Page images
PDF

succedunt. Sui autem vocantur, quia quasi domestici heredes sunt et vivo quoque patre quodammodo patrimonii dominii existiraantur, eoque mortuo quasi sibimet ipsis succedere videntur. Sui heredes iure civili etiam heredes necessarii sunt, qui omnimodo sive volunt, sive nolunt, heredes fiunt. Praetor autem iis permisit votentibus, sese ab hereditate abstinere, puberibus quidem, si se bonis nondum immisouerint, impuberibus vero, etiamsi se immiscuerint. Nepotes ex filio non aliter sui heredes sunt, quam si avo adhuc vivente, patcr eorum aut mortuus aut a patria potestate liberatus fuerit1).

§.628. Qui in potestate defuncti non erant, extranei heredes vocantur 2): hi volentes tantum hereditatem nanciscuntur, ideoque voluntarii heredes vocantur3). Acquirunt autem hereditatem vel adeundo, vel pro herede gerendo. Hereditatem adit, qui verbis declarat, se hereditatem suscipere velle 4): pro herede gerere videtur is, qui aliquid facit, quasi heres et animo heredis5), veluti si rebus hereditariis utatur tanquam heres, vel vendendo res hereditarias, vel praedia colendo locandove 6). Caeterum si quid pietatis causa fecit vel custodiae gratia, si quidem quasi heres non egit, sed quasi alio iure dominus, apparet eum non videri pro herede gessisse7). Solennibus verbis hereditatem adiri novissimo iure romano non oportet: iam enim Arcadius, Honorius et Theodosius cretionum scrupulosam solennitatem aboleverunt8).

§. 629. Bonorum possessionem tam sui quam extranei heredes petere debent: nec novissimo iure contrarium introductum est9). Edictalis bonorum possessio apud magistratum et de plano agnosci potest: decretalis vero coram tribunali petenda est, et decreto demum interposito competit10). Agnoscere quis bonorum possessionem potest vel per semet ipsum vel per alium, i. e. per procuratorem, tutorem curatoremve u). Imo si extraneus agnovit, et ego ratum id habuero, bonorum possessio mihi competit1). Et quoties is, cui bonorum possessio ab alio postulata est, furcre coeperit, magis probatur, ratum eum videri habuisse 2).

1) Fr. 71. §. 3. 4. fr. 91. D. h. t. §. 5. I. eod. Testamentum, suo herede aoBtinente, destitutum non efficitur. fr. 57. pr. D. h. t. fr. 30. §. 10. D. 40, 5 (de fideicommiss. libert.).

2) §. 3. I. h. t. Gai. 2. §. 161. 3) Fr. 15. 16. D. h. t.

4) Aditio hereditatis tamen et omnis declaratio de suscipienda hereditate vocatur, etiam quas tacite fit.

5) Fr. 20. pr. §. 1. fr. 21. pr. §. 1. fr. 88. D. h. t.

6) §. 7. I. h. t. Qai. §. 166. seq. 7) Fr. 20. pr. §. 1—3. D. eod.

1) C. 27. Cod. k. t. Cernere debebant ii tantum, qui cum cretione heredes instituti erant. Cfr. de cretione Gaium 2. §. 167. seq.

9) C. 9. C. 6, 9 (qui admitti ad bon. poss.). Nec ohstat §. 9. I. 3, 9 (de bon. poss.).

10) Arg. fr. 8. §. 8. D. 37, 1 (de h. p.). fr. 2. §. 1. D. 38, 15 (quis ordo). H) Fr. 3. §. 7. fr. 7. pr. §.1. fr. 8. D- 37, 1 (tit. oit.). c.7. C.6,9 (tit. cit.). 1) Fr. 3. pr. D. 38, 15 (tit. oit.). fr. 63. pr. D. 36, 1 (ad SCtura Treb.).

§. 630. Hereditatem adire possunt, qui ex momento delatae hereditatis succedendi capaces esse non desierunt8), seque obligare possunt4). Infantes igitur et mente capti hereditatem adire nequeunt, nec eorum nomine tutores vel curatores; idcirco bonorum possessio pro iis postulanda est 5). Impuberes pubertati proximi tutorem suorum auctoritate, et personae non sanae mentis quae in curatione sunt, curdtorum suorum consensu recte hereditates suscipiunt6).

§.631- Si filiofamilias infanti delata sit hereditas, eius patri illam adire licet7): infantia maior filiusfamilias impubes, consentiente patre adit8). Si vero damnosa inveniatur hereditas, filius postea eandem repudiare potest, in integrum restitutionis auxilio. Quodsi filius integrae aetatis sit, non tantum consentiente sed invito etiam patre hereditatem adire potest, et in hoc casu plenus rerum hereditariarum dominus fit, nullo usufructu patri acquisito; recusante filio ipse pater adire hereditatem potest, et omne sive Iucrum sive damnum in suam habere fortunam 9).

§.632. Qui vero. hereditatem adire volet, certus esse debet, defunctum esse testatorem10), sibique hereditatem aut ex causa testamenti (vel pure vel sub conditione), aut ab intestato esse delatam u).

§. 633. Qui sub conditione institutus est, impeditur adire hereditatem, et si impleta sit, quamdiu ignorat, eam impletam esse12). Si heres partem tantum ignorat, ex qua institutus est, nil ei nocet, quominus pro herede gerat18). NuIIa autem sub conditione aditio est1), et qui totam hereditatem acquirere potest, is pro parte eam scindendo, adire non potest, sed si ex asse heres destinaverit partem habere hereditatis, videtur in assem pro herede gessisse2).

2) Fr. 16. D. 37, 1 (tit. oit.).

3) Arg. §. 4. I. h. t. fr. 49. §. 1. D. 28, 5 (de hered. inst.).

4) Fr. 8. D. h. t.

5) Ft. 63. D.h.t. c. 18. §.2. C.h.t. o. 7. §.3. C. 5, 70 (de curat. furiosil

6) Fr. 8. 9. D. h. t. c. 8. in f. C. h. t. fr. 9. §. 3. D. 26, 8 (de auct. et oons. tut. vel ourat.). De prodigis ofr. fr. 5. §. 1. D. h. t. De surdis et mutis fr. 5. pr. eod. et §. 7. I. h. t. in f.

7) C. 18. pr. C. h. t. 8) Ibid. §. 4.

9) C. 8. pr. C. 6, 61 (de bonis qu» lib.). Cfr. de h. c. recte interpretanda, Merenda, controv. iur. 1. 4. c. 22.

10) §. 7. I. h. t. fr. 19. 32. pr. fr. 84. D. h, t

11) Fr. 22. 32. §. 42. fr. 46. 51. pr. D. eod.

12) Fr. 21. D. 35, 1 (de oondit.). Antea enim ignorat, sibi delatam esse hereditatem. Contrarium statuitur in fr. 21. §.3. D. h. t. De qua cum I. priore ooncil. multum disputant. Cfr. v. Vangerow §. 498.

13) Fr. 21. §. 3. D. h. t. oitata. fr. 5. §. 1. D. 5, 4 (si pars heredit. pet.).

§. 634. Tempus adeundae hereditatis praefinitum non est. Qui vero ad bonorum possessionem vocantur, per successorium edictum iusto tempore Praetorem adire iubentur. (Vide supra §. 504.).

§. 635- Hereditatem delatam statim adire heres non cogitur: si vero quorumdam intersit, manifestam esse eius voluntatem, compelli potest, ut dicat an heres sit: et si tum statim adire aut repudiare nolit, spatium deliberandi petere debet3). Et primum quidem Praetor in edicto statuit, si tempus ad deliberandum peteretur, se daturum4): et non pauciores quam centum dies dare solebat5). Novissime Iustinianus praecepit, ut a iudicibus novem menses peti et concedi possent, ab Imperatore vero annus6). Quod tempus ubi impetratum est, potest heres instrumenta hereditaria et rationes inspicere et se instruere: an expediat necne, se agnoscere hereditatem7). Potest etiam res hereditarias, quae tractu temporis deteriores fiunt, vel nimium sumptuosae sunt, adhibito decreto magistratus iustis pretiis vendere, aes alienum, quod sub poena vel pretiosis sub pignoribus debetur, solvere 8), et si filius est, interim alimenta ex hereditate capere 9). Necesse est etiam deliberantem inventarium cum omni subtilitate facere10).

§. 636. Quodsi omiserit heres intra hoc tempus voluntatem suam manifestare, pro repudiante hereditatem accipitur, et actiones ei denegantur, quando pressus erat ab iis, quibus ipso deficiente, hereditas defertur, veluti a substitutis vel ab intestato succedentibus, vel qui ex sequenti ordine vel gradu admittunturu); sin vero creditores vel legatarii eum coegerant, quorum interest hereditatem aditam esse, pro eo habetur, qui hereditatem adierit12).

1) Fr. 51. §. 2. D. h. t. fr. 77. D. 50, 17 (de reg. iuris).

2) Fr. 1. 10. 80. §.1. D.h.t. De quibusdam easibus dubitatur ofr. fr. 2,35. pf. §. 2. f. 36. fr. 76. §.1. fr.80. D. h. t. lustinianus de his statuit in o.20. C. h. t. ut semper totum id, quod delatum est, suscipi dsbeat.

B) Fr. 69. D. h. t. c. 9. 0. eod. fr. 5. 6. pr. D. 11, 1 (de interrogat. in iure fac.).

4) Fr. 1. §. 1. D. 28 (de iure deliberaudi). fr. 23. §. 1. D. 28, 5 (de hered. inst.). Imitatus videtur Praetor mores testantium, qui sub oretione heredes scribebant. Vestigium huius iuris exstat in fr. 72. D. h.t. De iure deliberandi novissime soripsit v. Vangerow, Archiv fiir Civil. Pratcia XXII. 7.

5) Fr. 2. D. 28, 8 (de iure deliber.). 6) C. 22. §. 13. C. h. t.

7) Fr. 5.-pr. D. eod. fr.28. D.h.t. 8) Fr. 5. §. 1. fr. 6. D. eod. (28, 8). 9) Fr. 9. D. eod. 10) C. un. §. 14. C. h. t. 11) C. 19. C. h. t.

12) Fr. 69. D. h. t. (29, 2).

TIT. II. DE COMMODO ET INCOMMODO HEREDITATIS ADIT^.

§. 637. Acquisita hereditate heres in omne ius defuncti succedit, et una quodammodo persona cum eo esse intelligitur1). Idcirco non tantum dominia rerum singularum, verum etiam, qus in nominibus sunt, ad heredem transeunt, et actiones, quae defuncto competebant, ei dantur2). Si plures sunt heredes, ad singulos pro rata ius defuncti pertinet; quae scindi non possunt, singulorum in solidum fiunt, ut servitutes et obligationes rerum, quae divisionem non recipiunt 9). Obligationes et actiones quidem ipso iure inter coheredes sunt divisae4). Caeterae res communes sunt: sed cum nemo in communione detineri compellatur, unusquisque heredem ad divisionem provocare potest. Quod et ipsum lege Xii Tabularum praecipitur 5).

Quae bonis defuncti connumeranda non sunt, nec heredis fiunt, item nec iura, quae morte eius exstinguuntur, veluti ususfructus, privilegia personalia et actiones, quae morte pereunt; similiter nec possessio nisi corporaliter apprehensa heredi acquiritur6).

§. 638. E contrario omnes quoque obligationes et debita de functi in heredem transeunt, omniaque hereditatis onera: quare heres aes alienum defuncti solvere tenetur, etiam ultra vires hereditatis 7). Si plures sunt heredes, obligationes inter eos ipso iure scinduntur, exceptis illis, quae divisionem non recipiunt, et de quibus singuli in solidum conveniri possunt8).

§.639. Quae defunctum inter et heredem exstiterunt obliga tiones, confusione tolluntur, tam naturales quam civiles, item servitutes, pignora aliave iura, quae alteri in alterius rebus com petebant9). Si plures sunt heredes, confusio in unoquoque eorum pro parte tantum contingit, in illis scilicet rebus, quae pro parte amitti possunt10). Denique heres et personam eius sustinet, cui defunctus successeratu).

1) Nov. 48. praef.

2) Fr. 37. D. h. t. fr. 11. D. 44, 3 (de divers. tempor. prsesoript.).

3) Fr. 2. §. 2. D. 45, 1 (de V. O.). fr. 2. §. 2. D. 46, 3 (de priet. stip.). fr. 17. D. 8, 1 (de servit.).

4) C. 1. 2. C. 8, 32 (si unus ex plurib. heredib.).

5) C. 3. C. 3, 37 (oommuni divid.). fr. 1. pr. D. 10, 2 (famil. hercisc).

6) Fr. 23. pr. D. 41, 2 (de ao. vel am. poss.).

7) Fr. 83. D.24, 3 (soluto matrim.). fr. 8.pr. D.h. t. o. 10. o. 12. pr. §. 15. C.eod.

8) Fr. 25. §. 10—14. D. 10, 2 (famil. hercisc). o. 2. C. 4, 16 (de hereditar. actionibus). o. 1. 2. C. 8, 32 (si unus ex plur. hered.).

9) Fr. 9. pr. D. 8, 4 (oomm. prsedior.). fr. 29. D. 13, 7 (de pign. set.). "10) C. 6. C. eod. fr. 50. D. 46, 1 (de fideiuss.).

11) Fr. 3. D. 5, 3 (de hered. petit.). fr. 7. §. 2. D. h. t. (29, 2). fr. 14. in medio C. 6, 24 (de heredib. instit.).

§. 640. Heres autem quandocunque adeundo hereditatem, iam tum a morte successisse defuncto intelligitur, et omnia fere iura heredum perinde habentur, ac si continuo sub tempus mortis heredes exstitissent1). Pertinet igitur ad heredem et id quod hereditati obvenerat, etiamsi possessionem eius nondum habuerita).

§. 641. Admonendi etiam sumus, heredem voluntatem defuncti explere, et si hic in testamento aut in codicillis de rebus heredis disposuerit, eius placitis stare debere3). Semel adita hereditas repudiari non potest4).

TIT. IIL DE BENEFICIIS INVENTARII ET SEPARATIONIS. §.642. Cum heres, qui hereditatem adiit, eam repudiare nequeat, et licet ea non sit solvendo, nihilominus obligetur in solidum; adeoque heres quantumvis deliberet, propter latens saepe aes alienum in damnum incidere possit, Iustinianus beneficium introduxit, quod inventarii dici solet, et plenissimam praestat heredi securitatem 5). Efficitur enim inventario legitime facto, ne heres ultra vires hereditatis teneatur 6).

§. 643. Est autem inventarium nihil aliud nisi repertorium omnium rerum hereditariarum7). Quod ut legitime fiat, requiritur, ut intra triginta dies, ex quo heres delatam sibi hereditatem sciverit, inchoetur, et intra alios sexaginta dies, si res propinquae sunt, vel intra annum a prima scientia, si res longius absunt, perficiatur, praesentibus tabulariis citatis, item et praesentibus creditoribus et legatariis, omnibusque quorum interest, aut istis absentibus coram tribus, optimae opinionis testibus, nec non ut heres manu sua subscribat, rerumque quantitatem exprimat, vel si scribere non possit, a tabulario subscribi iubeat8).

§. 644. Inventario legitime facto heres plurima consequitur beneficia. Praeter hoc enim, quod eo tempore, quo inventarium conficitur, neque a creditoribus conveniri, neque ulla molestia affici possit9); hereditatem sine ullo periculo suscipere potest, ut

1) Fr. 54. D. h. t. fr. 138. 192. D. 50, 17 (de reg. iur.).

2) Fr. 50. §. 1. D. 6, 1 (de rei vind.).

3) Arg. o. 3. Cod. 4, 51 (de rebus alienis). o. 14. C. 8, 45 (de eviction.). cfr. tamen fr. 41. D. 13, 7 (de pign. aot.).

4) C. 4. C. 6, 31 (de repud. hered.).

5) C. 22. C. 6, 30 (de iure delib.). Simile beneficium Cordianus militibus iam dederat.

6) §. 3. I. 2, 19 (ciU o. 22. §. 4. C. oit.).

7) Arg. fr. 7. pr. D. 26, 7 (de administ. et perio. tut.).

8) C. 22. §. 2. 3. Nov. 1. o. 2. §. 1. Non requiritur, ut deolaret heres se sub beneficio inventarii hereditatem velle adire.

9) C. 22. §. 11.

« PreviousContinue »