Page images
PDF
EPUB

succedunt. Sui autem vocantur, quia quasi domestici heredes sunt et vivo quoque patre quodammodo patrimonii dominii existimantur, eoque mortuo quasi sibimet ipsis succedere videntur. Sui heredes iure civili etiam heredes necessarii sunt, qui omnimodo sive volunt, sive nolunt, heredes fiunt. Prætor autem iis permisit volentibus, sese ab hereditate abstinere, puberibus quidem, si se bonis nondum immiscuerint, impuberibus vero, etiamsi se immiscuerint. Nepotes ex filio non aliter sui heredes sunt, quam si avo adhuc vivente, pater eorum aut mortuus aut a patria potestate liberatus fuerit 1).

§. 628. Qui in potestate defuncti non erant, extranei heredes vocantur 2): hi volentes tantum hereditatem nanciscuntur, ideoque voluntarii heredes vocantur 3). Acquirunt autem hereditatem vel adeundo, vel pro herede gerendo. Hereditatem adit, qui verbis declarat, se hereditatem suscipere velle 4): pro herede gerere videtur is, qui aliquid facit, quasi heres et animo heredis 5), veluti si rebus hereditariis utatur tanquam heres, vel vendendo res hereditarias, vel prædia colendo locandove 6). Cæterum si quid pietatis causa fecit vel custodiæ gratia, si quidem quasi heres non egit, sed quasi alio iure dominus, apparet eum non videri pro herede gessisse 7). Solennibus verbis hereditatem adiri novissimo iure romano non oportet: iam enim Arcadius, Honorius et Theodosius cretionum scrupulosam solennitatem aboleverunt 8).

§. 629. Bonorum possessionem tam sui quam extranei heredes petere debent: nec novissimo iure contrarium introductum est9). Edictalis bonorum possessio apud magistratum et de plano agnosci potest: decretalis vero coram tribunali petenda est, et decreto demum interposito competit 10). Agnoscere quis bonorum possessionem potest vel per semet ipsum vel per alium, i. e. per procuratorem, tutorem curatoremve 11). Imo si extraneus agnovit,

1) Fr. 71. §. 3. 4. fr. 91. D. h. t. §. 5. I. eod. Testamentum, suo herede abstinente, destitutum non efficitur. fr. 57. pr. D. h. t. fr. 30. §. 10. D. 40, 5 (de fideicommiss. libert.).

2) §. 3. I. h. t. Gai. 2. §. 161.

3) Fr. 15. 16. D. h. t.

4) Aditio hereditatis tamen et omnis declaratio de suscipienda hereditate vocatur, etiam quæ tacite fit.

5) Fr. 20. pr. §. 1. fr. 21. pr. §. 1. fr. 88. D. h. t.

6) §. 7. I. h. t. Gai. §. 166. seq.

7) Fr. 20. pr. §. 1-3. D. eod.

1) C. 27. Cod. h. t. Cernere debebant ii tantum, qui cum cretione heredes instituti erant. Cfr. de cretione Gaium 2. §. 167. seq.

9) C. 9. C. 6, 9 (qui admitti ad bon. poss.). Nec obstat §. 9. I. 3, 9 (de bon. poss.).

10) Arg. fr. 8. §. 8. D. 37, 1 (de b. p.). fr. 2. §. 1. D. 38, 15 (quis ordo). 11) Fr. 3. §. 7. fr. 7. pr. §. 1. fr. 8. D. 37, 1 (tit. cit.). c.7. C. 6, 9 (tit. cit.).

et ego ratum id habuero, bonorum possessio mihi competit1). Et quoties is, cui bonorum possessio ab alio postulata est, furere cœperit, magis probatur, ratum eum videri habuisse 2).

§. 630. Hereditatem adire possunt, qui ex momento delatæ hereditatis succedendi capaces esse non desierunt 3), seque obligare possunt 4). Infantes igitur et mente capti hereditatem adire nequeunt, nec eorum nomine tutores vel curatores; idcirco bonorum possessio pro iis postulanda est 5). Impuberes pubertati proximi tutorem suorum auctoritate, et personæ non sanæ mentis quæ in curatione sunt, curatorum suorum consensu recte hereditates suscipiunt 6).

§. 631. Si filiofamilias infanti delata sit hereditas, eius patri illam adire licet 7): infantia maior filiusfamilias impubes, consentiente patre adit 8). Si vero damnosa inveniatur hereditas, filius postea eandem repudiare potest, in integrum restitutionis auxilio. Quodsi filius integræ ætatis sit, non tantum consentiente sed invito etiam patre hereditatem adire potest, et in hoc casu plenus rerum hereditariarum dominus fit, nullo usufructu patri acquisito; recusante filio ipse pater adire hereditatem potest, et omne sive lucrum sive damnum in suam habere fortunam 9).

§. 632. Qui vero, hereditatem adire volet, certus esse debet, defunctum esse testatorem 10), sibique hereditatem aut ex causa testamenti (vel pure vel sub conditione), aut ab intestato esse delatam 11).

§. 633. Qui sub conditione institutus est, impeditur adire hereditatem, et si impleta sit, quamdiu ignorat, eam impletam esse 12). Si heres partem tantum ignorat, ex qua institutus est, nil ei nocet, quominus pro herede gerat 18). Nulla autem sub conditione

1) Fr. 3. pr. D. 38, 15 (tit. cit.). fr. 63. pr. D. 36, 1 (ad SCtum Treb.). 2) Fr. 16. D. 37, 1 (tit. cit.).

3) Arg. §. 4. I. h. t. fr. 49. §. 1. D. 28, 5 (de hered. inst.).

4) Fr. 8. D. h. t.

5) Fr. 63. D. h. t. c. 18. §. 2. C. h. t. c. 7. §.3. C. 5, 70 (de curat. furiosi). 6) Fr. 8. 9. D. h. t. c. 8. in f. C. h. t. fr. 9. §. 3. D. 26, 8 (de auct. et cons. tut. vel curat.). De prodigis cfr. fr. 5. §. 1. D. h. t. De surdis et mutis fr. 5. pr. eod. et §. 7. I. h. t. in f.

7) C. 18. pr. C. h. t.

8) Ibid. §. 4.

9) C. 8. pr. C. 6, 61 (de bonis quæ lib.). Cfr. de h. c. recte interpretanda, Merenda, controv. iur. 1. 4. c. 22.

10) §. 7. I. h. t. fr. 19. 32. pr. fr. 84. D. h. t.

11) Fr. 22. 32. §. 42. fr. 46. 51. pr. D. eod.

12) Fr. 21. D. 35, 1 (de condit.). Antea enim ignorat, sibi delatam esse hereditatem. Contrarium statuitur in fr. 21. §. 3. D. h. t. De qua cum 1. priore concil. multum disputant. Cfr. v. Vangerow §. 498.

13) Fr. 21. §. 3. D. h. t. citata. fr. 5. §. 1. D. 5, 4 (si pars heredit. pet.).

aditio est ), et qui totam hereditatem acquirere potest, is pro parte eam scindendo, adire non potest, sed si ex asse heres destinaverit partem habere hereditatis, videtur in assem pro herede gessisse 2).

§. 634. Tempus adeundæ hereditatis præfinitum non est. Qui vero ad bonorum possessionem vocantur, per successorium edictum iusto tempore Prætorem adire iubentur. (Vide supra §. 504.).

§. 635. Hereditatem delatam statim adire heres non cogitur: si vero quorumdam intersit, manifestam esse eius voluntatem, compelli potest, ut dicat an heres sit: et si tum statim adire aut repudiare nolit, spatium deliberandi petere debet 3). Et primum quidem Prætor in edicto statuit, si tempus ad deliberandum peteretur, se daturum 4): et non pauciores quam centum dies dare solebat 5). Novissime Iustinianus præcepit, ut a iudicibus novem menses peti et concedi possent, ab Imperatore vero

Quod tempus ubi impetratum est, potest heres instrumenta hereditaria et rationes inspicere et se instruere: an expediat necne, se agnoscere hereditatem 7). Potest etiam res hereditarias, quæ tractu temporis deteriores fiunt, vel nimium sumptuosæ sunt, adhibito decreto magistratus iustis pretiis vendere, æs alienum, quod sub pœna vel pretiosis sub pignoribus debetur, solvere ), et si filius est, interim alimenta ex hereditate capere 9). Necesse est etiam deliberantem inventarium cum omni subtilitate facere 10).

§. 636. Quodsi omiserit heres intra hoc tempus voluntatem suam manifestare, pro repudiante hereditatem accipitur, et actiones ei denegantur, quando pressus erat ab iis, quibus ipso deficiente, hereditas defertur, veluti a substitutis vel ab intestato succedentibus, vel qui ex sequenti ordine vel gradu admittuntur 11); sin vero creditores vel legatarii eum coëgerant, quorum interest hereditatem aditam esse, pro eo habetur, qui hereditatem adierit 12).

1) Fr. 51. §. 2. D. h. t. fr. 77. D. 50, 17 (de reg. iuris).

2) Fr. 1. 10. 80. §.1. D. h.t. De quibusdam casibus dubitatur cfr. fr. 2,35. pr. §. 2. f. 36. fr. 76. §. 1. fr. 80. D. h. t. Iustinianus de his statuit in c.20. C. h. t. ut semper totum id, quod delatum est, suscipi debeat.

3) Fr. 69. D. h. t. c. 9. C. eod. fr. 5. 6. pr. D. 11, 1 (de interrogat. in iure fac.).

4) Fr. 1. §. 1. D. 28 (de iure deliberandi). fr. 23. §. 1. D. 28, 5 (de hered. inst.). Imitatus videtur Prætor mores testantium, qui sub cretione heredes scribebant. Vestigium huius iuris exstat in fr. 72. D. h. t. De iure deliberandi novissime scripsit v. Vangerow, Archiv für Civil. Praxis XXII. 7. 5) Fr. 2. D. 28, 8 (de iure deliber.). 6) C. 22. §. 13. C. h. t. 7) Fr. 5. pr. D. eod. fr. 28. D. h. t. 8) Fr. 5. §. 1. fr. 6. D. eod. (28, 8). 11) C. 19. C. h. t.

9) Fr. 9. D. eod.

10) C. un. §. 14. C. h. t.

12) Fr. 69. D. h. t. (29, 2).

TIT. II. DE COMMODO ET INCOMMODO HEREDITATIS ADITÆ.

§. 637. Acquisita hereditate heres in omne ius defuncti succedit, et una quodammodo persona cum eo esse intelligitur 1). Idcirco non tantum dominia rerum singularum, verum etiam, quæ in nominibus sunt, ad heredem transeunt, et actiones, quæ defuncto competebant, ei dantur 2). Si plures sunt heredes, ad singulos pro rata ius defuncti pertinet; quæ scindi non possunt, singulorum in solidum fiunt, ut servitutes et obligationes rerum, quæ divisionem non recipiunt 3). Obligationes et actiones quidem ipso iure inter coheredes sunt divisæ 1). Cæteræ res communes sunt: sed cum nemo in communione detineri compellatur, unusquisque heredem ad divisionem provocare potest. Quod et ipsum lege x Tabularum præcipitur 5).

Quæ bonis defuncti connumeranda non sunt, nec heredis fiunt, item nec iura, quæ morte eius exstinguuntur, veluti ususfructus, privilegia personalia et actiones, quæ morte pereunt; similiter nec possessio nisi corporaliter apprehensa heredi acquiritur 6).

§. 638. E contrario omnes quoque obligationes et debita defuncti in heredem transeunt, omniaque hereditatis onera: quare heres æs alienum defuncti solvere tenetur, etiam ultra vires hereditatis 7). Si plures sunt heredes, obligationes inter eos ipso iure scinduntur, exceptis illis, quæ divisionem non recipiunt, et de quibus singuli in solidum conveniri possunt 3).

§. 639. Quæ defunctum inter et heredem exstiterunt obligationes, confusione' tolluntur, tam naturales quam civiles, item servitutes, pignora aliave iura, quæ alteri in alterius rebus competebant "). Si plures sunt heredes, confusio in unoquoque eorum pro parte tantum contingit, in illis scilicet rebus, quæ pro parte amitti possunt 10). Denique heres et personam eius sustinet, cui defunctus successerat 11).

1) Nov. 48. præf.

2) Fr. 37. D. h. t. fr. 11. D. 44, 3 (de divers. tempor. præscript.).

3) Fr. 2. §. 2. D. 45, 1 (de V. O.). fr. 2. §. 2. D. 46, 3 (de præt. stip.). fr. 17. D. 8, 1 (de servit.).

4) C. 1. 2. C. 8, 32 (si unus ex plurib. heredib.).

5) C. 3. C. 3, 37 (communi divid.). fr. 1. pr. D. 10, 2 (famil. hercisc.). 6) Fr. 23. pr. D. 41, 2 (de ac. vel am. poss.).

7) Fr. 83. D. 24, 3 (soluto matrim.). fr. 8. pr. D. h. t. c. 10. c. 12. pr. §. 15. C. eod. 8) Fr. 25. §. 10-14. D. 10, 2 (famil. hercisc.). c. 2. C. 4, 16 (de hereditar. actionibus). c. 1. 2. C. 8, 32 (si unus ex plur. hered.).

9) Fr. 9. pr. D. 8, 4 (comm. prædior.). fr. 29. D. 13, 7 (de pign. act.). 10) C. 6. C. eod. fr. 50. D. 46, 1 (de fideiuss.).

11) Fr. 3. D. 5, 3 (de hered. petit.). fr. 7. §. 2. D. h. t. (29, 2). fr. 14. in medio C. 6, 24 (de heredib. instit.).

§. 640. Heres autem quandocunque adeundo hereditatem, iam tum a morte successisse defuncto intelligitur, et omnia fere iura heredum perinde habentur, ac si continuo sub tempus mortis heredes exstitissent 1). Pertinet igitur ad heredem et id quod hereditati obvenerat, etiamsi possessionem eius nondum habuerit 2). §. 641. Admonendi etiam sumus, heredem voluntatem defuncti explere, et si hic in testamento aut in codicillis de rebus heredis disposuerit, eius placitis stare debere 3). Semel adita hereditas repudiari non potest 4).

TIT. III. DE BENEFICIIS INVENTARII ET SEPARATIONIS.

§. 642. Cum heres, qui hereditatem adiit, eam repudiare ne-, queat, et licet ea non sit solvendo, nihilominus obligetur in solidum; adeoque heres quantumvis deliberet, propter latens sæpe æs alienum in damnum incidere possit, Iustinianus beneficium introduxit, quod inventarii dici solet, et plenissimam præstat heredi securitatem 5). Efficitur enim inventario legitime facto, ne heres ultra vires hereditatis teneatur 6).

§. 643. Est autem inventarium nihil aliud nisi repertorium omnium rerum hereditariarum 7). Quod ut legitime fiat, requiritur, ut intra triginta dies, ex quo heres delatam sibi hereditatem sciverit, inchoëtur, et intra alios sexaginta dies, si res propinquæ sunt, vel intra annum a prima scientia, si res longius absunt, perficiatur, præsentibus tabulariis citatis, item et præsentibus creditoribus et legatariis, omnibusque quorum interest, aut istis absentibus coram tribus, optimæ opinionis testibus, nec non ut heres manu sua subscribat, rerumque quantitatem exprimat, vel si scribere non possit, a tabulario subscribi iubeat 8).

§. 644. Inventario legitime facto heres plurima consequitur beneficia. Præter hoc enim, quod eo tempore, quo inventarium conficitur, neque a creditoribus conveniri, neque ulla molestia affici possit 9); hereditatem sine ullo periculo suscipere potest, ut

1) Fr. 54. D. h. t. fr. 138. 192. D. 50, 17 (de reg. iur.).

2) Fr. 50. §. 1. D. 6, 1 (de rei vind.).

3) Arg. c. 3. Cod. 4, 51 (de rebus alienis). c. 14. C. 8, 45 (de eviction.). cfr. tamen fr. 41. D. 13, 7 (de pign. act.).

4) C. 4. C. 6, 31 (de repud. hered.).

5) C. 22. C. 6, 30 (de iure delib.). Simile beneficium Gordianus militibus iam dederat.

6) §. 3. I. 2, 19 (cit.). c. 22. §. 4. C. cit.).

7) Arg. fr. 7. pr. D. 26, 7 (de administ. et peric. tut.).

8) C. 22. §. 2. 3. Nov. 1. c. 2. §. 1. Non requiritur, ut declaret heres se sub beneficio inventarii hereditatem velle adire.

9) C. 22. §. 11.

« PreviousContinue »