Page images
PDF

sunt'). Modus etiam heredi potest imponi vel causa institutionis indicari, quae etiamsi falsa sit, institutioni e regula non nocet2).

§. 567. Et unum vel plures usque ad infinitum, quot quis ve lit, heredes facere licet. Quo facto, si omnes perveniunt ad hereditatem, bona inter eos dividuntur. Hereditas plcrumque divisa intelligebatur apud veteres in duodecim uncias, quae assis appellatione continentur. Pluribus igitur heredibus factis, singuliin tot totius hereditatis partes instituti videbantur, quot iis unciae designata: erant; et ex asse heres solus institutus habebatur3). Si plures absque divisione facta simul instituuntur, aequis partibus heredes sunt. Idcirco ita demum partium distributio necessaria est, si nolit testator eas ex aequis partibus heredes esse 4).

§. 568. Si testator in hereditate distribuenda unciarum numerum egressus est, tot unciis, quot assignavit, hereditas consistere censetur5). Si vero ea exhausta insuper heredem nominaverit, ut hic aliquid assequatur, dupondius vel tripondius fit, h. e. duo vel tres asses computantur et distribuuntur 6). Qua de divisione sicuti de aliis, quae huc pertinent argumentis, diversae regulae in Institutionibus ac Digestis sunt propositae, quae commodius ex ipsis libris addiscuntur 7).

§. 569. Militibus circa heredis institutionem haec privilegia sunt concessa, ut et eos heredes instituere possint, cum quibus nulla est testamentifactio: ut pro parte testati et pro parte intestati decedere possint: item plura testamenta simul habere et codicillis hereditatem relinquere iis liceat8).

TIT. V. DE SUBSTITUTIONIBUS 9).

§. 570. Possunt heredes in testamento non solum ex primo gradu scribi, sed etiam ex secundo et tertio et deinceps10); ut si institutus heres non sit, sequens heres fiat, qui substitutus vocatur. Substitutio autem est vulgaris vel pupillaris.

§.571. Vulgariter ita substituimus: ut in eum casum, ubi ins titutus heres futurus non sit, alium heredem scribamus veluti: si filius meus heres non erit, Sempronius heres esto1). Interpretes huius substitutionis duas formas enumerant, directam et obliquam vel fideicommissariam; haec in eo consistit, ut heredem institutum hereditatem alii restituere iubeamus; neque haec vero substitutionibus a Romanis adnumeratur, sed fideicommissaria hereditas appellatur2).

1) Fr. 70. D. ib. 2) §. 31. I. 2, 20 (de legatis). 3) §. 4. I. k t.

4) §. 6. I. ib. 5) §. 5. I. in f. eod.

6) §. 6. 8. I. oit. fr. 13. 17. 18. D. h. t.

7) §. 9. I. h. t. fr. 34. D. ib. cfr. et Comm. meos t. III. p. 257—259.

8) Fr. 13. §. 2. D. 29, 1 (de test. militia). o. 5. C. fr. 6. 17. fr. 18. pr. fr. 19. fr. 36. pr. D. eod.

9) Inst. 2,15.16. D. 28, 6 (de vulgari et pupillari substit.). Cod. 6, 25— 26. Gai. 2. §. 174—184.

10) Pr. I. 2, 6 (de vulgari substit.). fr. 1. pr. D. h. t.

§.572. Substituere potest idem, qui etiam instituere heredem potest; et qui institui heres potest, aeque substitui potest; at substitutio non minus, quam institutio in testamento fieri debet. Et plures in unius locum possunt substitui, vel unus in plurium, vel singuli singulis, vel sibi invicem ipsi qui heredes instituti sunt3). Haec reciproca vel mutua substitutio dicitur. Nec eiusmodi sub- stitutus admittitur, nisi et ex institutione Jieres efTectus sit4). Item qui substituto substitutus est, tacite etiam instituto substitutus habetur; atque repudiante instituto heres fit, etiamsi secundo gradu scriptus ante testatorem decesserit5).

§.573. Substitui autem ita quis potest, ut heres sit, si institutus heres esse non possit; vel ut heres sit, si institutus heres esse non velit; et in utroque casu substitutum heredem fore, si institutus ex quacunque causa heres non sit, apud interpretes receptum est6).

§.574. Vis autem et potestas substitutionis haec est, ut ex secundo vel tertio gradu scriptus heres fiat, si ex priori gradu nominati heredes non sunt; et revera substitutio nihil aliud est nisi institutio sub conditione facta, qua existente, substitutus pro pure instituto haberi debet7). Substitutus ergo loco instituti succedit, huiusque portionem cum omni causa et oneribus ei iniunctis nanciscitur8). Si vero institutus hereditatem acquirit, substitutio, quasi deficiente conditione, infirmatur 9).

§. 575. Pupillaris substitutio est heredis institutio a patre filio impuberi, in ipsius potestate constituto, in eum casum facta, quo hic impubes moriturus sit; quare qui pupillariter substituit, re vera filio heredi instituto non substituit, sed ipsi impuberi mo

[ocr errors]

rituro heredem ex primo gradu scribit, vel pro hoc testamentum facit.

§. 576. Substituere pupillariter solus pater vel avus paternus impuberi suo filio possunt1), nec quidquam interest, utrum eum heredem instituant an exheredent; successor enim fit eiusmodi substitutus in universis pupilli bonis 2).

§. 577. Nepotibus eatenus tantum substituere potest avus, quatenus morte sua in patris sui potestatem recasuri non sunt. Pater autem non aliter potest substituere pupillariter, nisi et sibi here dem instituat testamento3); at nil interest eodem testamento et heredis institutio et pupillaris substitutio contineantur, an in separatis testamentis id fiat, in quo tamen casu patrem sibi prius heredem instituisse oportet4); quamvis enim revera duo sint tes tamenta, patris et filii (hoc a patre quidem factum), substitutio tamen quasi pars et sequela patris testamenti ex hoc omnem vim et effectum accipit; adeo, ut si patris testamentum non valcat, nec filii quidem valere possit5).

§. 578. Substituitur autem impuberi vel nominatim veluti Titius; aut generaliter, „ut quisquis mihi patri heres erit", quibus verbis vocantur ex substitutione, impubere filio mortuo, qui et scripti sunt heredes et exstiterunt, pro qua parte heredes facti sunt6). Item vel singulis liberis vel ii qui eorum novissimus impubes moritur, substitui potest, singulis quidem si neminem eorum intestatum decedere voluit: novissimo, si ius legitimarum hereditatum inter eos integrum servare voluerit7).

§. 579. Dum pater aut pupillariter aut vulgariter tantum filio substituat, ex constitutione Imperatoris Marci et Lucii Veri introductum est: ut licet in alterum modo casum pater substituerit, in utrumque substitutio intelligatur, sive filius heres non exstiterit, sive exstiterit et impubes decesserit. Quemadmodum enim prior casus comprehendit alterum, ita secundus extendendus est ad primum. Aliud dicendum si contraria testatoris voluntas aperta sit 8).

§. 580. Vis et effectus pupillaris substitutionis est, ut si intra pubertatem decesserit filius, substitutus heres fiat, et intestati successionem excludat. Neque solum, quae pupillus ex paterna

[ocr errors]

hereditate habuit bona ad substitutum pertinent, verum etiam ea, quae nunquam patris fuerunt, aut quae postea pupillo obvenerunt1). Non enim suis bonis pater substituit, sed impuberis. At substitutus qui et patri heres institutus est, alteram hereditatem adire, alteram omittere non potest: iuncta enim hereditas esse incipit, et aut tota adeunda est, aut tota spernenda 2).

§.581. Evanescit pupillaris substitutio, si filius ante mortem patris patria potestate liberatus sit; vel si pubes sit factus; item evacuato patris testamento 3).

§. 582. Militibus beneficia concessa sunt, si substitutionem facere velint; nam et his, qui heredes exstiterunt, possunt substituere in rebus, quas ex testamento eorum sunt consecuturi. Item et liberis suis emancipatis et puberibus in his, quae ipsis dederunt, pupillariter recte substituunt: haec inde substitutio militaris vocatur.

§. 583. Est et alia substitutio quae quasi pupillaris aut exemplaris dicitur. Introduxit eam Iustinianus, statuens: parentes liberis suis mente captis etiam puberibus heredem nominare posse, si in hoc statu morituri sint. Certam normam autem praescripsit, quam parentes observare debent, ut valeat eiusmodi substitutio 4).

Denique parentibus etiam liberis surdis et mutis substituere ex principis indulgentia concessum est5).

TIT. VI. DE ORIGINE ET PROGRESSU INSTITUTIONIS VEL EXHE

REDATIONIS NEOESSARLE ET INOFFICIOSORUM TESTA- MENTORUM 6j.

§. 584. Inter caetera quae ad testamenta ordinanda necessario requiruntur, principale ius est de liberis instituendis vel exheredandis et de legitima bonorum portione quibusdam personis relinquenda. Libera enim testandi facultas nonnullis in casibus restricta est, cognatorum propiorum in favorem, quibus certam bonorum portionem relinqui leges iubent, vel quos heredes in stitui volunt; cuius iuris origo, vis atque natura hoc loco exponendae sunt.

1) Fr. 10. §. 5. D. h. t.

2) Fr. 10. §. 2. 3. D. h. t. o. 20. C. 6, 30 (de iure deliberandi). fr. 59. D. 29, 2 (de a. vel. o. h.). Multum de vi et ambitu huius regulse disputant. Cfr. v. Vangerow §. 454.

3) Fr. 4. §. 2. fr. 41. §. 2. D. h. t. §. 8. I. h. t.

4) §. 1. I. ibid. o. 9. C. h. t. (6, 26). Multum disputant de reota huius constitutionis interpretatione. Cfr. v. Vangerow §. 456.

5) Fr. 43. pr. D. h. t.

6) Ulp. XXIV. §. 14—23. Gai. 2. §. 223. seq. Inst. 2, 13 (de «xheredatione liberor.). 2. 18 (de inoff. testamento). Nov. 115. o. 3. 4. Plurimi ICti de his soripsere, veluti Bluntschli, Entwiklung der Erbfolge gegen den letz- ten Willen. Bonn 1829. 8. W. Francke, das Becht der Notherben. Oottingen 1831. 1 vol. 8. Miihlenbruch in oontinuato GliicTtii ad Pandectas Commentario. tomis 35—38.

§. 585. Lex duodecim Tabularum nullam necessitatem testantibus imposuerat, neque heredes instituendi certas personas, neque iis quidquam in testamentis relinquendi *); quamquam liberi sub parentis potestate constituti naturali iure ad eius bona vocati esse crederentur et sui heredes dicerentur, ac patri necessario ab intestato succederent2). Cum igitur patris incerta et dubia esset voluntas, quando silentio suos heredes omitteret interpretatione inductum est, ut sui heredes aut instituendi aut exheredandi essent, neque silentio praeterire eos liceret8).

§.586. Et quidem hoc ius ita ordinatum est, ut filium suum heredem instituendum vel nominatim exheredandum esse iuberetur; eoque praeterito testamentum inutile haberetur4). Si filia sua heres vel nepotes neptesve, quos et inter ceteros exheredare sufficiebat, essent omissi, quamvis testamenta valerent, praeteritae tamen personae scriptis heredibus, perinde ac si in testamento institutae fuissent, accrescebant5).

Posthumos quoque, si sui heredes essent futuri, praeterire patri mox non licebat; quare et ipsi erant instituendi aut exheredandi, filius quidem posthumus, qui suus heres futurus esset, nominatim, reliqui posthumi vel inter caeteros, dummodo legata iis relinquerentur, ut testatorem de illis cogitasse certum esset. Omissi testamentum rumpebant agnatione6).

§. 587. Praetores, quod ius civile liberis, suis heredibus, tribuerat, idem emancipatis liberis concedebant, bonorum possessionem contra tabulas, ad evertendum patris testamentum admittentes7), qua data iudicium patris rescindebatur; dum legata coniunctis personis relicta praestanda erant8).

§. 588. Cum hoc iure patri vel parentibus libera competeret natos suos exheredandi potestas, et omnibus aliis testatoribus vel

1) Fr. 30. D. 28, 2 (h. t.).

2) Fr. 120. D. 50, 16 (de v. signif.). pr. I. 2, 22 (de lege Faloid.). fr.ll. D. 28, 2 (de liberis heredib.). fr. 7. pr. D. 48, 20 (de bonis damnator.).

3) Auctoritate iudicii oentumviralis id effectum videtur. Cio. de orat. I. 38. Valer. Maximus VII. 7.

4) Cio. l. o. Ulp. XXII. §. 16. Gai. 2. §. 2—3. pr. I. h. t. (2, 13).

5) Gai. 2. §. 124. Ulp. l. o. §. 17. 20. pr. I. oit.

6) Gai. 2. §. 130. Ulp. §. 18. 19. 21.

7) Gai. 2. §. 135. Ulp. l. o. §.23. fr.l. pr. D. 37, 4 (de bon. poss. o. tab.).

8) Dig. 37, 5 (de legatis praestandis bon. poss. o. t. petfca).

« PreviousContinue »