Page images
PDF

§.39. Agris colendis primi Romani operam dederunt, neque ignominiosa haec et principibus occupatio, dum cive Romano indigni habebantur sordidi operariorum quaestus. Pecuniae et artis scribendi apud eos ususl).

§. 40. Antiquissimus autem rei Romanae status hic erat. Una urbe universa civitas continebatur; unde morum ac iuris postea aequalitas et conformitas. Ordines civium patricii cum clientibus suis et plebs. Servi in singulorum dominio, sicut apud reliquos antiquitatis populos, manumissi autem civitatem acquirebant. Magna viri in mulierem in manum ei datam patrisque familias in liberos potestas, perpetua feminarum, item impuberum tutela 2), agnatorum causa constituta 3). Initio a regibus gubernabatur respublica, apud quos iurisdictio et imperium. Senatus a patribus compositus, cuius summa auctoritas; in comitiis curiatis, in quibus pa tres regnase videntur, leges (populi iussus) ferebantur.

§.41. Haec patriciorum oligarchia a Tullio rege temperabatur. Hic enim toti populo maiestatem datam voluit, prudenter ordi nata republica, censu instituto et comitiis centuriatis. Mox vero reges expulsi, libera facta respublica, ab annuis magistratibus gubernata. Summa vero exinde inter patricios plebemque contentio. Post plebis autem secessionem in montem sacrum libertas a senatu ei reddita, et sub tribunorum plebis tutela collocata est. Nunc tributa comitia ac plebiscita sequebantur, quae mox universum populum devinciebant4).

§.42. Neque vero illis publica pax ac plebis libertas satis firmata videbatur, cum patriciorum superbia et invidia, dominationem civitatis sibi vindicans, eam opprimere perpetuo laboraret. Hinc publici privatique iuris vexatio, dum lege tandem XII Tabularum totius populi iussu a Decemviris lata, mutua quasi omnium ordinum pactione, reipublicae constitutio quaedam et universi iuris firmitas et stabilitas sancirentur5). In his XII Tabulis ius civile Romanorum primum accuratius definitum, quum tamen prae ter eas maiorum mores , e quibus plurima in XII Tabulis praescripta, peraeque custodirentur. E Graecia in iis vel parum, vel nihil omnino arcessitum videtur 1), neque haec extensa est legis latio, neque totius iuris reformatio, sed magis mutua inter populi ordines conventio. Laudant veteres hanc legem2), cuius textum recentiores restituere tentaverunt8).

1) Plin. Hist. nat. 33. 13. Varro de re rust. II. 2. Columella lib. VI, initio.

2) Liv. 34. 2. Cioero pro Muraena, oap.12. 3) Gaii Inst. §§.190.

4) Liv. III. 55. VIII. 12. Dionys. Halio. XI. 45. Pomponius §.8. A. Gell. XV. 17.

5) Liv. III, 9, 31, 33, 34- Cioero de republioa II, 36. Pomponius (de orig. iuris) §. 4.

§. 43. Initio 4) civitatis Romanae populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituerat, omniaque manu a regibus gubernabantur. Postea aucta ad aliquem modum civitate ipse Romulus leges curiatas quasdam ad populum tulit. Tulerunt et sequentes reges. Quae omnes conscriptae extabant in libro Sexti Papirii, Tarquinii Superbi coaevi; qui liber ius civile Papirianum appellabatur. Exactis deinde regibus lege tribunitia omnes hae leges exoleverunt, iterumque coepit populus romanus incerto magis iure et consuetudine aliqua uti quam perlata lege, donec XII Tabulae conscriberentur.

§. 44. His legibus latis naturaliter evenit, ut interpretatio desideraretur et fori disputatio. Et ex iisdem legibus mox actiones compositae sunt, quibus inter se homines disceptarent, et institutae sunt legis actiones. Omnium autem harum et interpretandi scientia et actiones apud collegium pontificum erant, ex quibus constituebatur, quis quoquo anno praeesset privatis: et populus annis prope centum hac consuetudine usus est5).

TIT .II. DE PROGRESSU IURIS ROMANI EX EO TEMPORE, USQUE AD CICERONIS ^TATEM 6).

A. U. C. CCC. - DCL. A. ANTE CRR. CCCCL. — C.

§. 45. Post tempus duodecim Tabularum res Romanas in dies crevisse ac reipublicae statum quam maximas subisse mutationes, nemo est, qui ignoret. Tribunorum ope detracta patribus potentia, penes plebem summa respublica, aequalis omnium civium libertas esse coepit. Civitate ita constituta, strenua Romanorum in pace ac bello virtus, annuente fortuna imperii fines quotidie protulit, ut Romani sensim paulatimque ad summum potentiae et fortunae fastigium eveherentur.

1) Y.Holtius §. 15—17. (De his multum disputant). Walter I, §. 46—51II, §. 403. Maynz §. 17.

2) Cicero de oratore I, 43—44. Tusc. 3, 27. Gellius 20, 1.

3) Vide illorum indicem apud Hauboldum, Inst. iur. Rom. litt. P. I, p. 120, no.6. Celeberrima et optima restitutio est Iacobi Gothofrkdi, repetita et in Bachii hist. iurisp. romanae, p. 36—73, ed. sexta. Novo examini hanc restitutionem subiecit H. E. Dirksen, professor regiomontanus; Lipsi» 1829, in libello cui titulus: Uebersicht der bisherigen Versuche zur Herstellung des Textes der XII Tafelfragmente. Cf. Legis XII Fragmenta cum variar. lect. delectu. Edid. Car. Zell. Friburgi Brisg. 1825. 4.

4) Hsec tradit Pomponius §. 1—3.

5) Pomponius l.c. §.5.6. Gai. Inst. IV, §.11,30. Cicero proMuraena o. 12.

6) Holtius §§. 249—564. Maynz §. 18—48. Ducunt hi scriptores seoundam iur. romani aetatem ab anno 386 usque ad Augusti imperium.

§.46. Quae cum ita procederent, naturaliter evenit, ut etiam iuris civilis status mutaretur. Discordiae inter cives publicae legi bus, plebiscitis vel senatusconsultis sedatae, iura emendata, in stituta nova pro rerum ac temporum necessitate introducta, quamvis haec omnia apudRomanos propter summam eorum erga mores maiorum reverentiam sensim tantum et occulte fierent. Anno u. c. Ccclxxxvii Praetor, novus magistratus, cui summa iuris dicendi potestas committebatur, institutus 1), moxque aediles curules.

§. 47. lam quinto a. u. c. saeculo tota Italia a Romanis subacta; populis tamen victis raro iuris civilis communio civiumque romanorum iura data sunt; singulae ex iis civitates, municipia aut coloniae ius Quiritium, aut Latini nominis obtinuerunt. Urbes autem municipia facta vel colonia^ ad exemplum urbis Romae, quasi singulares respublicae suas leges propriosque magistratus habebant. Ceteri peregrinorum nomine iure gentium censebantur2).

§.48. Summum vero tum toti Italiae iuris dicendi imperium in urbe Roma penes duos praetores erat, urbanum ab a. u. c. Ccclxxxvii et peregrinum ab a. Dvh, qui ab omnibus Italiae incolis in causis gravioribus adeundi erant3). Utebantur hi magistratus et civili et gentium iure pro civium peregrinorumve ratione.

§. 49. Saeculo sexto a. u. c. et deinde septimo in longinquas regiones et omnes terrae partes Romanorum arma et imperium circumferebantur. Civitates, regna, populi libertate amissa, auctoritate senatus populique in provincias distributa 4), a magistratibus P. R. gubernabantur, qui provinciam singulari formula constitutam vel pro Consule vel pro Praetore tenebant, ius dicentes, res publicas administrantes, et militari potestate donati5). Per hos iam tum ius romanum et romana iudicia ad plurimos fere populos delata sunt.

§. 50. Eodem fere tempore post bellum sociale ex lege Iulia

1) Liv. Hist. lib. VII. Pompon. §.27.

2) Vide de municipiis Italise Aul. Gell. VI. 13. Fest. v. rauniceps. vos Sa. Vigny, Geschichte dea BSm. Bechts im Mittelalter. vol. I. p. 16 et seq. et version. Gallio. 1.1. p. 15 seq. Walter §§.301. 384.

3) Pomponius §§.27, 28. Liv. VI, 42. XIX. Epit. XIII, 35. Aul. Gell. XIII, 15. Holtius §. 250.

4) Liv. III. 6. XXI. 1. XL. 44. XXXVIII. 42. XLV. 16, 26. Fest. V. Provinc.ia. Isid. Orig- XIV. 5.

5) Liv. VIII. 23. X. 25. XXXVIII. 1. XLII. 1. XL. 36. Cicero pro lege Manilia, o. 21. Holtius §. 252—254.

I

civitas romana universae Italiae data est; quo ius romanum latissime diffusum (a. u. c. Dcljmii). In provinciis quoque liberae civitates iuris Italici permissae1).

§. 51. Quae omnia cum fierent, ius civile Romanorum maxime mutatum est. Duo erant iuris fontes diversi, gentium ius et ius civile, idque vel scriptum vel non scriptum. Ius scriptum continebatur legibus, plebiscitis et senatusconsultis. Leges universus populus, senatorio magistratu interrogante, veluti Consule, ferebat. Plebiscita a plebe, plebeio magistratu, veluti Tribuno rogante, constituebantur. Senatusconsulta senatus iussa erant2).

§. 52. Ius non scriptum autem moribus maiorum constabat vel consuetudinibus, quas tacito omnium consensu vetustas comprobaverat, aut rebus iudicatis, iure honorario et iure civili3).

§. 53. Ius honorarium apud Romanos summi est momenti. Appellatur hoc nomine ius, quod magistratus, qui honores gerunt, proposuerunt. Cum enim Praetores et jEdiles iura redderent, edicta proponere coeperunt de iis, quae certis in causis iudicaturi essent, tum ut cives hoc scirent, seque praemunirent4), cum, ut magistratus ipsi a publica reprehensione securos se praestarent. Cum res romanae crescerent, Praetor anni sui initio in albo, ubi de plano recte legi posset, edicebat, quemadmodum per annum ius dicturus esset, quod edictum perpetuae iurisdictionis causa propositum, seu perpetuum vocabatur 5). Praetor urbanus civibus, peregrinus peregrinis edixit. Edicebant autem supplendi, adiuvandi vel corrigendi iuris civilis gratia6) propter publicam utilitatem ac quemadmodum temporum rationi populique moribus et opinioni aptum id esse credebant. Quod a Praetore quodam ita semel utiliter erat constitutum, a sequente Praetore servari coeptum est, et edicti ita tralatitii facti utilitas probata, semper augebatur7). Pariter, uti Praetores, et Censores, aliique magistratus Romae et in Provinciis Propraetores vel Proconsules edicebant. Horum edictum provinciale appellatur 1). In summis honoribus hoc ho norarium et praetorium ius est habitum, et tam legibus quam ta cito populi consensu comprobatum. Constat, summam iuris romani praestantiam et utilitatem ex hoc iure, viva 2) voce iuris civilis, emanasse3).

1) Cioero in Verrem II. 49. III. 6. ad Att. VI. 2. Liv. XXXV. 46. XLV. 26. 29. De iure italico novissime peracute disputavit Car. Beveilloud, in Ephemer. sub titulo Mevue historigue du droit frangais et etranger Parisiis ediUs. 1.1. p. 341 (1855).

2) Gaii Inst. I. §. 3, 4. §. 5. Inst. h. t. Theophil. ad §. 5. Inst. h. t.

3) Cicero de Inventione, lib. II. C. 22. Orat. partit. C. 37. Ad Her. II.

4) Pomponius §. 10. „Honorarium ius dicitur quod ab honore praetoris venerat." »

5) Ascon. ad Ciceronis Orat. pro Cornelio. Fr. 7. D. 2. 1 (de iurisdiotione). Cicero in Verr. III. 14.

6) Fr. 7, §. 1. D. 1 (de iust . et iure). Theoph. ad pr. I. 3. 9.

7) Cicero in Verrem I. 45. III. 7.

§.54. lus civile strictiori sensu dicebatur id, quod propter auctoritatem prudentum observatum et receptum erat: horum enim legum et iuris interpretationes, responsa, communesque sententiac maximi aestimabantur, et in iure, in iudiciis et ubique recipiebantur.

Scientia iuris intra hoc tempus a patriciis ad plebeios transierat, quorum plurimi etmaximi iuris scientiam profitentes, summis honoribus et summa auctoritate fruebantur. Ita mox iurisconsultorum quasi ordo nascebatur, qui tum privatis, tum magistratibus de iure respondebant, cavebant, scribebant. Primus ex plebe iurisperitus, qui et primus ius publice professus est, Tiberius Coruncanius erat, cuius summa fuit fama (a. u. c. circa D). Po stea Cato Censor floruit, qui libros de iure civili scripsit. Hos multi iam secuti, in quibus potissimum tres ex Scaevolarum familia excelluerunt, quorum celeberrimum Quintum Mucium iuniorem Pontificem Maximum, Cicero iuris civilis habuit praeceptorem (a. u. c. Dclxv) 4).

TIT.III. DE PROGRESSU IURIS ROMANI USQUE AD ALEXANDRUM

SEVERUM 5).

A. V. C. DCL. — M A. CRR. C. — P. CRR. CCL.

§. 55. E Ciceronis fere aetate nova iuris civilis Romanorum historiae periodus potest deduci, quae est aetas efflorescentis et deinde perfectae Romanorum iuris disciplinae. Quod ad ius, eius fontes et elementa attinet, haec quasi stabilia et firma in suo statu permansere, cum, quae innovabantur, absolutis iuris civilis fundamentis quasi superstructa esse videantur.

1) Gai. 1. 6. Cicero de Finib. II. 22. ad Attio. VI. 1. 2) Fr.8. D. ibid.

3) Vide de hisce omnibus Hugonem, S. O. p. 414—439 et Lirri Trbs Sdicti, sive libri de origine fatftque iurisprudentiae romanse praesertim edictorum praetoris, auctore C. O. L. de Weihe, Cellis Luneburgicis, 1821. l.V. 4to

4) Pompon. §.35. Cicero pro Muraena C. 9. Holtius, Lineamenta §.268 —279. Eiusdem Commentatio, a tertia Instituti Belgici classe praemio ornata, anno 1822, edita Amstelodami. 4to.

5) Clar. Holtius tertiam iur. rom. aetatem ab Augusto ad Constantinum Mag. num ducit in Lineam. §.568 seq-, doctiss. Mayne §.49—70. ab Augusto ad Diocletianum.

« PreviousContinue »