Page images
PDF

§. 666. Iustinianus quoque statuit, ut, si heres, currente deliberationis spatio vel, si tale tempus ei datum non esset, intra annum ex tempore, quo delatam sibi hereditatem esse scierit, mortuus sit; hereditas ei delata ad heredes suos transmitteretur, qui intra reliquum tempus eam acquirere possent. Haec transmissio Iustinianea vocatur 1).

§.667. Denique si is, cui hereditas delata erat, reipublicae causa absens decessisset, heredibus eius in integrum restitutio iam a praetoribus dabatur, ut defuncti loco ipsi hereditatem suscipere vel bonorum possessionem petere possent, quae ex capite in integrum restitutionis transmissio appellatur2).

§. 668. Amittitur quoque ei hereditas delata, qui acquisitionis tempore, eam suscipiendi incapax factus erat, item ei, cui tanquam indigno ob delictum adversus defunctum aliamve ob causam hereditas eripitur, et fisco vindicatur 3).

CAP. V.

DE LEGATIS, FIDEICOMMISSIS ET MORTIS CAUSA DONATIONIBUS 4).

TIT. I. DE VETERI IURE LEGATORUM ET FIDEICOMMISSORUM.

§.669. Testatores non solum heredes instituere solent, sed etiam alio modo liberalitates in alios conferunt, heredibus iniung-endo, ut aut res alicui dent, aut aliquid praestent, aut partem hereditatis restituant. Idcirco de hisce donationibus, quae causa mortis et plerumque in testamentis fieri solent, hoc loco dispiciendum est5).

Cum autem in hac iuris parte aliae sint iuris veteris, aliae iuris novi regulae, primum de origine et progressu huius iuris dicendum est.

§. 670. Antiquissimo iure romano, si testator ex eo, quod

[ocr errors]

universum heredis fuisset, alicui collatum quid vellet1), legis modo i. e. civilibus vel imperativis verbis id ordinare debuit 8): et ideo talis delibatio (seu donatio) legatum appellabatur.

Mox autem prudentum auctoritate certae solennesque legandi formulae introductae sunt, quarum adcurata interpretatione totum fere legatorum ius continebatur. Distinguebantur enim quatuor legatorum genera, quorum vim et potestatem Ulpianus in fragmentis his verbis definivit.

§. 671. Legamus autem quatuor modis, per vindicationem, per damnationem, sinendi modo, per praeceptionem. Per vindicationem his verbis legamus: do, lego, capito, sumito, sibi habeto3). Per damnationem his verbis: heres meus damnas esto dare, dato, facito, heredem meum facere iubeoi). Sinendi modo ita: heres meus damnas esto sinere, Lucium Titium sumere illam rem sibique ha bere 5). Per praeceptionem sic: Lucius Titius illam rem prcecipito 6).

§. 672. Per vindicationem legari possunt res, quae utroque tem pore ex iure Quiritium testatoris erant i. e. mortis et quando testamentum faciebat: praeterquam si pondere, numero, mensura contineantur; in his enim satis est, si vel mortis duntaxat tem pore fuerint testantis ex iure Quiritium7). Per damnationem omnes res legari possunt, etiam qiia< non sunt testatoris, dummodo tales sint, quae dari possunt8). Sinendi modo legari possunt res propriae testatoris et heredis eius9). Per praeceptionem legari possunt, quae etiam per vindicationem l0). Si ea res, quae non fuit utroque tempore testatoris, ex iure Quiritium per vindica tionem legata sit, licet iure civili non valeat legatum, tamen senatusconsulto Neroniano firmatur, quo cautum est, ut, quod minus aptis verbis legatum est, perinde sit, ac si optimo iure legatum esset. Optimum autem ius legati per damnationem est1). Sed haec satis de legatorum formulis.

1) Fr. 116. D. 30 (de legat. I.).

2) Nam lei xn. Tab. statuerat: uti legassit, ita ius esto.

3) Ita et Gai. §. 193. Theoph. ad §. 2. I. h. t.

4) Gai. ib. §. 201. Theoph. ibid. 5) Gai. ib. §. 209. Theoph. ibid.

6) Gai. 1. o. §. 216.

7) Gai. §. 196. Ideo per vindicationem appellatur, quod legatarius post aditionem hereditatis, rem legatam vindioare potest, vel ab herede vel ab extraneo Gai. 1. o. §. 194. Est ergo hoo legatum dominii vel iuris in re. Fr. 69. pr. D. (de legat.).

8) Gai. §. 202. 203. Quod ita legatum sit, in personam aotione peti de buit. Est ergo hoo legatum obligationis (§. 204. ib.).

9) Hoc genus legati plus quidem habet, quam per vindioationem, minus autem quam per damnationem: quia et res heredis et futura legari potest. Gai. §. 210—214.

10) An ita et extraneo legari possit, d^sputatur. Gai. §. 217—223. Est et hoo legatum dominii: sed petitur a coherede per familiae herciscundas iudicium. 1) Gai. ib. §. 197. 202. §. 12. I. h. t. 2) Gai. 2. §. 270. pr. I. h. t.

§. 673. Sub finem reipublicae usu et moribus invaluit, ut morituri etiam non civilibus sed precativis verbis donationes relinquerent, rogantes heredes suos vel in testamento vel per episto las sive codicillos 2), ut aliquam rem vel et hereditatis partem alicui restituerent. Et haec fideicommissa vocabantur 3). Verba fideicommissorum haec erant: rogo, peto, volo, fideicommitto dari; item mando, deprecor, cupio, iniungo, desidero4).

§. 674. Multum autem differebant ea, quae per fideicommissum relinquebantur, ab iis, quae legabantur 5). Et primis quidem temporibus infirma fuere fideicommissa, quippe quae heredis religione vel pudore continebantur, cum legata per vulgares actiones, et formulas peterentur6).

Postea vero Imperator Augustus semel iterumque gratia personarum motus, vel quia per ipsius salutem rogatus quis diceretur, aut ob insignem quorumdam perfidiam, iussit Consulibus, auctoritatem suam interponere. Quod quia iustum videbatur, et populare erat, paulatim conversum est in assiduam iurisdictionem, tantusque eorum favor factus est, ut etiam Praetor proprius crearetur, qui de fideicommissis ius diceret, quem fideicommissarium appellarent7).

Universum autem fideicommissorum ius aequitate potius, quam iuris rigore diiudicabatur, donec sensim sensimque universa de legatis praecepta ad fideicommissa traherentur8).

§. 675. Ex usu recedente antiqua formularum observatione, Imperatores9) Constantinus, Constantius et Constans edixerunt, (anno p. Ch. n. 339): in legatis et fideicommissis verborum observantiam minime esse necessariam, ut nihil prorsus interesset, quibus verbis quis voluntatem suam manifestasset. Denique Iustinianus voluntates defunctorum validiores esse cupiens, et non verbis sed voluntatibus eorum favens, non solum disposuit: ut omnibus legatis una esset natura, et quibuscunque verbis aliquid relictum sit, liceret legatariis, id persequi tam per actiones per sonales quam per in rem et hypothecariam 1); verum etiam per omnia fideicommissis legata exaequavit, ut nulla esset inter ea differentia, et quod deesset legatis, hoc repleretur ex pinguiore fideicommissorum natura, et si quid amplius esset in legatis per hoc cresceret vis fideicommissorum 2).

3) Pr. I. 2, 25 (de Codieillis). UIp. XXV. 1.

4) Ulp. XXV. 2. Paulus, rec. sent. IV. 1. §. 6. Gaius 2. §. 249. 250.

5) Omnia disorimina legata inter et fideicommissa diligenter enumerat Gai. 2. §. 265—289.

6) Gai. 2. §. 278. I. 2, 23 (de fideioomm. hered.).

7) Hseo iisdem fere verbis enarrantur in §. 1. I. 2, 25 (de fideioomm. heredit.). Perseoutione extraordinaria igitur fideioommissa petebantur. Gai. 2. §. 278.

8) Inde varise differenti» inter fideioommissa et legata sublat», de quibus Gai. 2. §. 284—289.

9) C. 21. C. 6, 37 (de legatia).

Inde et in Pandectarum libris legatorum et fideicommissorum ius exaequatum et confusum est: quin tamen omnes inter ea differentiae ibi explosae habeantur3).

§. 676. Illud autem hoc loco admonendi sumus, testatores aut res singulas legare aut fideicommissum alicui posse relinquere, aut heredes posse rogare, ut totam hereditatem vel partem alii restituant4): in priori casu nonnisi rei singularis successor constituitur, in hoc vero heres vel iuris successor fit post hereditatem ei restitutam.

Uterque casus igitur alter ab altero diligenter distinguendus, et singulatim tractandus est. Hodierni in illo legatum seu fideicom missum singulare; in hoc fideicommissum universale adesse dicunt. Idcirco in hoc capite primum de legatis vel rebus singulis per fideicommissum relinquendis, et deinde de fideicommissariis hereditatibus dicemus.

TIT. n. DE LEGATIS VEL REBUS SINGULIS PEE FIDEICOMMISSUM

EELICTIS »).

§. 677. Legatum antiquitus definiebatur donatio quaedam a defuncto relicta et ab herede praestanda6). Cum vero legata fidei commissis sint aequiparata, et haec ab omnibus relinqui possint, ad quos aliquid ex hereditate perventurum est, legatum dici de1) Per c 1. C. 6, 43 (oommun. legator.) et §. 1. I. 2, 20 (de legat.), ouius verba fere retulimus.

2) Per o. 2. C. eod. et §. 2. I. eod. cuius tenorem secuti sumus.

3) Ita legatum est et novissime, quod verbis imperativis relinquitur, et fideicommissum, quod precativis datur. Res singulse et legantur et per fideicommissum relinquuntur. Hereditas vero nonnisi per fideioommissum relinqui dicitur.

4) Inde duo Instit. tituli, I. II. 23 (de fideioomm. heredit.) et t. 24 (de singulis rebus per fideicommissum reliotis).

5) I. 2, 20 (de legatis). D. XXX. XXXI. XXXII. (de legatis et fideieommissis. I. II. III.).

6) §. 1. I. h. t. fr. 36. D. 30 (de legat. II.).

bet omnis delibatio hereditatis, qua testator ex eo quod universum heredis foret, alicui aliquid collatum vult1).

In eo igitur legatum ab heredis institutione differt, quod legatarius nonnisi in rem singulam succedit, cum heres iuris successor sit, et personam defuncti sustineat.

§.678. Legare possunt omnes, quibus testari permissum est2): et recte legatur iis, quibus testamentifactio est cum testatore, i. e. qui ex eius testamento aliquid capere vel alii acquirere possunt3). Omnibus igitur, qui nec heredes esse possunt, inutiliter legata relinquuntur. Idcirco olim nec incertis personis veluti civitatibus, nec posthumo alieno recte legabatur. Novissime eatenus eis legata utiliter relinquuntur, quatenus et esse heredes possunt, et quos constat in animo habuisse testatorem 4).

§.679. Non solum ab herede legatum relinqui potest, sed etiam ab alio quocunque, ad quem aliquid perventurum est morte testantis, vel dum ei datur vel dum non adimitur5). Sed observandum est: ne is, qui heres non est, plus rogetur alicui restituere, quam ipse a defuncto accepit, nam quod amplius est, inutiliter relinquitur6). Inde hodierni tradunt: aliquem non pluslegatis onerari posse, quam honoratus sit.

§. 680. Heredi a semet ipso legatum dari non potest, a coherede potest7): eiusmodi legatum i. e. per praeceptionem, sive praelegatum in heredis persona non subsistit pro parte, ex qua heres est. Unde si Attio ita legatum fuerit: quisquis mihi heres erit damnas esto, Attio heredi decem dare; deducta sua parteAttius decem petet8). Sed si duobus sit res legata, quorum alter

1) Ita Florentinus in fr. 116. pr. D. 30 (de legat. I.). Brevissime deSnietur legatum: fiberalitas rei singularis a testatore in aliquem oollata.

2) Fr. 2. D. 30 (de legat. I.).

3) §. 24. I. h. t. §. 4. I. 2, 19. fr. 55. §. 1. D. 31 (de legat.II.). Alimenta tamen, et iis utiliter relinquuntur, quibusvulgo capere non licet. fr. 11. D. 34, 1 (de alim. legat.). Item omnibus collegiis non illicitis legari potest. fr. 20. D. 34, 5 (de reb. dub.).

4) Plenius hseo eiplicantur in§.25—28. I.h.t. et apud Gai. 2, §. 238—242. 287. Perdita est Iustiniani constitutio de incertis personis; ideoque multum de hoc loco disputatur. ». YangeTow §. 419.

5) §. 1. I. 2, 24 (de sing. reb. per fideio. rel.). fr. 1. §. 6. D. 31 (de legat. II.). Vid. ius antiquum apud Ulp. XXVI. et Gai. 2. §. 261. A quibus fideicommissa relinqui possint, traditur in fr. 77. pr. fr. 2. §.2. fr. 93. 94. D.30. (de legat. I.). fr. 37. §. 3. D. 32 (de leg. II.). o. 24, C. 6, 37 (h. t.).

6) §. 1. I. 3, 24. cit. fr. 94. §. 3. D. 30 (de leg. I.). o. 16. C. 6, 50 (ad leg. Falo.). Yide tamen exemplum fideicommissi a Papiniano rolatum ln fr. 70. §. 1. D. 31 (de leg. II.).

7) Fr. 116. §. 1. D. 30. n< „ ,,'

8) Iuliani verba in fr. 104. §. 3. D. 30. Cfr. et fr. 18. fr. 34. §. 11. D. eod. Item fr. I. §. 6. D. 43, 3 (quod legator.).

« PreviousContinue »