Page images
PDF

non teneatur ultra hereditatis substantiam; quartam Falcidiam ex legatis et fideicommissis detrahere potest1); impensas in funus, in confectionem inventarii, aliasve necessario factas deducere potest2); satisfacere potest creditoribus vel legatariis, qui primi veniunt, et si nihil reliquum est, posteriores repelluntur, etiamsi iure potiores sint: licentia his data legatarios vel inferiores creditores conveniendi8). Actiones, quas ipse heres contra defunctum habet, non confunduntur, sed ei similiter ac aliis creditoribus reservantur, temporum tamen praerogativa inter creditores servanda 4).

§.645. His tamen ius deliberandi minime abrogatum est: sed si heres beneficium inventarii neglexerit, et ius deliberandi petere maluerit, non solum creditoribus in solidum tenetur5), sed ex dispositione Novellae I (c. 2. §. 2.), etiam integra legata et fideicommissa praestare debet sine quartae retentione. Utroque simul beneficio heres uti non potest.

§. 646. Non solum heres impediri potest, ne defuncti bona cum suis confundantur; verum etiam defuncti creditores; ne per concursum creditorum heredis in damnum incidant. Dedit enim illis Praetor aequitate motus beneficium separationis, i. e. actionem ad impetrandam separationem bonorum defuncti a bonis heredis6).

§.647. Datur hoc privilegium omnibus creditoribus hereditariis, tam chirographariis quam hypothecariis, quibus ex quacunque causa debetur7); item et legatariis et fideicommissariis, quorum conditio per hereditatis aditionem deterior est facta8). Heredis creditoribus illud non competit, rtisi fortc coactus adiit heres').

§. 648. Debet autem separatio peti, bonis defuncti et heredis nondum confusis et unitis: si confusa sunt, eatenus tantum con1) Nov. 1. o. 2. 2) C. 22. §. 9.

3) C. 22. §. 4. 5. Potest igitur omnes res, et quae pignori obnoxiae sunt, distrahere vel in solutum dare: neoqui illos comparant, a creditoribus inquietari possunt.

4) C. 22. §. 9. Sequitur ex his, et ipsum praestare debere quod defuncto debuit.

5) C. 22. §. 13. 14. C. h. t. Disputant, an unquam heres et legitimam portionem amittere possit. Vinnii select. quaist- II. o. 28. videtur hseo faoti qujestio esse.

6) Fr. 1. §. 1. D. h. t. o. 2. C. 7, 72 (de bonis auot. iud. poss.). o. 25. C. 2, 3 (de pactis).

7) Fr. 1. §. 1. 3. fr. 4. D. h. t. o. 2. C. cit. Hypothecarii tamen creditores hoc beneficio vix egent. o. 9. C. 8, 18 (qui potior. in pignore).

8) Fr. 6. pr. D. eod. fr. 40. D. 44, 7 (de O. et A.).

9) Fr. 1. §. 5. 8. D. h. t. Si in fraudem creditorum adiit, actione Pauliana subvenitur creditoribus heredis.

ceditur, quatenus discerni possuntl). Nec ultra quinquennium post aditionem numerandum impetrari potest 2).

Praetoris autem notio est, an admittenda sit separatio, necne 3).

§. 649. Admissa separatione efficitur, ut solis creditoribus hereditariis ex hereditate satisfiat, heredisque creditoribus tantum ex eo, quod superfuerit ex bonis testatoris *). Et si idonea non inveniatur hereditas, heres autem idoneus, non possunt reverti ad heredem, sed ei quod semel postularunt, stare debent nisi iustissima causa ignorantiae aliud snadeat5). Si quidam creditorum sunt, qui non secuti sint beneficium, separatio ab aliis impetrata, illis neque prodest neque nocet6). Si bona hereditaria solvendo non sunt, melior est causa potiorum creditorum; legatarii post omnes demum admittuntur 7).

§. 650. Cessat remedium separationis, si heredis fidem secuti sunt creditores, si hereditas ab herede bona fide distracta sit, item elapso quinquennio et bonis confusis 8).

TIT. TJI. DE COLLATIONE BONORUM 9).

§. 651. Si liberi parentibus suis heredes sunt, non raro accidit, ut quaedam bona ipsis propria in hereditatem inferre teneantur, quae obligatio collatio bonorum appellatur. Hoc ius primum Praetoris edicto introductum est, cum emancipatos liberos simul cum suis heredibus ad bonorum possessionem vocaret. Ne enim iniqua inaequalitas eveniret, emancipatos omnia sua bona, quae patri acquisita fuissent sine emancipatione, in medium conferre iubebat. Mox filia quoquc, sua heres dotem conferre compellebatur 10). Postea vero cum alia essent patrum iura in bonis liberorum suorum, hoc ius eo mutatum est, ut non solum emancipati liberi suis heredibus ea conferre iuberentur, quae emancipatione non interveniente patris fuissent, sed etiam, ut sui suis et emancipati emancipatis omnes res conferre obligarentur, quae ab hisce accepissent ea lege, ut aliquando in partem hereditariam computarentur u).

§. 652. Collationis officium itaque liberis, parentibus suis suc

[ocr errors]

cedentibus, incumbit, utique semper si ab intestato heredes succedunt, aut cum ex testamento heredes sunt, eo in casu quo etiam ab intestato heredes facti essent. Caeterum tam filii filiaeque, quam nepotes neptesque et deinceps, ac sui heredes non minus quam emancipati ad conferendum adstricti suntl).

§. 653. Si quaestio sit, quaenam bona sint conferenda, videndum, a quibus liberis fiat collatio. Emancipati enim qui suis heredibus conferre tenentur, omnia bona in hereditatem inferre debent, quae parentibus acquisivissent, si in potestate remansissent, ergo res, quas a parentibus donatas acceperant, item usumfructum bonorum adventitiorum 2).

§. 654. Si vero sui heredes suis heredibus vel emancipati emancipatis conferant, ea tantum conferenda sunt bona, quae liberi ea intentione a parentibus acceperunt, ut in hereditariam portionem aliquando imputarentur, quo pertinent dos filiae constituta, donatio propter nuptias in filium collata, aut ad militiam emendam, aliave quaecumque donatio sub lege futurae collationis facta9). Simplex inter vivos donatio conferenda non est, nisi etiam filius filiave adsint, qui dotem vel propter nuptias donationem conferre tenentur 4): credendum enim est, parentes in hoc casu aequalitatis servandae causa, donationem in illos liberos contulisse. Reliqua, quae parentes in liberos suos impenderunt, ad collationem cogi non debent, veluti alimenta vel studiorum expensae, caetera5). Licet autem parentibus conferendi necessitate liberos suos liberare6). •

§. 655. Fit collatio corporali rerum in mediam hereditatem illatione, aut earum aestimatione in partem hereditariam computata: aut si neutrum fieri potest, cautione de rebus quandoque communicandis interposita 7).

§. 656. Qui per contumaciam collationem non implent, aut familiae herciscundae actione ad conferendum cogi possunt8), aut denegatis hereditariis actionibus9). Si hereditas iam divisa sit, et collatio per errorem omissa, indebiti condictioni locus erit. Si per cautionem collatio facta est, commissa stipulatione ex stipulatu actio competit 1).

1) C. 17. C. h. t. Nepotes ea quoque bona oonferre debent, qu» ipsorum parentes ab avo suo aooeperant. Nov. 118. e. 1.

2) C. 17. C. h. t. Basilioa l. 43. t. 36. vol. 5. p. 516. ofr. et o. 6. §. 2. C. 6, 61 (de bonis qu» liberis). o. 13. C. h. t. Basilica XLI. 7. 36. Sequimur Franche, Civilist. Abhaudlungen Gott. 1826. p. 219. seq.

3) C. 12. 16. 17. 18. 19. 20. C. h. t. 4) C. 20. §. 1. C. h. t.

5) Fr. 1. D. h. t. (37, 6). o. 12. 20. 21. C. eod. 6) Nov. 18. o. 6. 7) Fr. 1. §. 11. 12. D. h. t. 8) Fr. 1. pr. D. 37, 7 (tit. eit.).

9) Fr. 1. §. 10. 53. D. h. t.

§. 657. Cessat vero conferendi necessitas: si res conferendae casu perierint, si collatio speciatim remissa sit, aut si heres ab hereditate abstinuerit, eamve rcpudiaverit 2).

TIT. IV. DE IURE ADCRESCENDI3).

§. 658. Si unus ex pluribus heredibus deficiat, aut quod hereditatem omisit, aut quod ante eam aditam mortuus, eiusve acquirendae incapax factus est, hereditatis pars, quam accepisset, reliquis successoribus acquiritur. Cum enim singuli heredes in totam hereditatem vocentur, nec nisi plurium concursu partes fiant, necessario efficitur, ut altero eorum deficiente, reliquis nil decrescat; ideoque plures iurisconsulti hoc ius adcrescendi non immerito ius non decrescendi appellaverunt.

§.659. Caducorum iure, quo illud olim saepe impediebatur novissime sublato, ius adcrescendi omnibus cuiuscunque generis heredibus competit, tam legitimis, quam testamentariis, nec non bonorum possessoribus 4). Semper enim heredi hereditatem suscipienti deficientium coheredum partes acquiruntur. Qui in rc, certa institutus est, iure adcrescendi tum demum fruitur, cum solus heres ex testamento superest; si enim plures adsunt, legatarii loco habetur 5).

§. 660. Adcrescit pars vacans coheredibus ipso iure, iisque ignorantibus adeo, immo invitis; cum enim hereditatem pro parte adire et pro parte respuere non liceat, partem hereditatis iam aditae, non decrescentem, repudiare non possunt6). Ceterum sin gulis pro partibus hereditariis vacua portio et cum oneribus ei impositis adcrescit7).

§. 661. Fruuntur autem hoc adcrescendi iure heredes simul omnes qui hereditatem susceperunt. Si tamen testamento aliqui coniunctim cum deficiente in eadem parte instituti erant, reliquis

[ocr errors]

praeferuntur ex voluntate testatoris 1), non minus ac Iegitimi heredes, si ex linea vel ex stirpe, in qua vocantur, aliquis defecit 2). §. 662. lus adcrescendi non proficit illis heredibus, quorum portio legibus ita definita est, ut augeri non possit, veluti vidu» inopi 3).

TIT. V. QUIBUS EX CAUSIS HEREDITAS DEIATA AMITTITUE*).

§.663. Delata nobis hereditas diversis ex causis potestamitti, ita ut denuo acquiri nequeat. Facto quidem nostro amittiturhereditas, si repudiata fuerit, si suus heres abstinuerit, vel si bonorum possessio intra statuta tempora omissa sit: in quibus casibus (nisi cum bonorum possessio ex novo ordine nobis defertur) omissa hereditas semper amissa est, neque voluntatis mutatione potest recuperari 5). Item amittitur hereditas ei, qui contra eius acquisitionem ex iusta causa in integrum restituitur, veluti minor xxv annis, vel qui vi metuve pulsus adierat. Repudiari vero aut omitti hereditas non potest, nisi ab eo, cui eam adire licet; nec nisi iisdem conditionibus, sub quibus aditio fieri potest, eius omissio rata habetur.

§. 664. Amittitur quoque hereditas ei, qui ante eius acquisitionem defunctus est, nam nondum acquisita hereditas ad heredes non transmittitur6), quae regula in suis heredibus, cum ipso iure acquirant hereditatem, locum non habet. Per principum tamen constitutiones in quibusdam casibus heredibus defuncti, cui hereditas delata erat, prospicitur: ut eius transmissio locum habeat.

Theodosius Imperator statuit, ut, si parentes in testamento liberos suos heredes scripsissent, et hi ante apertas tabulas decessissent, eorum liberi pro iis delatam parentibus suis partem suscipere possent. Haec transmissio Theodosiana vocatur 7).

§. 665. Ex alia Theodosii et Valentiniani constitutione parentibus hereditatem, liberis suis infantibus delatam, his mortuis, sibi ipsis acquirere posse concessum est; quae transmissio ex capite infantice dicitur8).

1) Fr. 20. §. 2. fr. 59. §. 3. D. 28, 5 (tit. eit.). o. un. §. 10. C. oit.

2) Fr. 12. pr. D. 37, 4 (de bon. poss. oontra tab.). fr. 1. §. 12. D. 37, 8 (de ooniung. oum emanc).

3) Nov. 53. o. 6. Nov. 115. o. 5.

4) D. 29, 2 (de aoquir. vel omitt. hered.).

5) §. 7. I. 2, 19 (de hered. qual. et diff.). Gai. 2. §. 169. Ulp. XXII. 29.

6) C. 7. C. 5, 30 (de iure deliberandi).

7) C. un. C. 6, 52 (de his qui ante apertas tabulas hereditatem transmitt.).

8) C. 18. §. 1. C. 6, 30 (de iure deliberandi).

« PreviousContinue »