13), et solvi, quamvis dies nondum

1) Fr. 8. pr. D. h. t.

2) Fr. 7. pr. fr. 8. §. 1. fr. 28. §. 8. D. h. t. 3) Fr. 86. §. 4. D. 30. fr. 1. D. h. t.

4) Fr. 3. §. 3. D. h. t. §. 13. I. ib. c. 17. C. 6, 42 (de fideicomm.). 5) Fr. 3. §. 3. fr. 22. D. h. t.

6) Dig. 35, 1 (de conditionibus, demonstrationibus et causis et modis eorum, quæ in testamentis relinquuntur). Cod. 6, 46 (de conditionibus insertis). 7) Fr. 6. 9. 14. 15. 17. 21. D. h. t.

8) Fr. 107. in f. D. h. t. fr. 6. pr. D. 36, 2 (tit. cit.). fr. 10. pr. §. 1. D. 34, 4 (de adimend.).

9) Fr. 75. D. h. t. c. 8. C. 7, 2 (de test. manum.).

10) Fr. 1. §. 2. fr. 79. §. 1. D. h. t. fr. 12. §. 1. D. 31. fr. 4. pr. D. 36, 2 quando dies leg.).

11) Fr. 4. §. 1. D. 36, 2. cit. fr. 79. pr. D. h. t.

12) C. 26. C. 6, 37 (de leg.).

13) Fr. 49. D, h. t.

venerit, recte potest, quia certum est id debitum iri 1), si modo non pro legatario diem adscriptum esse appareat 2).

§. 698. Quodsi cui in hoc legatum sit, ut ex eo aliquid faceret, veluti monumentum testatori, vel opus aut epulum municipibus faceret, vel ut ex eo partem alii restitueret, sub modo legatum videtur 3). Modus implendus est, etiam si heredis nil intersit, id fieri 4). Ubi modus adiectus est, legatum statim peti potest, dummodo legatarius de modo adimplendo caveat 5). Si non adimpleatur modus, vel legatarius ad implendum cogi, vel legatum repeti potest 6).

TIT. III. DE ACQUISITIONE LEGATORUM VEL RERUM SINGULARUM PER FIDEICOMMISSUM RELICTARUM 7).

§. 699. Si de acquisitione legati quæritur, ante omnia videndum est: an dies legati cesserit? Nam die cedente tantum legatum firmum efficaxque est, et legatario debetur.

§. 700. Legatorum, quæ pure vel in diem certum relicta sunt, dies cedebat antiquo quidem iure ex mortis testatoris tempore; per legem autem Papiam Poppæam ex apertis tabulis testamenti. Eorum vero, quæ sub conditione relicta sunt, cum conditio exstiterit 8). A Iustiniano ius antiquum restitutum est ): itaque si purum legatum relictum est, ex die mortis dies eius cedit 10), et si post eum diem legatarius decesserit, ad heredem suum transfert legatum. Nec heredis aditio moram cessioni diei facit, licet petitioni faciat 11).

1) Fr. 1. §. 1. D. h. t.

2) Fr. 17. D. 50, 17 (de reg. iur.). fr. 15. D. 33, 1 (de annuis leg.). fr. 85. §. 5. D. 31.

[blocks in formation]

6) Fr. 17. §. 4. D. h. t. c. 1. C. 6, 45 (de his, quæ sub modo relinq.). c. 1. C. 8, 55 (de donat. sub modo).

7) D. 36, 2. C. 6, 53 (quando dies leg. vel fideicomm. cedat).

8) Verba Ulp. in fr. XXIV. 31. Ad ius Papiæ spectant fr. 10. §. 1. 2. fr. 12. D. 29, 3 (testamenta quemadmod.).

9) C. un. §. 1. 5. C. 6, 51. cit.

10) Fr. 5. §. 1. D. h. t. Sunt tamen quædam legata, in quibus, quamvis pure relicta sint, tempore mortis testatoris dies non cedit; nam si pure ususfructus sit legatus vel usus vel habitatio, neque eorum dies ante aditam hereditatem cedit, neque petitio ad heredem transit: item si ex die ususfructus relictus sit: nam cum ad heredem hæc iura non transferantur; frustra est, si ante quis diem eorum cedere dixerit. Fr. 2. 3. D. h. t. cfr. etiam fr. 9. eod. In fr. un. §. 2. D. 7, 3. Huius iuris ratio ab Ulpiano his verbis redditur: tunc enim constituitur ususfructus, cum quis iam frui potest. Cfr. de eodem fr. un. cit. in reliquis §§. item fr. 16. §. 1. 2. D. h. t.

11) Fr. 7. pr. §. 1—5. D. h. t.

§. 701. Si sub conditione sit legatum relictum, non prius dies legati cedit, quam conditio fuerit impleta, ne quidem, si ea sit conditio, quæ in potestate sit legatarii 1); nec antea quidquam transmittitur 2). Idem dicendum, si dies incertus legato adiectus sit, quippe qui pro conditione habetur 3). Sed si impossibilis sit 3). conditio, vel ea, quam Prætor remittit, statim dies cedit; item si qua conditio est, quæ per legatarium non stat, quominus impleatur, sed per heredem aut per eius personam, in qua iussus est parere conditioni; quoniam pro impleta habetur; item si non expresse adiecta, sed tacite inest conditio; aut quæ in præsens vel in præteritum collata est: nam in omnibus his casibus pure relictum est legatum 4). Is cui sub conditione non faciendi, quæ morte legatarii tantum finitur, aliquid relictum est, Muciana cautione cavere debet ei, ad quem deficiente conditione id legatum pertinere potest, si ei non pareretur, se restituturum 5).

§. 702. Die cedente legatum vel fideicommissum legatario vel fideicommissario ipso iure acquiritur, eademque fere ratione eius fit, qua hereditas sui heredis esse incipit. Itaque et ignorantibus legatariis emolumenta ex testamentis quæruntur et ad heredes eorum transmittuntur 6). Attamen si legatum ad nos relictum constituerimus nolle ad nos pertinere 7), pro eo erit, quasi ne legatum quidem sit: nam repudiare vel omittere legatum licet. Ex postfacto igitur pendet, an legatum exitum habeat necne: si enim legatarius repulerit a se legatum, nunquam eius fuisse videtur: si non repulerit, ex die aditæ hereditatis res eius esse intelligitur 3).

§. 703. Legatarius autem pro parte acquirere, pro parte repudiare legatum non potest: heredes eius vero possunt, ut alter partem eius acquirat, alter repudiet 9). Sed si cui res legata fuerit, et omnino ex parte voluerit suam esse, totam acquirit 10). Repudiatum semel legatum acquirere non possumus, nisi eadem

1) Fr. 5. §. 2. D. h. t. fr. 41. D.35, 1 (de condition.). c. 1. §. 6. C. 6, 51 (de cad. toll.).

2) Fr. 4. pr. D. h. t.

3) Fr. 21. 22. D. eod. fr. 75. D. 35, 1 (de cond. et demonstr.).

4) Fr. 5. §. 3-5. fr. 6. §. 1. fr. 22. §. 1. D. h. t.

5) Fr. 18. D. 35, 1 (de condit. et demonstr.). fr. 7. pr. §. 1. fr. 73. 101. §. 3. fr. 106. D. eod.

6) Fr. 77. §. 3. D. 37. c. 6. C. h. t. (6, 53). Inde et furioso legatum tacite acquiritur. c. 7. §. 8. 9. C. 5, 70 (de curator. furios.).

7) Fr. 38. §. 1. D. 30. Idcirco non confunduntur servitutes et pignora. 8) Fr. 44. §. 1. fr. 86. §. 2. D. 30. fr. 1. §. 6. D. 38, 5 (si quid in fraudem patroni).

9) Fr. 38. pr. D. 30. fr. 4. 6. D. 31.

10) Fr. 58, D. 31.

res iterum nobis legata appareat, forte prolatis codicillis. Tum nihilominus vindicari potest 1).

§. 704. Quamvis autem legatum die cedente legatario acquiratur, tamen nec statim peti potest, nec rei legatæ dominium esse incipit legatarii. Nam omnia, quæ testamentis sine die et conditione adscribuntur, ex die aditæ hereditatis demum præstantur 2). Et eo quoque tempore rei legatæ dominium, si quidem hereditatis fuit, sed recta via ad legatarium transit, nunquam factum heredis 3). Idque ipso iure et ignoranti legatario acquiritur 4). Aliud vero dicendum, si heres rem legatam tradere iussus vel fideicommisso relictam restituere rogatus est: tunc res continuo legatarii non fit, sed heredis est, donec traditur vel restituitur 5).

§. 705. Si sub conditione vel incerto die legatum relictum sit, die cedente et legatum peti potest et res legata ad legatarium pertinet: modo iam adita hereditas sit: quæ moram fecit legati petitioni 6).

§. 706. Legatum vel fideicommissum, quod repudiatum non est, præstandum est. Est autem id ipsum præstandum, quod relictum est, et æstimatio tum demum, cum res ipsa facto heredis præstari non potest 4). Si ignorans rem, forte in funus consumsit, vel bona fide alienavit heres, indemnitas præstanda est, vel pretium legatario restituendum. Si certum corpus legatum sit, tale dari debet, quale est: itaque heres reficere non debet, quod vetustate deterius factum reliquit testator 8). Et si in genere res legata sit, nec optima exigi nec pessima offerri potest 9).

§. 707. Res legata talis debet præstari, qualis est, non cum relinquebatur, sed cum petitur. Unde sæpe legatum plenius res

1) Fr. 101. D. 30. Aliud exemplum legati, denuo delati, habes in fr. 59. D.31. 2) Fr. 32. pr. D. 31. fr. 41. §. 14. D. 32. fr. 7. pr. fr. 21. pr. D. 36 (tit. cit.). Inde hic dies veniens legati vocatur.

3) Fr. 80. D. 31. fr. 69. pr. fr. 86. §. 2. D. 30.

esse.

4) Fr. 81. §. 6. D. 30. In hoc ICti dissenserant. Sabinus et Cassius cæterique Gaii præceptores: quod per vindicationem legatum esset, statim post aditam hereditatem legatarii fieri putabant, etiam si ignoraret sibi legatum Proculus vero et cæteri huius scholæ auctores non aliter putaverunt rem legatarii fieri, quam si voluerit ad se pertinere. Ex Antonini constitutione eo iure utebantur Romani tempore Gaii, quod Proculo placuerat. cfr. fr. 64. D. 47, 2 (de furtis). et de antiquo iure Ĝai. I. 2, §. 194. 195.200.204. 5) Gai. §. 204. cit. fr. 114. §. 11. D. 30. fr. 77. §. 10. D. 31.

6) Fr. 7. pr. fr. 21. pr. D. 36, 2 (tit. cit.). 7) Fr. 11. §. 17. D. 30. 8) Fr. 63. 89. §. 7. D. 31. fr. 45. §. 2. fr. 56. D. 30. fr. 30. fr. 65. §. 1. D. 7, 1 (de usufructu).

9) Fr. 110. D. 30.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

tituitur fideicommissario, quam erat relictum, veluti si alluvione ager auctus esset, vel etiam insula in flumine nata: vel si ipse testator post testamentum factum partem aliquam fundo adiecit 1).

§. 708. Etiam fructus et usuræ legatorum 2) et fideicommissorum præstantur, sed non ex die mortis, verum post moram commissam, i. e. cum postulanti legatum non solutum sit 3).

Fructus autem debentur non solum, quos heres percepit, sed quos legatarius percipere potuit. In usurarum quantitate mos regionis est sequendus 4). Fructus, qui post acquisitum legatario dominium percipiuntur, omnes ad eum pertinent 5).

§. 709. Denique admonendi sumus, heredem culpam etiam præstare debere. Et non solum culpa dolo proxima, verum etiam quæ levis est, præstatur et diligentia 6), si tamen id totum, quod legatum vel alio modo sibi relictum est, præstare quis rogatus sit, dolus malus duntaxat exigendus est, cum nullum commodum ex legato habeat 7). Periculum rei vero heres non præstat nisi in mora esse cœperit 3).

§. 710. Prætor putavit legatorum nomine satisdari oportere, ut quibus testator dari fierive voluerit, his diebus detur vel fiat: dolumque malum abfuturum stipulentur 9). Locum habet hæc satisdatio in legatis et fideicommissis ex die vel sub conditione relictis, quæ scilicet probabiliter debentur 10): neque vero in puris, nisi præstatio eorum moram quandam contineat, et ne quidem tum si certum sit, legato vel fideicommisso locum non esse. Si heres dicto modo non caveat, neque per legatarios stet, quominus caveatur, mittuntur hi in possessionem hereditatis 11): si ille intra

1) Fr. 16. D. 32. fr. 24. §. 2. D. 30. Exempla legatorum auctorum multa exstant in fr. 10. 39. D. 31. fr. 21. D. 30. fr. 65. D. 31. fr. 14. D. 34, 2 (de auro argento). §. 18. 20. I. 2, 20 (tit. cit.).

2) Secundum Gaium fideicommissorum fructus et usuræ ex mora præstabantur neque vero legatorum. I. 2. §. 280. In solo legato sinendi modo relicto debebantur.

3) Fr. 3. pr. D. 22, 1 (de usuris). fr. 26. D. 32. Paulus rec. sent. VI. 8. §. 4. fr. 78. §. 2. D. 31. Secundum c. 1. et 4. C. 6, 4 (de usuris et fructib.leg. seu fideicomm.). nonnisi ex tempore litis contestatæ usuræ debentur. 4) Fr. 39. §. 1. D. 30.

5) Fr. 42. D. 22, 1 (tit. cit.) et fr. 120. §. 2. D. 30.

6) Fr. 47. §. 4. 5. D. 30. fr. 108. §. 12. eod.

7) Fr. 108. §. 12. cit. fr. 22. §. 3. D. 36, 1 (ad SC. Treb.).

8) Fr. 39. §. 1. fr. 47. §.6. fr. 108. §. 11. D. 30. c. 3. C. 7, 47 de usuris).

9) Verba Ulp. in fr. 1. pr. D. h. t.

10) Fr. 1. pr. fr. 5. §. 2. fr. 14. pr. §. 1. D. h. t.

11) D. 36, 4 tit. in possessionem legat. seu fideicomm. serv. causa esse liceat); præsertim fr. 5. h. t.

« PreviousContinue »