Page images
PDF
EPUB

-non teneatur ultra hereditatis substantiam; quartam Falcidiam ex legatis et fideicommissis detrahere potest 1); impensas in funus, in confectionem inventarii, aliasve necessario factas deducere potest 2); satisfacere potest creditoribus vel legatariis, qui primi veniunt, et si nihil reliquum est, posteriores repelluntur, etiamsi iure potiores sint: licentia his data legatarios vel inferiores creditores conveniendi ). Actiones, quas ipse heres contra defunctum habet, non confunduntur, sed ei similiter ac aliis creditoribus reservantur, temporum tamen prærogativa inter creditores servanda 4).

§. 645. His tamen ius deliberandi minime abrogatum est: sed si heres beneficium inventarii neglexerit, et ius deliberandi petere maluerit, non solum creditoribus in solidum tenetur 5), sed ex dispositione Novellæ I (c. 2. §. 2.), etiam integra legata et fideicommissa præstare debet sine quartæ retentione. Utroque simul beneficio heres uti non potest.

§. 646. Non solum heres impediri potest, ne defuncti bona cum suis confundantur; verum etiam defuncti creditores; ne per concursum creditorum heredis in damnum incidant. Dedit enim illis Prætor æquitate motus beneficium separationis, i. e. actionem ad impetrandam separationem bonorum defuncti a bonis heredis 6).

§. 647. Datur hoc privilegium omnibus creditoribus hereditariis, tam chirographariis quam hypothecariis, quibus ex quacunque causa debetur1); item et legatariis et fideicommissariis, quorum conditio per hereditatis aditionem deterior est facta 3). Heredis creditoribus illud non competit, nisi forte coactus adiit heres").

§. 648. Debet autem separatio peti, bonis defuncti et heredis nondum confusis et unitis: si confusa sunt, eatenus tantum con

1) Nov. 1. c. 2.

3) C. 22. §. 4. 5.

2) C. 22. §. 9.

Potest igitur omnes res, et quæ pignori obnoxiæ sunt, distrahere vel in solutum dare: nec qui illos comparant, a creditoribus inquietari possunt.

4) C. 22. §. 9. Sequitur ex his, et ipsum præstare debere quod defuncto debuit.

5) C. 22. §. 13. 14. C. h. t. Disputant, an unquam heres et legitimam portionem amittere possit. Vinniï select. quæst. II. c. 28. videtur hæc facti quæstio esse.

6) Fr. 1. §. 1. D. h. t. c. 2. C. 7, 72 (de bonis auct. iud. poss.). c. 25. C. 2, 3 (de pactis).

7) Fr. 1. §. 1. 3. fr. 4. D. h. t. c. 2. C. cit. Hypothecarii tamen creditores hoc beneficio vix egent. c. 9. C. 8, 18 (qui potior. in pignore).

8) Fr. 6. pr. D. eod. fr. 40. D. 44, 7 (de O. et A.).

9) Fr. 1. §. 5. 8. D. h. t. Si in fraudem creditorum adiit, actione Pauliana subvenitur creditoribus heredis.

ceditur, quatenus discerni possunt 1). Nec ultra quinquennium post aditionem numerandum impetrari potest 2).

Prætoris autem notio est, an admittenda sit separatio, necne 3). §. 649. Admissa separatione efficitur, ut solis creditoribus hereditariis ex hereditate satisfiat, heredisque creditoribus tantum ex eo, quod superfuerit ex bonis testatoris 4). Et si idonea non inveniatur hereditas, heres autem idoneus, non possunt reverti ad heredem, sed ei quod semel postularunt, stare debent nisi iustissima causa ignorantiæ aliud suadeat 5). Si quidam creditorum sunt, qui non secuti sint beneficium, separatio ab aliis impetrata, illis neque prodest neque nocet 6). Si bona hereditaria solvendo non sunt, melior est causa potiorum creditorum; legatarii post omnes demum admittuntur 7).

§. 650. Cessat remedium separationis, si heredis fidem secuti sunt creditores, si hereditas ab herede bona fide distracta sit, item elapso quinquennio et bonis confusis 8).

TIT. III. DE COLLATIONE BONORUM 9).

§. 651. Si liberi parentibus suis heredes sunt, non raro accidit, ut quædam bona ipsis propria in hereditatem inferre teneantur, quæ obligatio collatio bonorum appellatur. Hoc ius primum Prætoris edicto introductum est, cum emancipatos liberos simul cum suis heredibus ad bonorum possessionem vocaret. Ne enim iniqua inæqualitas eveniret, emancipatos omnia sua bona, quæ patri acquisita fuissent sine emancipatione, in medium conferre iubebat. Mox filia quoque, sua heres dotem conferre compellebatur 10). Postea vero cum alia essent patrum iura in bonis liberorum suorum, hoc ius eo mutatum est, ut non solum emancipati liberi suis heredibus ea conferre iuberentur, quæ emancipatione non interveniente patris fuissent, sed etiam, ut sui suis et emancipati emancipatis omnes res conferre obligarentur, quæ ab hisce accepissent ea lege, ut aliquando in partem hereditariam computarentur 11).

§. 652. Collationis officium itaque liberis, parentibus suis suc

[blocks in formation]

3) Fr. 1. pr. §. 14. eod. 4) Fr. 1. §. 1. 17. D. eod. 5) Fr. 1. §. 17. fr. 3. §. 2. fr. 5. D. h. t.

6) Fr. 1. §. 16. eod.

7) Fr. 4. §. 1. fr. 6. pr. D. h. t. 8) Fr. 1. §. 10. 11. 15. fr. 2. D. eod. 9) D. 37, 6 (de collatione bonorum). c. 6, 20 (de collationib.). Nov. 18. c. 6. Nov. 97. C. 6. v. Vangerow, Lehrbuch §. 515. 516.

10) D. 37, 7 (de dotis collatione). 11) C. 17. 19. 20. C. h. t.

cedentibus, incumbit, utique semper si ab intestato heredes succedunt, aut cum ex testamento heredes sunt, eo in casu quo etiam ab intestato heredes facti essent. Cæterum tam filii filiæque, quam nepotes neptesque et deinceps, ac sui heredes non minus quam emancipati ad conferendum adstricti sunt 1).

§. 653. Si quæstio sit, quænam bona sint conferenda, videndum, a quibus liberis fiat collatio. Emancipati enim qui suis heredibus conferre tenentur, omnia bona in hereditatem inferre debent, quæ parentibus acquisivissent, si in potestate remansissent, ergo res, quas a parentibus donatas acceperant, item usumfructum bonorum adventitiorum 2).

§. 654. Si vero sui heredes suis heredibus vel emancipati emancipatis conferant, ea tantum conferenda sunt bona, quæ liberi ea intentione a parentibus acceperunt, ut in hereditariam portionem aliquando imputarentur, quo pertinent dos filiæ constituta, donatio propter nuptias in filium collata, aut ad militiam emendam, aliave quæcumque donatio sub lege futuræ collationis facta 3). Simplex inter vivos donatio conferenda non est, nisi etiam filius filiave adsint, qui dotem vel propter nuptias donationem conferre tenentur 4) credendum enim est, parentes in hoc casu æqualitatis servandæ causa, donationem in illos liberos contulisse. Reliqua, quæ parentes in liberos suos impenderunt, ad collationem cogi non debent, veluti alimenta vel studiorum expensæ, cætera 3). Licet autem parentibus conferendi necessitate liberos suos liberare 6).

:

§. 655. Fit collatio corporali rerum in mediam hereditatem illatione, aut earum æstimatione in partem hereditariam computata : aut si neutrum fieri potest, cautione de rebus quandoque communicandis interposita 7).

§. 656. Qui per contumaciam collationem non implent, aut familiæ herciscundæ actione ad conferendum cogi possunt 8), aut denegatis hereditariis actionibus 9). Si hereditas iam divisa sit, et collatio per errorem omissa, indebiti condictioni locus erit.

1) C. 17. C. h. t. Nepotes ea quoque bona conferre debent, quæ ipsorum parentes ab avo suo acceperant. Nov. 118. c. Ì.

2) C. 17. C. h. t. Basilica 1. 43. t. 36. vol. 5. p. 516. cfr. et c. 6. §. 2. C. 6, 61 (de bonis quæ liberis). c. 13. C. h. t. Basilica XLI. 7. 36. Sequimur Francke, Civilist. Abhaudlungen Gött. 1826. p. 219. seq.

3) C. 12. 16. 17. 18. 19. 20. C. h. t.

4) C. 20. §. 1. C. h. t.

5) Fr, 1. D. h. t. (37, 6). c. 12. 20. 21. C. eod.

7) Fr. 1. §. 11. 12. D. h. t.

9) Fr. 1. §. 10. 53. D. h. t.

6) Nov. 18. c. 6. 8) Fr. 1. pr. D. 37, 7 (tit. cit.).

Si per cautionem collatio facta est, commissa stipulatione ex stipulatu actio competit 1).

§. 657. Cessat vero conferendi necessitas: si res conferendæ casu perierint, si collatio speciatim remissa sit, aut si heres ab hereditate abstinuerit, eamve repudiaverit 2).

TIT. IV. DE IURE ADCRESCENDI 3).

§. 658. Si unus ex pluribus heredibus deficiat, aut quod hereditatem omisit, aut quod ante eam aditam mortuus, eiusve acquirendæ incapax factus est, hereditatis pars, quam accepisset, reliquis successoribus acquiritur. Cum enim singuli heredes in totam hereditatem vocentur, nec nisi plurium concursu partes fiant, necessario efficitur, ut altero eorum deficiente, reliquis nil decrescat; ideoque plures iurisconsulti hoc ius adcrescendi non immerito ius non decrescendi appellaverunt.

§. 659. Caducorum iure, quo illud olim sæpe impediebatur novissime sublato, ius adcrescendi omnibus cuiuscunque generis heredibus competit, tam legitimis, quam testamentariis, nec non bonorum possessoribus 4). Semper enim heredi hereditatem suscipienti deficientium coheredum partes acquiruntur. Qui in re, certa institutus est, iure adcrescendi tum demum fruitur, cum solus heres ex testamento superest; si enim plures adsunt, legatarii loco habetur 5).

§. 660. Adcrescit pars vacans coheredibus ipso iure, iisque ignorantibus adeo, immo invitis; cum enim hereditatem pro parte adire et pro parte respuere non liceat, partem hereditatis iam aditæ, non deorescentem, repudiare non possunt 6). Ceterum singulis pro partibus hereditariis vacua portio et cum oneribus ei impositis adcrescit 7).

§. 661. Fruuntur autem hoc adcrescendi iure heredes simul omnes qui hereditatem susceperunt. Si tamen testamento aliqui coniunctim cum deficiente in eadem parte instituti erant, reliquis

1) Fr. 5. §. 1. 3. D. h. t.

2) Fr. 2. §. 2. D. h. t. Nov. 18. c. 6. fr. 9. D. 37, 3 (de dotis coll.). 3) Cod. 6, 10 (quando non petentium partes petentibus adcrescunt). Cod. 6, 51 (de caducis tollendis).

4) §. 4. I. 3, 4 (de senatusconsulto Orphit.). fr. 9. D. 38, 16 (de suis et legit.). Ulp. XXVI.

5) Fr. 1. §. 4. D. 28, 5 (de hered. inst.). c. 13. C. 6, 24 (eod. tit.). 6) Fr. 31. D. 29, 2 (de acq. vel omitt. her.). c. un. §. 10. C. 6, 51 (tit. cit.). 7) Fr. 35. pr. fr. 53. §. 1. fr. 76. pr. D. 29, 2 (de acquir. v. om. hered.). c. un. §. 4. 10. C. 6, 51 (tit. cit.).

præferuntur ex voluntate testatoris 1), non minus ac legitimi heredes, si ex linea vel ex stirpe, in qua vocantur, aliquis defecit *). §. 662. Ius adcrescendi non proficit illis heredibus, quorum portio legibus ita definita est, ut augeri non possit, veluti viduæ inopi 3).

TIT. V. QUIBUS EX CAUSIS HEREDITAS DELATA AMITTITUR 4).

§. 663. Delata nobis hereditas diversis ex causis potest amitti, ita ut denuo acquiri nequeat. Facto quidem nostro amittitur hereditas, si repudiata fuerit, si suus heres abstinuerit, vel si bonorum possessio intra statuta tempora omissa sit: in quibus casibus (nisi cum bonorum possessio ex novo ordine nobis defertur) omissa hereditas semper amissa est, neque voluntatis mutatione potest recuperari 5). Item amittitur hereditas ei, qui contra eius acquisitionem ex iusta causa in integrum restituitur, veluti minor xxv annis, vel qui vi metuve pulsus adierat. Repudiari vero aut omitti hereditas non potest, nisi ab eo, cui eam adire licet; nec nisi iisdem conditionibus, sub quibus aditio fieri potest, eius omissio rata habetur.

§. 664. Amittitur quoque hereditas ei, qui ante eius acquisitionem defunctus est, nam nondum acquisita hereditas ad heredes non transmittitur 6), quæ regula in suis heredibus, cum ipso iure acquirant hereditatem, locum non habet. Per principum tamen constitutiones in quibusdam casibus heredibus defuncti, cui hereditas delata erat, prospicitur: ut eius transmissio locum habeat.

Theodosius Imperator statuit, ut, si parentes in testamento liberos suos heredes scripsissent, et hi ante apertas tabulas decessissent, eorum liberi pro iis delatam parentibus suis partem suscipere possent. Hæc transmissio Theodosiana vocatur ').

§. 665. Ex alia Theodosii et Valentiniani constitutione parentibus hereditatem, liberis suis infantibus delatam, his mortuis, sibi ipsis acquirere posse concessum est; quæ transmissio ex capite infantiæ dicitur 3).

1) Fr. 20. §. 2. fr. 59. §. 3. D. 28, 5 (tit. cit.). c. un. §. 10. C. cit. 2) Fr. 12. pr. D. 37, 4 (de bon. poss. contra tab.). fr. 1. §. 12. D. 37, 8 (de coniung. cum emanc.).

3) Nov. 53. c. 6. Nov. 115. c. 5.

4) D. 29, 2 (de acquir. vel omitt. hered.).

5) §. 7. I. 2, 19 (de hered. qual. et diff.). Gai. 2. §. 169. Ulp. XXII. 29. 6) C. 7. C. 5, 30 (de iure deliberandi).

7) C. un. C. 6, 52 (de his qui ante apertas tabulas hereditatem transmitt.). 8) C. 18. §. 1. C. 6, 30 (de iure deliberandi).

« PreviousContinue »