Page images
PDF
EPUB

sunt ?). Modus etiam heredi potest imponi vel causa institutionis indicari, quæ etiamsi falsa sit, institutioni e regula non nocet ?).

$. 567. Et unum vel plures usque ad infinitum, quot quis velit, heredes facere licet. Quo facto, si omnes perveniunt ad hereditatem, bona inter eos dividuntur. Hereditas plerumque divisa intelligebatur apud veteres in duodecim uncias, quæ assis appellatione continentur. Pluribus igitur heredibus factis, singuli in tot totius hereditatis partes instituti videbantur, quot iis unciæ designatæ erant; et ex asse heres solus institutus habebatur 3). Si plures absque divisione facta simul instituuntur, æquis partibus heredes sunt. Idcirco ita demum partium distributio necessaria est, si nolit testator eas ex æquis partibus heredes esse 4).

§. 568. Si testator in hereditate distribuenda unciarum numerum egressus est, tot unciis, quot assignavit, hereditas consistere censetur 5). Si vero ea exhausta insuper heredem nominaverit, ut hic aliquid assequatur, dupondius vel tripondius fit, h. e. duo vel tres asses computantur et distribuuntur 6). Qua de divisione sicuti de aliis, quæ huc pertinent argumentis, diversæ regulæ in Institutionibus ac Digestis sunt propositæ, quæ commodius ex ipsis libris addiscuntur ?).

g. 569. Militibus circa heredis institutionem hæc privilegia sunt concessa, ut et eos heredes instituere possint, cum quibus nulla est testamentifactio : ut pro parte testati et pro parte intestati decedere possint: item plura testamenta simul habere et codicillis hereditatem relinquere iis liceat 8).

TIT. V. DE SUBSTITUTIONIBUS 9). g. 570. Possunt heredes in testamento non solum ex primo gradu scribi, sed etiam ex secundo et tertio et deinceps 10); ut si institutus heres non sit, sequens heres fiat, qui substitutus vocatur. Substitutio autem est vulgaris vel pupillaris.

$. 571. . Vulgariter ita substituimus: ut in eum casum, ubi institutus heres futurus non sit, alium heredem scribamus veluti :

[ocr errors]

si filius meus heres non erit, Sempronius heres esto 1). Interpretes huius substitutionis duas formas enumerant, directam et obliquam vel fideicommissariam; hæc in eo consistit, ut heredem institutum hereditatem alii restituere iubeamus; neque hæc vero substitutionibus a Romanis adnumeratur, sed fideicommissaria hereditas appellatur 2).

ş. 572. Substituere potest idem, qui etiam instituere heredem potest; et qui institui heres potest, æque substitui potest; at substitutio non minus, quam institutio in testamento fieri debet. Et plures in unius locum possunt substitui, vel unus in plurium, vel singuli singulis, vel sibi invicem ipsi qui heredes instituti sunt 3). Hæc reciproca vel mutua substitutio dicitur. Nec eiusmodi substitutus admittitur, nisi et ex institutione heres effectus sit 4). Item qui substituto substitutus est, tacite etiam instituto substitutus habetur; atque repudiante instituto heres fit, etiamsi secundo gradu scriptus ante testatorem decesserit 5).

g. 573. Substitui autem ita quis potest, ut heres șit, si institutus heres esse non possit; vel ut heres sit, si institutus heres esse non velit; et in utroque casu substitutum heredem fore, si institutus ex quacunque causa heres non sit, apud interpretes receptum est 6).

§. 574. Vis autem et potestas substitutionis hæc est, ut ex secundo vel tertio gradu scriptus heres fiat, si ex priori gradu nominati heredes non sunt; et revera substitutio nihil aliud est nisi institutio sub conditione facta, qua existente, substitutus pro pure instituto haberi debet ?). Substitutus ergo loco instituti succedit, hujusque portionem cum omni causa et oneribus ei iniunctis nanciseitur 8). Si vero institutus hereditatem acquirit, substitutio, quasi deficiente conditione, infirmatur 9).

$. 575. Pupillaris substitutio est heredis institutio a patre filio impuberi, in ipsius potestate constituto, in eum casum facta, quo hic impubes moriturus sit; quare qui pupillariter substituit, revera filio heredi instituto non substituit, sed ipsi impuberi mo

1) Pr. I. cit. 2) Gai. II. 184.
3) $. 1. I. ib. fr. 36. §. 1. D. h. t.
4) Fr. 23. 45. §. 1. D. h. t.
5) Fr. 27. 41. pr. D. h. t. §. 3. I. 2, 15 (h. t.).

6) Vide Mackeldey, Lehrbuch S. 668. nota f. Westenberg, Principia h. t. §. 10. et 12. edit. Berol. p. 556. Provocant scriptores ad fr. 4. pr. D. 28, 6 (h. t.). fr. 101, D. 35, 1 (de cond.). c. 8. C. 6, 24 (de her. inst.).

7) Fr. 24. 45. §. 1. D. h. t. 8) §. 2. 3. I. ib. fr. 39. pr. fr. 41. D. ib. 9) Pr. I. 2, 16 (de pupillari substitutione). Gai. 2. §. 179-184.

rituro heredem ex primo gradu scribit, vel pro hoc testamentum facit.

§. 576. Substituere pupillariter solus pater vel avus paternus impuberi suo filio possunt 1), nec quidquam interest, utrum eum heredem instituant an exheredent; successor enim fit eiusmodi substitutus in universis pupilli bonis 2).

$. 577. Nepotibus eatenus tantum substituere potest avus, quatenus morte sua in patris sui potestatem recasuri non sunt. Pater autem non aliter potest substituere pupillariter, nisi et sibi heredem instituat testamento 3); at nil interest eodem testamento et heredis institutio et pupillaris substitutio contineantur, an in separatis testamentis id fiat, in quo tamen casu patrem sibi prius heredem instituisse oportet 4); quamvis enim revera duo sint testamenta, patris et filii (hoc a patre quidem factum), substitutio tamen quasi pars et sequela patris testamenti ex hoc omnem vim et effectum accipit; adeo, ut si patris testamentum non valeat, nec filii quidem valere possit 5).

8.578. Substituitur autem impuberi vel nominatim veluti Titius; aut generaliter, „ut quisquis mihi patri heres erit, quibus verbis vocantur ex substitutione, impubere filio mortuo, qui et scripti sunt heredes et exstiterunt, pro qua parte heredes facti sunt 6). Item vel singulis liberis vel ii qui eorum novissimus impubes' moritur, substitui potest, singulis quidem si neminem eorum intestatum decedere voluit: novissimo, si ius legitimarum hereditatum inter eos integrum servare voluerit ?).

§. 579. Dum pater aut pupillariter aut vulgariter tantum filio substituat, ex constitutione Imperatoris Marci et Lucii Veri introductum est: ut licet in alterum modo casum pater substituerit, in utrumque substitutio intelligatur, sive filius heres non exstiterit, sive exstiterit et impubes decesserit. Quemadmodum enim prior casus comprehendit alterum , ita secundus extendendus est ad primum. Aliud dicendum si contraria testatoris voluntas aperta sit 8).

$. 580. Vis et effectus pupillaris substitutionis est, ut si intra pubertatem decesserit filius, substitutus heres fiat, et intestati successionem excludat. Neque solum, quæ pupillus ex paterna

1) $. 5. I. ib. fr. 2. D. h. t. 2) §. 4. I. ib. fr. 1. 2. fr. 10. §. 5. D. ib. 3) Fr. 1. §. 3. D. ib. 4) Fr. 20. pr. §. fr. 2. §. 4. 7. D. ib. 5) S. 2. 5. I. h. t. 6 §. 7. I. h. t. 7 §. 6. I. eod.

8) Fr. 4. D. h. t. c. 4. C. eod. fr. 42. D. 29, 2 (de a. vel. o. h.). pr. I. h. t. Cicero de oratore I. 39. II. 32. Cfr. 0. Vangerow $. 451.

hereditate habuit bona ad substitutum pertinent, verum etiam ea, quæ nunquam patris fuerunt, aut quæ postea pupillo obvenerunt 1). Non enim suis bonis pater substituit, sed impuberis. At substitutus qui et patri heres institutus est, alteram hereditatem adire, alteram omittere non potest: iuncta enim hereditas esse incipit, et aut tota adeunda est, aut tota spernenda ?).

$. 581. Evanescit pupillaris substitutio, si filius ante mortem patris patria potestate liberatus sit; vel si pubes sit factus; item evacuato patris testamento 3).

§. 582. Militibus beneficia concessa sunt, si substitutionem facere velint; nam et his, qui heredes exstiterunt, possunt substituere in rebus, quas ex testamento eorum sunt consecuturi. Item et liberis suis emancipatis et puberibus in his, quæ ipsis dederunt, pupillariter recte substituunt: hæc inde substitutio militaris vocatur.

8.583. Est et alia substitutio quæ quasi pupillaris aut exemplaris dicitur. Introduxit eam Iustinianus, statuens : parentes liberis suis mente captis etiam puberibus heredem nominare posse, si in hoc statu morituri sint. Certam normam autem præscripsit, quam parentes observare debent, ut valeat eiusmodi substitutio 4).

Denique parentibus etiam liberis surdis et mutis substituere ex principis indulgentia concessum est 5).

TIT. VI. DE ORIGINE ET PROGRESSU INSTITUTIONIS VEL EXHEREDATIONIS NECESSARIÆ ET INOFFICIOSORUM TESTA

MENTORUM 6). . 584. Inter cætera quæ ad testamenta ordinanda necessario requiruntur, principale ius est de liberis instituendis vel exheredandis et de legitima bonorum portione quibusdam personis relinquenda. Libera enim testandi facultas nonnullis in casibus restricta est, cognatorum propiorum in favorem, quibus certam bonorum portionem relinqui leges iubent, vel quos heredes institui volunt; cuius iuris origo, vis atque natura hoc loco exponendæ sunt.

1) Fr. 10. §. 5. D. h. t.

2) Fr. 10. §. 2. 3. D. h. t. c. 20. C. 6, 30 (de iure deliberandi). fr. 59. D. 29, 2 (de a. vel. 0. h.). Multum de vi et ambitu huius regulæ disputant. Cfr. 0. Vangerow $. 454.

3) Fr. 4. §. 2. fr. 41. §. 2. D. h. t. §. 8. I. h. t.

4) $. 1. I. ibid. c. 9. C. h. t. (6, 26). Multum disputant de recta huius constitutionis interpretatione. Cfr. v. Vangerow S. 456.

5) Fr. 43. pr. D. h. t.

6) Ulp. XXIV. S. 14-23. Gai. 2. §. 223. seq. Inst. 2, 13 (de exhereda. tione liberor.). 2. 18 (de inoff. testamento). Nov. 115. c. 3. 4. Plurimi ICti de his scripsere, veluti Bluntschli, Entwiklung der Erbfolge gegen den letzten Willen. Bonn 1829. 8. W. Francke, das Recht der Notherben. Göttingen 1831. 1 vol. 8. Mühlenbruch in continuato Glückii ad Pandectas Commentario, tomis 35-38.

$. 585. Lex duodecim Tabularum nullam necessitatem testantibus imposuerat, neque heredes instituendi certas personas, neque iis quidquam in testamentis relinquendi 1); quamquam liberi sub parentis potestate constituti naturali iure ad eius bona vocati esse crederentur et sui heredes dicerentur, ac patri necessario ab intestato succederent ?). Cum igitur patris incerta et dubia esset voluntas, quando silentio suos heredes omitteret interpretatione inductum est, ut sui heredes aut instituendi aut exheredandi essent, neque silentio præterire eos liceret 3).

$. 586. Et quidem hoc ius ita ordinatum est, ut filium suum heredem instituendum vel nominatim exheredandum esse iuberetur; eoque præterito testamentum inutile haberetur 4). Si filia sua heres vel nepotes neptesve, quos et inter ceteros exheredare sufficiebat, essent omissi, quamvis testamenta valerent, præteritæ tamen personæ scriptis heredibus, perinde ac si in testamento institutæ fuissent, accrescebant 5).

Posthumos quoque, si sui heredes essent futuri, præterire patri mox non licebat; quare et ipsi erant instituendi aut exheredandi, filius quidem posthumus, qui suus heres futurus esset, nominatim, reliqui posthumi vel inter cæteros, dummodo legata iis relinquerentur, ut testatorem de illis cogitasse certum esset. Omissi testamentum rumpebant agnatione 6).

$. 587. Prætores, quod ius civile liberis, suis heredibus, tribueral, idem emancipatis liberis concedebant, bonorum possessionem contra tabulas, ad evertendum patris testamentum admittentes?), qua data iudicium patris rescindebatur; dum legata coniunctis personis relicta præstanda erant 8).

$.588. Cum hoc iure patri vel parentibus libera competeret natos suos exheredandi potestas, et omnibus aliis testatoribus vel

1) Fr. 30. D. 28, 2 (h. t.).

2) Fr. 120. D. 50, 16 (de v. signif.). pr. I. 2, 22 (de lege Falcid.). fr. 11. D. 28, 2 (de liberis heredib.). fr. 7. pr. D. 48, 20 (de bonis damnator.).

3) Auctoritate iudicii centumviralis id effectum videtur. Cic. de orat. I. 38. Valer. Maximus VII. 7.

4) Cic. 1. c. Ulp. XXII. §. 16. Gai. 2. S. 2-3. pr. I. h. t. (2, 13). 5) Gai. 2. S. 124. Ulp. I. c. §. 17. 20. pr. I. cit. 6) Gai. 2. §. 130. Ulp. S. 18. 19. 21. 7) Gai. 2. S. 135. Ulp. 1. c. S. 23. fr. 1. pr. D. 37, 4 (de bon. poss. C. tab.). 8) Dig. 37, 5 (de legatis præstandis bon. poss. 6. t. petita).

« PreviousContinue »