Page images
PDF
EPUB

coniunctissimos sibi cognatos præterire liceret; non raro evenit, ut parentes liberos liberique parentes a bonis suis inique excluderent. Hac de ratione iure civili introductum est, ut sine iusta causa exheredati vel præteriti de iniquo vel inofficioso, ut dicebatur, testamento querelam coram centumviris possent movere, qui, quando parentes vel liberi aliive cognati iniuste a testatore exclusi essent cogniti, eiusmodi testamentum, quasi a furioso, qui pietatis officium neglexisset, factum rescindebant, ut legitimæ successioni, præteritarum personarum gratia, esset locus 1). Neque vero de eo querebantur hæ personæ, quod heredes in testamento patris scriptæ non essent, sed quod ipsis a testatore nil esset relictum.

$. 589. Inde illa iuris regula recepta, certis cognatis, ut querela removeatur, aliquid ex bonis testantium quocunque titulo esse relinquendum. Et post legem Falcidiam, (anno 714 a. u. c.) definitum est, ut quartam eius portionis partem, quam is, cui ea relinquenda erat, ab intestato ex defuncti bonis recepisset, ei relinquere deberet testator 2). Hæc quarta postea portio legibus debita vocabatur, nunc legitima portio vel simpliciter legitima dicitur. Quodsi ea testamento non esset data, vel in eo diminuta, vel per inter vivos donationem exhausta, inofficiosi testamenti vel donationis querela permittebatur.

$.590. Tali modo hoc ius perduravit perpaucis tantummodo mutatis usque ad lustinianum. Constantinus enim nil innovavit, nisi ut statueret : inter cognatos ex transversa linea solos fratres defuncti, agnatione iunctos legitimam portionem habere debere, idque nonnisi eo in casu, quo defunctus frater turpem personam instituisset heredem 3).

8. 591. Iustinianus quoque utramque veteris iuris normam servavit, hisce reformatis. Non solum filiofamilias sed quovis etiam alio suo herede vel emancipato omisso, inutile esse voluit testamentum, vel bonorum possessionem contra tabulas concessit 4). Jussit, ut querela inofficiosi testamenti non possit moveri, quando pars legitimæ portionis esset relicta , sed implendam eam esse

1) Pr. I. 2, 18 (de inoff. testam.). fr. 1-5. D. 5, 2 (eod. tit.). Hoc ius quoque per centumviros introductum esse videtur. Val. Max. VII. 7. fr. 13. 17. D. h. t.

2) Lege Falcidia legitimæ portionis quantitatem primum definitam esse, ex variis rationibus coniicere licet.

3) C. 1, 2. C. Theod. 2, 19, quæ paucis mutatis in c. 27. C. 3, 28 (eod.). translatæ sunt.

4) §. 5. I. h. t. c. 4. C. 6, 22 (de liberis præteritis).

sancivit 1). Dein nova constitutione (Nov. XVIII) legitimæ portionis quantitatem auxit, ita quidem, ut præciperet, eam pro numero legitimorum heredum, ad hereditatem ab intestato vocatorum, vel tertiam vel dimidiam legitimæ hereditatis portionis partem esse debere.

8. 592. Denique in Nov. CXV plurima innovavit ad liberam exheredandi vel prætereundi licentiam coërcendam; sancivit enim hac lege: „Ne ullo modo patri aut matri, avo aut aviæ, proavo „aut proaviæ filium suum, aut filiam aut reliquos liberos in testa„mento suo præterire, exheredare liceret (etsi quacunque dona„tione, vel legato, vel fideicommisso vel alio quocunque modo „partem legibus illis debitam dederint), nisi forte ingrati proben„tur, et parentes ipsas ingratitudinis causas nominatim testamento „suo adscripserint. Causas has ipse in eadem Novella determinavit; easque nisi ab institutis heredibus probatas veras esse noluit. Si hæc omissa essent, testamentum quoad heredis institutionem inutile esse præcepit, reliquis eius capitibus in suo robore manentibus.

§. 593. Secundum hæc iura et has leges (de quarum tamen interpretatione multum disputatur), iam novissimo iure diiudicanda sunt, cum propter iniustas exheredationes vel præteritiones inutilia , tum inofficiosa testamenta. De singulis nunc diligentius exponemus.

--

TIT. VII. DE LEGITIMA PORTIONE 2).

-

§. 594. Debent ergo testantes eo pietatis officio fungi, ut liberis suis tam natis (veluti filiis et filiabus vel etiam nepotibus neptibusque ex præmortuo filio vel filia superstitibus), quam posthumis, certam bonorum suorum parlem relinquant, quæ legitima vulgo vocatur 3). Idem officium est liberorum erga parentes, quando ipsi sine descendentibus moriuntur 4). Fratribus autem et sororibus germanis aut consanguineis non debetur hæc legitima portio, nisi cum testator turpem personam heredem instituerit, h. e. talem, quæ vel infamiæ vel turpitudinis vel levis notæ macula notatur 5). Denique nec uterinis fratribus aut sororibus neque cæteris cognatis hoc officium unquam debetur 6).

1) C. 30. C. 3. 28 (tit. cit.). §. 3-5. I. 2, 18 (de inoff. test.). 2) Inst. 2, 18. D. 5, 2. C. 3, 28 (de inoff. testam.). 3) Pr. I. h. t. fr. 3. fr. 5. S. 1, D. eod. 4) §. 1. I. eod. fr. 1. D. h. t. 5) C. 27. C. h. t. 6) §. 1. in f. I. eod. c. 21. C. ibid.

$. 595. Huius autem legitimæ partis quantitas secundum lustiniani Novellam vel tertia vel dimidia eius portionis pars est, quam hæ personæ accepissent, si defuncto ab intestato successissent; tertia quidem pars est, si ab intestato succedentes vel ex asse vel semisse vel triente heredes futuri fuissent; dimidia vero, quando minorem totius hereditatis partem accepissent, quam quartam 1).

8. 596. Legitima portio non simul omnibus his personis debetur; sed singulæ eo ordine, quo ad eiusdem defuncti hereditatem ab intestato vocantur , eam petere possunt; quamvis enim non cuilibet, qui ab intestato succedere defuncto potest, portio legitima debeatur, nunquam tamen eam postulare potest, qui ab intestato defuncto testatori legitimus heres non fuisset 2).

$. 597. "Si quæritur: an debita quantitas legitimæ portionis relicta sit, patrimonium defuncti mortis tempore inspicitur, et deductis funeris impensis et ære alieno in bonis computatur quidquid testator reliquit. Omnia igitur, quæ vel hereditatis titulo vel legatorum aut fideicommissorum nomine aliis reliquit, in hereditate numerantur 3). Item et inofficiosæ donationes, inter vivos in alios collatæ, in hereditate comprehenduntur, et rescinduntur, quoties substantia testantis per eas nimium diminuta fuerit 4).

$.598. Numerandæ autem sunt omnes personæ a defuncto relictæ, quæ, si testamentum factum non fuisset, ei legitimi heredes futuri essent, adeo quidem, ut et exheredati vel renunciantis persona computanda sit 5).

1) Nov. 18. c. 1. Quo in casu legitima vel tertia vel dimidia , ab intes. tato portionis pars sit, disputatur. Vulgaris et communis opinio hæc est; id pro numero personarum succedentium variare; veluti si vel unus vel duo, vel tres, vel quatuor succederent, tunc tertiam partem dandam, si vero plures, dimidiam. Neque si ad verba constitutionis Iustiniani tantum spectamus, res aliter definienda est. Cum vero ex hac interpretatione plurimæ in diversis quæstionibus eruendis difficultates nascantur; nova explicatio a ICto ger. manico Schoemann proposita, ab omnibus fere interpretibus recepta, sequenda videtur: nempe tunc tertiam partem ab intestato portionis relinquendam esse, cum succedentes vel ex asse, vel semisse, vel quadrante, vel triente heredes facti essent, dimidiam vero, quoties minorem totius hereditatis partem, quam quartam, habituri fuissent. Iustinianus unum tantum casum in mente habuit, cum Novellam 18. c. 1. conciperet, in quo pro personarum numero partes fiebant. Rem plenius explicuit Schoemann, Handbuch des Civilrechts. tom. II. p. 75-83. Partes eius sustinent Francke l. c. p. 255-226. et o. Vangerow $. 475.

2) Hæc regula extra controversiam posita non est. fr. 6. §. 1. f. 25. S. 1. D. h. t. Exheredatus vel præteritus dici certe non potest is, qui heres defuncto nunquam factus esset.

3) Fr. 8. 9. 9. D. h. t. c. 6. C. eod. 4) Cod. 3, 29 (de inofficiosis donationibus). Nov. 91. c. 1. 5) Fr. 8. §. 8. D. h. t. Inde dicitur: exheredatus numerum facit ad mi. nuendam legitimam. Francke 1. c. p. 212-216.

$. 599. Relinquenda est denique debita portio absque ullo gravamine; et omnis conditio, omnis dilatio vel dies vel modus ei impositus pro non scriptis habentur '). Sed illud facere potest testator, si onus imponere velit, ut plus, quam debuisset, relinquat et gravamen in hoc imponat; quo facto si institutus vel legatarius maiorem partem capere velit, coactus est ad conditionem vel modum impositum implendum. Hæc lex a nomine interpretis illam suadentis cautela Socinii appellatur.

§. 600. Cæterum nil interest, quo modo vel titulo hæc legitimą portio relinquatur, utrum per legatum, fideicommissum, per mortis causa donationem, an hereditario aliove iure; modo integra relicta sit 2). Hinc sequitur, eum, cui illa debetur, omnia, quæ ipsi quocunque modo mortis causa relicta sunt, in legitimam portionem imputare debere, nec non id, quod inter vivos ei hac conditione donatum fuerit 3).

$. 601. Remedia ad hanc partem persequendam concessa, sunt, si minus fuerit relictum, actio ad supplendam portionem, et querela de inofficioso testamento, si omnino nil relictum sit; qua insstituta et perducta totum testamentum rescinditur, et ab intestato successioni esi locus. Denique actio de donationibus iniquis rescindendis conceditur, quando hisce substantia defuncti fuerat exhausta 4).

TIT. VIII. DE NECESSARIIS INSTITUTIONIBUS VEL EXHEREDATIO

NIBUS PRÆTERITIONIBUSQUE 5).

§. 602. Si testantes liberos vel parentes relinquunt, non sufficit, legitimam' portionem iis dari sed non observata norma a lustiniano in CXV, c. 3. et 4. jussa, nihilominus eorum testamenta non valent. Nam debent hæ personæ vel heredes institui vel ex iusta causa nominatim expressa, exheredari aut præteriri. Hac de causa ab hodiernis heredes necessarii dicuntur.

§. 603. Debent heredes institui primo loco liberi, nulla neque sexus neque gradus differentia , modo ab intestato heredes esse

1) C. 32. 36. pr. . 1. C. h. t. Nov. 18. c. 3.

2) Arg. Nov. 115. c. 3. initio Iure Romano igitur quæri non potest, an hereditatem agnoscere vel repudiare debeat is, qui legitimam petit. Hoc ex facto pendet.

3) Fr. 8. §. 6. fr. 25. pr. fr. 30. 36. D. h. t. c. 20. pr. C. 6, 20 (de collat.). c. 35. §. 2. C. h. t.

4) De hisce actionibus in libro IV. sermo erit (S. 1137–1141).

5) 1: 2, 13 (tit. cit.). D. 28, 2 (de liberis et posthumis heredibus instituend.). Cod. 6, 28. 29 (eidem tituli). Nov. 115. C. 3. 4.

potuissent; his autem non existentibus, parentes, si ex suo ordine heredes ab intestato esse potuerint 1). Nil interest, in qua parte vel re heredes scribantur, etiamsi in minima, modo hic honor, ut heredes nominentur, iis detractus non sit ?).

8. 604. Possunt autem et sub conditione institui; utique semper, si in defectum conditionis exheredentur 3); sed etiamsi exheredatio talis non fuerit adiecta, tamen sub conditione possunt ins titui, quæ in ipsorum heredum potestate est 4). ' Qui sui heredes non sunt, etiam sub casuali conditione possunt scribi, et testamentum tamdiu valet, quamdiu conditio non defecerit 5); cum autem suus heres sub tali conditione instituitur, ab initio inutile est testamentum 6).

§. 605. Si testator has personas heredes instituere noluerit, quoniam ingratæ adversus ipsum fuerant, exheredare vel præterire eas debet, adscripta in testamento ingrati animi causa , ex earum quidem numero, quas solas Iustinianus in Novella pro iustis et legitimis declaravit?).

§. 606. Exheredari nominatim debent omnes liberi, cuiuslibet gradus, qui sub potestate testatoris sunt, vel qui posthumi futuri sunt, iisque silentio præteritis testamentum cum veteri, tum constitutionum iure semper et in totum nullum est (nullitas iuris veteris). Si emancipati sunt omissi, bonorum possessio contra tabulas est admissa 8). Si parentes a liberis præteriti sint testamentum non infirmatur, dummodo iusta præteritionis causa rite fuerit expressa.

§. 607. Sin vero iusta et legitima exheredationis vel præteritionis causa non sit expressa , testamentum, quod veteri iure in his casibus validum firmumque fuisset, ex Novella CXV secundum quosdam auctores inutile est (nullitas iuris novi); secundum plurimos alios inofficiosum, et secundum mediam sententiam profitentes aliquando inofficiosum habetur, aliquando nullum; secundum alios denique interpretes totum ius vetus a lustiniano abrogatum, nec alia

1) Sui heredes et liberi a patre emancipati iure veteri instituendi sunt, reliquæ personæ iure novo. 2) Nov. 115. c. 5. pr. 3) Arg. c. 4. C. 6, 26 (de hered. instit.). 4) Fr. 4. pr. fr. 6. pr. fr. 86. pr. D. 28, 5 (de heredib, instit.). 5) Fr. 6. §. 1. D. ib. c. 7. C. eod. 6) Fr. 15. fr. 28. pr. D. 28, 7 (de condit. instit.).

7) Neque enim de omissione liberorum solenniter exheredandoru m Nov. 115. quidquam sancivit; sed quando exheredatio eorum sine legitima causa esset facta; quare veteris iuris norma immutata habenda est. Pr. §. 3. I. h. t.

8) Fr. 30. D. 28, 2 (h. t.). fr. 18. pr. D. 37, 4 (de bon. poss. C. tab.).

« PreviousContinue »