Page images
PDF
EPUB

nisi iuris novi, quæ dicitur, nullitas admissa est, etiamsi suus heres vel emancipatus præteritus sit. Ea lege enim heredis institutio quidem plane inutilis est, cetera vero testamenti capita in suo robore permanent. Idem iuris est, si vel alia causa expressa fuerit, quam quæ a Iustiniano pro legitima declarata sit, vel si falsa causa exheredationi adiecta fuerit i. e. ea, quam heres institutus veritate niti, probare non potuerit 1).

§. 608. Exheredatio utilis non est, nisi in testamento, a tota hereditate ab omnibus gradibus et e regula pure facta sit, nisi in defectum conditionis institutio adiiciatur 2). Iusta est præteritio vel exheredatio rite facta, si propter legitimas causas eam meruerint liberi vel parentes. Causas singulas, quarum in personis liberorum quatuordecim, in parentibus erga liberos octo Iustinianus pro legitimis declaravit, hoc loco enumerare nolumus, cum ex ipsa Novella facillime addiscantur 3). Numerum eorum augeri non posse, strictissime Iustinianus præcepit.

§. 609. Propter has igitur causas liberi vel parentes rite exheredantur vel prætereuntur; sed illud etiam admittendum, propter easdem causas iisdem et legitimam portionem detrahi posse, quamquam Iustinianus id expressis verbis non statuerit.

Fratres vel sorores consanguinei et germani, iuste excluduntur ab hereditate fratris propter ingratum animum vel etiam si in pari turpitudine, qua heredis instituti persona, versantur.

§. 610. Cæterum militibus quoquo modo testantibus concessum est: ut testamenta eorum semper valeant, quæ si pagani fuissent,

3) Nov. 115. c. 3. in f. c. 4. c. 5. initio. Iam a Glossatorum inde temporibus interpretes de eo disceptabant, utrum Novella CXV. necessario instituendis a testatoribus vero neglectis personis novum iuris remedium introductum, an inofficiosi testamenti querela servata, sed quod ad eius vim et effectum attinet, reformata sit? Quæ controversia nostra quoque ætate vehementer agitata, post novam Novellæ interpretationem a notabilioribus Germaniæ ICtis veluti Bluntschli, Francke, Puchta, Mühlenbruch propositam inextricabilis fere effecta est. Summa enim est pugna variarum de hac quæstione inter se discrepantium opinionum: utrum Novella universum ius vetus circa exheredationes et præteritiones liberorum abrogatum sit, an nova tantum ei capita sint addita? Posteriorem huius controversiæ definitionem auctor huius libri defendere studuit, in Commentariis suis t. III. §. 1031-1033. simulque auctorum sententiam, qui negant: Novella CXV. quidquam de querela inofficiosi testamenti statui. Eamdem sententiam, interpretes recentiores non frustra impugnans et totam controversiam lucidissime illustrans, defendit v. Vangerow, Lehrbuch §. 485–486.

1) Arg. fr. 3. pr. §. 1. fr. 19. D. h. t. Potest conditionaliter fieri exheredatio eodem modo ac institutio.

2) Enumerantur in Commentariis meis, tom. III. §. 1030–1035. p. 294–295.

[ocr errors][ocr errors]

aut inofficiosa aut propter exheredationes vel præteritiones iniustas, inutilia habenda essent 1).

§. 611. Hæc quidem dicta sunt de iis, qui ut ingrati iniuste exheredantur vel omittuntur; sunt autem quidam casus, in quibus testamenta ab exhereditatis vel præteritis impugnari non possunt 2): scilicet si non notæ causa nec ut iis obsint, parentes liberos exheredant vel prætereunt, sed ut iis prosint, veluti si impubes sit filius, nec fides tutori habenda sit, aut cum furiosus sit vel prodigus, cum in huiusmodi casu periculum sit, ne bona dilapidentur: sufficit enim per legata veluti alimentorum liberis provisum esse. Vocatur hæc bona menta facta exheredatio: eamque Iustinianus in Novella CXV minime improbavit.

TIT. IX. DE LIBERIS ADOPTIVIS, ILLEGITIMIS EORUMQUE IURE ET DE VIDUA INOPE.

§. 612. Eodem iure, quo liberi legitimi naturales, etiam adrogati vel plene adoptati habentur 3), durante scilicet agnationis vinculo, ut non solum legitima portio iis debeatur, verum etiam honor: ut heredes instituantur vel rite exheredentur. Idem iuris esse debet in liberis a femina adoptatis. Iis qui ab extraneo adoptati sunt, neutrum ab adoptante officium debetur, ex Iustiniani constitutione de hac adopțione.

§. 613. Impuberi adrogato vel in potestate adrogatoris morientis constituto, vel etiam sine iusta causa emancipato, quarta pars adrogantis bonorum debetur, quin tamen, si ea relicta non fuerit, testamentum quasi inofficiosum rescindi possit. Hæc hodie quarta divi Pii appellari solet 4).

§. 614. Pater adrogator vel plene adoptans, item femina, quæ adrogavit vel adoptavit, iura naturalium parentum habent, si adoptatus, vel adrogatus testatus moriatur, quod vero rarius evenit, cum filiusfamilias testari non possit. Ab impubere adrogato mortuo legitima non debetur.

§. 615. Liberi vulgo quæsiti seu illegitimi quoad matrem eodem iure censentur, quo ii, qui iustis nuptiis procreati sunt; inter pa

1) §. 6. I. h. t. c. 4. 9. 27. §. 2. C. eod.

2) Fr. 18. D. h. t. (28, 2). c. 25. C. 3, 28 (de inoff. test.). fr. 16. D. 37,4 (de bon. poss. c. t.).

3) C. 10. C. 8, 48 (de adopt.). §. 2. I. 18 (de inoff. testam.). §.4. I. 2, 13 (de exheredat. liberor.).

4) §. 3. I. 1, 11 (de adoptionibus). c. 2. C. 8, 48 (eod. tit.). §. 5. I. 2, 13 (tit. cit.).

trem vero cum incertus sit, talesque genitos nullum pietatis est officium. Illud neque iis utile est, qui e concubina nati sunt, nam quamquam in aliquam hereditatis patris sui partem succedant, si intestatus nullisque legitimis liberis relictis moriatur ; nullo tamen iure, neque legitimam portionem, neque ut heredes instituantur vel exheredentur petere possunt.

§. 616. Quod supra de successione viduæ inopis dictum est, si maritus eius locuples ab intestato decesserit, idem etiam iuris est, si testatus moriatur, cum semper debita ei bonorum mariti sui pars sit relinquenda; quod si in testamento hoc factum non sit, detrahitur ea ex defuncti substantia, valido tamen manente testamento 1).

TIT. X. DE CAUSIS EX QUIBUS INUTILIA SUNT ET INFIRMANTUR TESTAMENTA 2).

§. 617. Superest in exponendo hoc de testamentis loco, ut videamus, quibus ex causis inutilia sint vel infirmentur testamenta.

§. 618. Inutilia, vel non iure facta, item iniusta, sive ut hodierni dicunt, nulla sunt testamenta sequentibus ex causis; quando ab eo facta sunt, qui testamentifactionem non habuit "); quando nullus heres, vel talis institutus est, qui testamentifactionem cum testatore non habet, vel capere non potest. Item si solennia iuris desita fuerunt 4); et hoc quidem si vel minima solemnitas omissa sit. Inutilia quoque testamenta sunt, in quibus heredis institutio non ex libera testatoris voluntate profecta est, veluti si non eum instituit, quem instituere voluit, vel quem non instituisset, si non errasset 5). Item ea institutio nulla est, quam vi vel metu coactus testator ordinavit 6). Si quis dolo fecit, ut ab alio institueretur, testamentum tanquam vitiosum accusari nequit, quamvis ex dolo ille lucrari non possit. Denique nullius momenti sunt testamenta, in quibus circa heredis institutionem incerta est testatoris voluntas 7). De iis testamentis, quæ propter

1) Vide Nov. 107. c. 5.

2) I. 2, 17 (quibus mod. testam. infirmantur). Ulp. XXIII. Gai. 2. §. 138. seq. D. 28, 3 (de iniusto, rupto, irrito facto testam.).

3) §. 1. 2. I. 2, 12 (quibus non est perm.).

4) Fr. 2. §. 1. D. 29, 7 (de cond. inst.). fr. 4. pr. D. 34, 8 (de his, non quæ pro non scriptis).

5) Fr. 14. §. 2. D. 28, 7 (de liberis et posth.). c. 9. 10. C. 6, 21 (de test. mil.). c. 5. C. 6, 23 (tit. cit.).

6) Arg. fr. 2. §. 7. D. 37, 11 (de bon. poss. sec. tab.) et fr. 20. §. 10. D. 28, 1. Valere institutionem sed rescindi posse defendit v. Vangerow §. 431. 6) Fr. 21. §. 1. D. 28, 1 (tit. cit.). fr. 2. D. 34, 8 (tit. cit.).

neglectam necessariam institutionem vel exheredationem valere non possunt, præcedentibus in titulis iam diximus.

§. 619. Omne testamentum non iure factum nullius momenti habetur, testatorque, si aliud testamentum non condidit, intestatus moritur. Inde nec anterius testamentum validum eiusmodi testamento infirmari potest 1). Denique certi iuris est, testamenta, momento, quo condita sunt, inutilia tractu temporis non convalescere i. e. nullo modo postea vires accipere posse 2).

§. 620. Variis autem ex causis testamenta iure facta rescindi possunt, et quidem aut irrita fiunt, aut rumpuntur, aut destituuntur, aliisve denique modis infirmantur.

§. 621. Irritum factum vocatur testamentum, quod mutato testatoris statu inutile fit, quando scilicet in eum casum incidit, quo testari iure non potuisset: veluti si capite minuitur 3). Statu suo ante mortem restituto, secundum tabulas bonorum possessio ex eo testamento datur4).

§. 622. Destitutum seu desertum dicitur testamentum, ex quo nemo heres exstitit h. e. ex quo nemo hereditatem adiit; item vel si heres post aditionem in integrum restitutus est. Nil interest: institutus adire noluerit, an testamentifactionem ante aditionem amiserit 5).

§. 623. Ruptum dicitur testamentum duabus in causis, nimirum quando suus heres agnascitur, in testamento omissus, et cum posteriore testamento facto prius rescinditur. Nemo uno testamento condito impeditur, quominus aliud faciat, eoque facto anterius evanescit: hominis enim voluntas ambulatoria habetur, usque ad supremum vitæ exitum; quare nemo potest sibi legem dicere, ne a priori testamento sibi recedere liceat 6). Imperfecto testamento prius non rumpitur, attamen ex Iustiniani constitutione, si in scriptura quinque testibus subscripta ab intestato heredes instituti sunt, prius testamentum, in quo omissi erant, infirmatur 7). Si posthumus suus heres ante testatorem moriatur, ex eo testamento bonorum possessio secundum tabulas datur 3).

1) §. 7. I. h. t. fr. 2. D. eod.

2) Fr. 29.210. D. 50, 17 (de reg. iur.). §. 1. 5. f. I. 2, 12 (quib. non est permissum). 3) Gai. 2. §. 145. 146. §. 4. 5. I. h. t. fr. 6. §. 5. D. h. t.

4) §. 6. I. eod. fr. 12. pr. D. eod. Gai. 2. §.174. 148. Aliquando et rupta testamenta irrita fieri dicuntur. §. 5. I. h. t.

5) Fr. 181. D. 50, 17 (de reg.iur.). §.7. I. 3, 1 (de hered. quæ ab intest.). 6) §. 2. 3. h. t. fr. 16. D. eod. fr. 32. §. 3. D. 24, 1 (de donat. inter vir. et uxor.). fr. 4. D. 34, 4 (de adim, vel transf.). fr. 22. pr. D. 32 (de leg. III.). 7) Fr. 3. pr. D. h. t. (28, 3). c. 21. §. 5. C. 6, 23 (de testam.).

8) Fr. 12. pr. D. h. t. c. 2. C. 6, 29 (de posthum.).

§. 624. Infirmantur denique testamenta, quæ a testatoribus revocantur. Potest autem revocatio vel verbis fieri vel factis. Iusta quidem est verbis facta revocatio, quæ inter acta refertur vel coram tribus testibus fit; sed tunc demum revocatum testamentum est, cum decem annorum ætatem attigerit 1).

Facto fit revocatio, quando testator testamentum suum delevit, vel alio modo sustulit, eo consilio, ut intestatus moriatur. Si inconsulto dilaceretur testamentum, vel subtrahatur, valere non desinit 2).

CAP. IV.

DE ACQUIRENDIS VEL OMITTENDIS HEREDITATIBUS.

TIT. I. QUIBUS MODIS HEREDITAS ACQUIRITUR 3).

§. 625. Hereditas delata acquisitione demum heredis esse incipit. Quibusdam autem hereditates ipso iure acquiruntur, simul atque delatæ sunt; alii facto suo tantum eas in se transferunt. Inde titulus de heredum qualitate et differentia. Heredes enimn aut necessarii dicuntur, aut sui et necessarii, aut extranei. Illi ipso iure heredes fiunt: hi illam suscipiendo.

§. 626. Necessarius heres est servus proprius heres institutus, ideo sic appellatus, quia, sive vult, sive non vult, omnimodo post mortem testatoris liber et necessarius heres fit. Unde qui facultates suas suspectas habebant, servum suum primo aut secundo vel ulteriore gradu heredem instituere solebant, ut si creditoribus non satisfiat, potius eius heredis, quam testatoris, bona a creditoribus possiderentur et distraherentur 4).

§. 627. Ipso iure hereditatem etiam acquirunt 5), qui sui heredes appellantur, quales sunt ii, qui cum sub potestate defuncti sunt, et seu ab intestato seu ex testamento (ex hoc quidem pure instituti vel absque conditione, quæ in eorum potestate est) ei

1) C. 27. C. 6, 23 (de testam.). §. 7. I. h. t.

2) Fr. 1. pr. §. 3. f. 2. D. 28, 4 (de his qui in testam. delentur). c. 30. C. 6, 23 (tit. cit.).

3) I. 2, 19 (de hered. qualit. et differentia). Gai. 2. §. 152-177. Ulp. XXII. 24–34. D. 29, 2 (de acquir. vel omitt. hered.). C. 6, 30 (de iure deliberandi).

4) §. 1. I. h. t. De huius heredis commodis et incommodis vide §. 2. I. eod. et Gai. 2. §. 154. 155.

5) §. 2. I. h. t. Gai. 2. §. 156. 157. fr. 6. §. 5. 6. D. h. t.

عنيا

« PreviousContinue »