Page images
PDF
EPUB

heres institutus sit, quod a semet ipso inutiliter ei legatum est, ad collegatarium pertinebit 1). Unde dicitur, si duo sint heredes, unus ex uncia, alter ex undecim unciis, et iis fundus legatus sit, unciarium heredem undecim partes in fundo habiturum, coheredem unciam 2).

§. 681. Cum novissimo iure romano in legatis vel fideicommissis, non necessaria sit verborum observantia 3), nil prorsus interest, quibus verbis testator usus sit: dummodo voluntas eius constet, tam in re quæ relinquitur, quam in persona, cui relinquitur 4). Inde et quavis lingua legata vel fideicommissa relinqui possunt 5).

Veteri iure legata ante heredis institutionem in testamento inutiliter relinquebantur, item post mortem heredis præstanda nec non pœnæ nomine ad coërcendum heredem scripta; Iustinianus in omnibus his casibus relicta legata valere sancivit 6).

Quodsi vero testamenti conditi tempore decessisset testator, inutile foret, id legatum quandocunque decessit, non valet. Hoc Catoniana (quæ dicitur) regula definitum est 7).

§. 682. Legari vel per fideicommissum relinqui possunt omnia corpora et iura, servitutes, et cæteræ res incorporales §); tam eæ, quæ in rerum natura iam sunt, quam quæ futuræ, veluti fructus, qui in illo fundo nati erunt 9); item non solum testatoris vel heredis res, sed etiam alienæ 1o); denique damnari vel rogari heres potest, ut aliquid faciat, velut opus reipublicæ 11). Quæ in rerum natura esse omnino non possunt, nec legari possunt 12); neque magis res quæ extra patrimonium habentur, aut quarum commercium legatarius non habet, quæ si relicta fuerit nec æstimatio eius debetur 18). Id quod apud hostes est, legari potest, et post

1) Fr. 34. §. 11. cit. et fr. 116. §. 1. D. cit.

2) Ulp. verba in fr. 34. §. 12. D. ib. cfr. cum his fr. 104. §. 4. 5. D. eod. 3) C. 2, 1. C. 6, 37 (de legat.). §. 2. 3. I. h. t.

4) Fr. 21. §. 19. fr. 95. D. 32. fr. 7. §. 1. D. 36, 1 (ad SC. Treb.). c. 16. C. 6, 42 (de fideicomm.).

5) Fr. 11. pr. D. 32.

6) Gai. II. §§. 229. 232. 235.

§. 34-36. I. h. t. (2, 20).

7) Fr. 1. pr. D. 34, 7 (de reg. Cat.). De regula Catoniana recte intelligenda conf. v. Vangerow, §. 546.

8) §. 21. I. h. t. fr. 41. D. 30.

9) §. 7. I. eod. Gai. 2. §. 203. fr. 24. pr. D. 32. Hæc olim nonnisi per damnationem legari poterant. Gai. 1. c.

10) §. 4. I. eod. fr. 39. §. 7. D. eod.

11) Fr. 11. §. 23. fr. 12. D. 32.

12) Arg. fr. 7. §. 1. D. 33, 6 (de trit. vino et ol.).

13) §. 4. in medio I. h. t. fr. 39. §. 7—10. fr. 47. §. 2. D. 31 (de leg. II.).

liminii iure consistit 1). Denique si quis heredem suum, eum fundum, cuius is heres commercium non habet, dare iussit ei, qui eius commercium habet, heres obligatus est, vel in ipsam rem, si in bonis testatoris fuerit, vel si non est, in eius æstimationem 2). Legari vero senatusconsulto prohibentur ædificia destruenda, item iis iuncta perpetuæ moræ causa 3).

§. 683. Res alienæ olim nonnisi per damnationem legari aut per fideicommissum relinqui poterant. Novissimo iure omnimodo recte legantur, ita ut heres cogatur redimere eas et præstare, vel si non potest redimere, æstimationem earum. Hoc tamen ita intelligendum est, si defunctus sciebat, alienam rem esse, non et si ignorabat forsitan enim, si scisset, non legavisset. Et ita divus Pius rescripsit, et verius est, ipsum, qui agit i. e. legatarium probare oportere, non ignorasse alienam 1). Quod si suam putavit rem testator, non aliter valet relictum, nisi proximæ personæ, vel uxori vel alii tali personæ datum sit, cui legaturus esset, etsi scisset rem alienam esse 5). Item semper valet, si res heredis legata sit 6).

§. 684. Si defunctus alicui fundum vectigalem legaverit, non videtur proprietas rei legata, sed id ius, quod in vectigalibus fundis habemus 7). Si rem obligatam creditori quis legaverit, necesse habet heres luere. Sed hoc casu quoque idem placet, quod in re aliena, ut ita demum luere debeat, cum sciebat defunctus, rem obligatam esse; nisi testator etiam fecisset, si scivisset obligatam 8).

§. 685. Si res aliena legata fuerit, et eius vivo testatore legatarius dominus eius factus fuerit, si quidem ex causa onerosa, puta emtionis, ex testamento actione pretium consequi potest: si vero ex causa lucrativa, veluti ex causa donationis, vel ex alia simili causa, agere non potest: nam receptum est: duas lucrativas causas

1) Fr. 9. D. 30.

2) Fr. 49. §. 3. D. 31 (Paulus). Hic et faciunt fr. 49. §. 2. ib. fr. 114. §. 5. D. 30. fr. 11. §. 16. D. 32.

3) Fr. 41. §. 1. 9. 10. 11. 12. D. 30. fr. 114. §. 9. D. ib. fr. 21. §. ult. D.32. Ad quas ædes SCtum non pertineat, vide in reliquis fr. 41. paragraphis. 4) Verba Institutionum in fine §. 4. in med. h. t. Cfr. Pauli rec. sent. IV. 1. §. 8. c. 10. C. h. t. (6, 37). De probatione vide et fr. 21. D. 22, 5 (de probat.). fr. 77. §. 8. D. 31. fr. 72. D. 36, 1 (ad SCt. Treb.).

5) C. 10. C. cit.

6) C. 22. C. 6, 44 (de fideicomm.). fr. 67. §. 8. D. 31. fr. 114. §.7. D. 30. 7) Fr. 71. in f. D. 30. Item si fundus communis legatus sit, pars testatoris tantum legatario acquiritur. fr. 5. §. 1. 2. fr. 8. pr. fr. 24. §. 2. D. 30. fr. 10. D. 31. fr. 30. §. 4. D. 32.

8) §. 5. I. h. t.

in eundem hominem et in eandem rem concurrere non posse 1). Hac ratione si ex duobus testamentis eadem res eidem debetur, interest: utrum hic rem an æstimationem ex altero testamento consecutus sit: nam si rem, agere non potest, quia habet ex causa lucrativa; si æstimationem, agere potest 2).

§. 686. Sed si rem legatarii quis ei legaverit, inutile est legatum, quia quod cui proprium est, amplius eius fieri non potest; et licet eam alienaverit legatarius, non debetur ei, nec ipsa res nec æstimatio eius 3). Attamen sub conditione mea res legari mihi potest, quia in eiusmodi legatis non testamenti facti tempus, sed conditionis explete spectari oportet 4). Item valet legatum, si testator rem a legatario emtam sed nondum traditam ei legat. Si postea tradita fuerit, vindicari poterit: si nondum tradita sit, legatarius pretium consequitur ex testamento: et si pretium iam solutum sit, res vero non tradita, ex testamento liberationem consequitur, ne tradat 5).

§. 687. Si quis rem suam quasi alienam legaverit, valet legatum: nam plus valet quod in veritate est, quam quod in opinione; sed et si legatarii putavit testator, valere constat: quia voluntas eius exitum habere potest 6).

§. 688. Facta legari possunt, si testator non id fieri scripserit, quod contra ius est vel contra bonos mores, veluti si scripserit contra legem aliquid vel contra edictum Prætoris, vel etiam turpe aliquid 7). Item inutile legatum, si id quod testator fieri iussit, nemini prosit: veluti si alienari iussit, nec causam exprimat, propter quam id fieri velit, nec inveniatur persona, cuius respectu hoc a testatore dispositum est ). Ineptas enim testantium voluntates non valere receptum est, et nuda consilia impune contemnuntur 9).

1) §. 6. I. h. t. Exempla huius regulæ habes in fr. 108. §. 4. D. 30. fr. 17. 44, 7 (de A. et O.).

2) §. 6. I. cit. fr. 66. §. 1. D. 31. Aliud, si alia testantis voluntas fuerit, fr. 53. §. 2. D. 30.

3) Instit. verba in §. 10. I. h. t. c. 13. C. 6, 37 (de legatis).

4) Fr. 98. D. 35, 1 (de cond. et demonst.). Hic et fr. 1. §. 2. D. 34, 7. pertinere videtur, si ita legeris, ut verba: si eam vivo testatore alienaveris, pro conditione legati accipias.

5) Fr. 39. §. 2. D. 30.

6) §. 11. I. h. t. fr. 4. §. 1. D. 40, 2 (de manumiss. vind.).

7) Fr. 112. §. 3. 4. D. 30. Exempla habes in fr. 114. §. 8. D. eod. fr. 41. §. 8. D. 32. Quod ad liberorum emancipandorum conditionem attinet, se ipsum corrigit Ulpianus in fr. 92. D. 35, 1 (de condit. et demonstr.).

8) Fr. 114. §. 14. D. 30.

9) Fr. 113. §. 5. D. eod.

§. 689. Si generaliter res legetur, quæ in hereditate est, electio legatarii est, nisi aliud testator dixerit; sed nec optimam rem capere potest, nec pessima debet esse contentus, nisi optionem dederit testator. Optionis legatum olim in se conditionem habebat, et nisi legatarius ipse optasset, ad heredem non transibat. Ex Iustiniani constitutione et heredibus optare permittitur: qui si in eligenda re non consentiunt, sorte quæstionem dirimere tenentur 1). Si res generaliter legata sit, nec eiusmodi rem in bonis habuerit testator, eius generis legatum demum valet, quod certam habet finitionem, nam si plantam vel simile legaverit, legatum tanquam rei incertæ inutile est. Idem dicendum, si testator, qui ædes non habuit, domum generaliter legaverit 2).

§. 690. Etiam quantitates et universitates rerum legari possunt: velut vinum, oleum, frumentum, fundus instructus, suppellex, aurum, argentum et quæ sunt reliqua 3). Si grex legatus fuerit, posteaque ad unam ovem pervenerit, quod superfuerit, vindicari potest; ususfructus gregis autem legatus exstinguitur, si usque eo numerus pervenit gregis, ut grex non intelligatur 4). §. 691. Item tam res corporales legari possunt quam incorporales 5), ut ususfructus, usus, prædiorum servitutes 6), pignus, peculium '), pars hereditatis et obligationes.

§. 692. Si partem bonorum testator alicui reliquerit, legatum partitionis vocatur 8). Cum in hoc legato non magis, quam in reliquis legatorum generibus, onera hereditaria in legatarium transeant, succurritur heredi per stipulationes partis et pro parte, i. e. quæ de lucro et damno communicando interponi solent inter legatarium et heredem 9): cum legatarius sic stipuletur ab herede: quanta pecunia ad te ex illa hereditate pervenerit, partem mihi dare spondes? et heres a legatario partiario (uti vocari solet): quantum æris alieni hereditarii nomine heres solverit, reddi 10).

§. 693. Si id legatur, quod defuncto ab extraneo debetur, no

1) §. 23. I. h. t. Cfr. Ulp. XXIV. 23. 24. c. 3. C. 6, 43 (communia de legatis). D. 33, 5 (de opt. vel elect. legata).

2) Paul. recept. sent. III. 6. §. 13. fr. 37. §. 1. fr. 71. pr. D.30 (de leg. I.). 3) Cfr. D. 33, 7. et lib. 34. t. 1-4. Paul. recept. sent. III, 6. §.34-91. 4) §. 18. I. cit. fr. 31. D, 7, 4 (quib. mod. ususf. fin.). fr. 22. D. 30. 5) §. 21. I. h. t.

6) V. supra §. 431.

D. 33. tit. 3. 4.

7) D. 23, 8 (de peculio legato). §. 19. 20. I. h. t.

8) Ulp. 24, §. 25. fr. 164. §. 1. D. 50, 16 (de V. S.).

9) Ulp. XXV. §. 15. Gai. 1. c. §. 5. I. 2, 23 (de hered, fideic.).

10) Servavit eas Theoph. ad §. 6. I. 2, 23 (tit. cit.).

men 1) legatum dicitur 2): idque et tum relictum videtur, cum quis chirographum legaverit 3), vel quantum legatarius ab aliquo exigere possit 4). Hoc legatum utile est, si aliquid debetur: si nihil debetur, inutile est, sive quantitas adiecta fuit, sive omissa. Si nomen legatum fuerit, heres nil amplius, quam actiones suas præstare debet, i. e. legatarium in rem suam procuratorem constituere, ut ex heredis persona actiones movere possit. Solvendo esse debitorem, non necesse est præstare heredem, nec debiti persecutio ei incumbit 5). Potest tamen et per delegationem legatario satisfacere: quod efficit, si eo iubente legatarius a debitore sibi stipuletur, quod illi debebat 6). Si non mandavit heres actiones, legatarius utilibus actionibus suo nomine experiri potest 7). Cum actione in sortem vero et in pignora et in usuras (etiam residuas) actio transit 3).

§. 694. Si creditor debitori suo, quod ei debet, legat: inutile est legatum, si nihil plus sit in legato, quam in debito; quia debitor nihil amplius habet per legatum. Hodierni hanc speciem legatum debiti vocant. Est igitur utile, si creditori meo, tutus adversus eum exceptione, id, quod ei debeo, legem; quia remissa ei exceptio videtur 9). Item si in diem vel sub conditione debitum pure legavit: nam utile est legatum propter repræsentationem 10). Immo si omnino non debeatur, tamen legatum consistit, si adiecta quantitas sit; creditur enim sub falsa causa vel falsa demonstratione legatum, quibus legata non vitiari constat 11). Novissimo iure romano hoc legatum, etiam si non plus in eo insit, quam in debito, in eo utilitatem quandam habet, quod tacita hypotheca, quæ a Iustiniano omnibus legatariis data est, debitum muniri incipit.

§. 695. Si creditor debitori suo leget, quod sibi ab eo debetur, liberatio 12) legata intelligitur. Tale legatum utile est, si quid debetur 13). Non solum noster debitor, sed et heredis et cuius

44. §. 6. D. 30.

1) §. 21. I. 2, 20 (de leg.). fr.
2) Fr. 44. §. 5. fr. 59. D. 30.
4) Fr. 75. §. 1. 2. D. 30.
7) C. 18. C. 6, 37 (de leg.). 8) Fr. 34. pr. D. 32.

3) Fr. 50. §. 2. fr. 88. §. 8. D. 31.
5) Fr. 75. §. 2. cit. 6) Gai. 2. §. 38.

9) Fr. 28. pr. D. 30. Si neque modo neque conditione neque tempore neque loco differt debitum; inutile est legatum. fr. 29. D. ib. fr. 13. 14. D. 34, 3 (de liber. legat.).

10) §. 14. I. cit. Quodsi vivo testatore dies venerit, vel conditio exstiterit, legatum nihilominus utile est, quia semel constitit. fr. 5. D. 35, 2 (de leg. Falc.). 11) Fr. 75. §. 1. in f. D. 30. fr. 25. D. 34, 3 (de lib. leg.). 12) D. 34, 3 (de liber. leg.). §. 13. I. 2, 20 (de legat.).

13) Fr. 13. 25. 31. pr. D. h. t.

« PreviousContinue »