Page images
PDF

tione. Si vero ab extraneo scriptum fuerit instrumentum, nomen suum testator subscribat, vel octavus subscriptor adhibitus eius nomine, si ipse subscribere non potest1).

§.549. Hoc testamentum testibus debet submitti ad subscribendum et signandum, ut tabulis testamenti annulum imprimant; sed nihil interest, quo annulo subsignent; utrum suo proprio an alieno, num diverso unusquisque, an eodem omnes 2).

§. 550. Si quidem voluntatem suam nemini notam fieri testa tor voluerit, consignatam vel ligatam ipsius manu vel clausam involutamve proferre scripturam potest vel cuiuslibet extranei perscriptam, declarans: ea testamentum suum contineri; quam si testes simul consignaverint, nominaque adscripserint; et ipse quoquo testator subscripserit nomen suum, validum ratumque erit3).

§. 551. Finis testamenti subscriptiones et signacula testium sunt; quae quamdiu absunt, infectum testamentum debet haberi4).

§. 552. Cum duobus pluribusve testamentis nemo decedere potest: nil vero impedit, quo minus eiusdem testamenti plura exemplaria conficiantur; dummodo omnia exemplaria secundum receptam observationem fiant, nec unum quasi testamentum sit, alterum quasi exemplum5).

§.553. Haec quidem de testamentis, quae scriptis conficiuntur. Si quis autem sine scriptis testamentum ordinare velit, sufficit, ut coram septem testibus eum videntibus voluntatem suam palam, ut exaudiri ab iis possit et intelligi, declaret, quo facto nuncupatum hoc testamentum firmum perfectumque est. Testamentum tali modo per nuncupationem factum non mutatur nec infirmatur suo robore, etiamsi postea in scripturam redactum fuerit6).

TIT. in. DE MILITARI, ALIISQUE PRIVILEGIARIIS TESTAMENTIS.

§.554. Solennitates testamentorum, de quibus adhuc diximus, nonnullis personis vel in quibusdam casibus remissae sunt per constitutiones imperatorum.

§.555. Et militibus quidem iam per Iulium Caesarem libera quocunque modo testandi facultas erat data, quae per posteriorum principum constitutiones aucta et firmata, a lustiniano quoque comprobata est. Permissum igitur est militibus, quoquo modo

[ocr errors]

scriptis testari, atque omnis scriptura vel sine ullo teste facta, qua constat militis testamentum coutineri, Grma atque rata est. Item nuncupatum vel coram duobus qualibuscunque testibus fac tum testamentum militare valet1). Quod beneficium tamen, ut militare testamentum sola voluntate perficiatur, iis tantum militibus concessum est, qui in expeditione sunt occupati, vel in castris versantur2); nam si in sedibus suis constituti sunt, tali modo iis testari non licet8); attamcn et illud admissum est, ut si mili tare vel aliud imperfectum testamentum, quod non continet vulgaria testamentorum solennia, fecerint, idque postea in expeditione vel in castris quoquo modo comprobaverint, id etiam firmum validumque debeat haberi. Item si confecto in expeditione vel castris militari testamento, intra annum miles moriatur, in sedibus suis vel missione honesta impetrata; statutum est, validum esse eius testamentum 4). Caeterum haec testandi indulgentia et aliis personis, quae cum exercitu sunt, concessa est simul atque in periculo versantes decedunt5). De aliis militaris testamenti privilegiis suis locis dispiciemus 6).

§. 556. Ruri quoque habitantibus, ubi raro litterati homines inveniuntur, beneficium in testamentis suis ordinandis concessum est; quod quidem in eo consistit, ut si septem litterati testes non inveniantur, iis liceat et coram septem illiteratis, sine scrip tura testimonium perhibentibus, testari vel si minime septem tes tes inventi fuerint, ut quinque sufficiant, utque litteratis permissum sit, pro illiteratis in his casibus subscribere 7).

§. 557. Parentes qui liberos suos eosque solos heredes instituere volunt, rite quoque testantur, si testamentum scriptis ita condant, ut, initio notato die testamenti conditi, liberorum quos instituunt, nomina manu propria scribant itemque uncias, in quibus eos heredes faciunt, non signis numerorum sed integris litteris declarandas, ut undique clarae ct indubitatae consistant8). Huiusmodi testamentum, quod secundum Iustiniani constitutionem sine scriptis fieri non potest, proprio verbo testamentum parentum inter liberos nunc vocatur et distinguendum est a simplici divi 1) Inst. 2, 11. D. 29, 1. C. 6, 21 (de militari testamento). Gai. 2. §.209.

2) Pr. §. 3. I. h. t. o. 17. C. eod.

3) Pr. I. h. t. Ulp. 23, 10. 4) §. 3. 4. I. ib.

5) Fr. 44. §. 1. D- h. t. fr. un. D. 37, 13 (de bon. poss. ex test. milit.).

6) Cf. §§. 562. 569. 582. 610. Aoouratiora de testamentis militum disce ex ipso Institutionum titulo.

7) C. 31. C. 6, 23 (de testamentis ordinandis). 8) Nov. 107. o. 1.

sione hereditatis (ab intestato relinquendae) inter liberos, a parentibus facta, quae sine ulla solennitate valet, si modo a parente ipso vel a liberis heredibus subscripta sit1).

§. 558. In eorum quoque testamentis, qui contagioso laborant morbo, lege remissum est, ut testes aegroto eo tempore iungantur vel socientur2): ab interpretibus hoc pestis tempore factum appellabatur testamentum.

§.559. In caecorum vero testamentis solennia aucta sunt; nam praeter septem testes, octavus, qui pro testatore subscribat, adhibeatur necesse est8). Surdi simul et muti scribere nescientes, si quidem certis signis, ita ut intelligantur, voluntatem suam ma nifestare possunt, venia ex principis rescripto impetrata et vulgaribus solennibus observatis, recte testantur4).

TIT. IV. DE HEREDIBUS INSTITUENDIS 5).

§.560. Postquam vidimus, qui testamenta facere possint, et quibus modis testamenta ordinari debeant, proximum est, ut de substantia testamentorum dicamus. Consistit ea vero, ut iam supra monuimus, praesertim in heredis institutione, de qua iam statim dispiciemus.

§.561. Heredes institui possunt liberi homines et servi; liberi, si quidem cives romani sint, et cum testatore habeant testamentifactionem; servi tam proprii quam alieni, proprii non solum cum libertate, sed etiam ex Iustiniani constitutione sine libertate; nam instituti liberi et heredes fiunt; alieni vero, quando eorum domino cum testatore testamentifactio est6).

§. 562. Nullam omnino testamentifactionem habent peregrini, item qui ab omni hereditaria successione excluduntur, veluti perduelliones eorumque filii, apostatae et haeretici improbiores 7), vi dua quae intra annum luctus ad secundas nuptias transiit8) nec non corpora seu collegia nulla speciali privilegio subnixa 9). Certo modo testamentifactione privantur, qui in matrimonio in cesto versantur; hi enim nec a coniuge incestuoso heredes ins titui possunt, nec a liberis eo matrimonio natis, quos et ipsi in suis testamentis heredes facere prohibentur1). Liberi quoque naturales, eorumque mater, nonnisi deficientibus legitimis liberis in solidum ab eorum patre possunt heredes institui; quodsi enim legitimos hic habeat liberos, unam modo unciam illis relinquere ei concessum est2); item nec coniux secundus, cui a coniuge binubo non plus, quam uni ex liberis prioris matrimonii, qui vel minimum accepit, relinqui potest3). Denique prohibitum est, principem litis causa heredem instituere. Milites et eos instituere possunt heredes, quibuscum iis non est testamentifactio 4).

1) Nov. 18. o. 7.

2) C. 8. C. 6, 23 (tit. oit.). De textu reote legendo vide I. Oothofredi opuscula minora, p. 634. seq. De vero constitutionis sensu multum hodieque disputant. Cfr. v. Vangerow §. 444. II. 1.

3) C. 8. C. 6, 22 (qui testam. facere poss.).

4) Fr. 6. pr. fr. 19. D. 28, 1 (qui testam. facere poss.). o. 10. C. h. t. oit

5) Fr. 2. 14. D. 28, 5. C. 6, 25 (de hered. instlt.). Clp. XXII. §. 1—13. Gai. 11. §. 185—190.

6) Pr. §. 1—3. I. h. t.

7) C. 5. §. 1. 3. C. 9, 8 (ad legem Iuliam maiestatis). c. 3. C. 1, 7 (de apostatis). o. 4. §. 2. o. 5. C. 1, 5 (de hasretiois).

8) C. 1. C. 5, 9 (de seound. nupt.).

9) C. 8. C. 6, 24 (de hered. instituendis).

§. 563. Testamentifactio in herede instituto duobus requiritur temporibus: tempore quo testamentum conditur, ut constiterit institutio, et tempore delatae hereditatis, ut effectum habeat; inter medio autem tempore ea necessaria non est. Defertur hereditas vel morte testatoris, si pure heres sit scriptus, vel, si sub conditione sit institutus, hac existente5).

Ab iis, qui testamentifactionem non habent, distinguendi sunt, qui ex testamento aliquid capere (i. e. acquirere) prohibiti sunt: nam si mortis testatoris tempore capere possunt, heredes fiunt, etiamsi conditi testamenti momento capere non poterant, ideoque etiam in tempus capiendae hereditatis institui possunt6).

§. 564. Heredis institutio olim in ipso testamenti ingressu et legis modo, i. e. verbis imperativis fieri debebat: cum totius tes tamenti caput sit7), et id tantum ius ratumque haberetur, quod testator legasset8). Sensim paulatimque 9) vero ab eo recessum est, et Iustinianus sancivit, heredis institutionem etiam medio testamento posse ordinari10), nec necessarium esse, solennia verba iuris antiqui adhiberi: nec solum utilem esse institutionem, cum testator dixerit: Titius heres esto, Titium heredem esse iubeo, vel volo: verum etiam, si his verbis usus sit, heredem instituo, item facio1), vel aliis quibuscunque, si modo per ea liqueret volun tatis intentio 2). Immo et tacite heredis persona designari potest; vel ut ad aliam scripturam v. c. ad codicillum se referat testator3). Neque tamen in conditione positi pro institutis haberi debent 4).

1) C. 6. C. 5, 5 (de incestis nuptiis).

2) C. 2. 8. C. 5, 27 (de naturalib. liberis). Nov. 89. o. 12.

3) C. 6. pr. o. 9. pr. C. 5, 9 (de secund. nupt.).

4) §. ult. I.*2, 17 (quibus mod. testam. infirm.). fr. 13. §. 2. D. 29, 2 (de test. mil.).

5) Fr. 49. §. 1. D. h. t. §. 4. I. 2, 19 (de hered. qual. et differ.).

6) Gai. II. 111. 144. 286. Ulp. 17, 1. 22, 3. fr. 62. D. h. t. Cfr. v. Vangerow, Lehrbuch §. 429.

7) Ulp. XXIV. 15. et §. 34. I. 2. 20 (de legatis). Gai. 2. §. 229. 230.

8) Propter verba legis xn Tabularum: Uti Lbgassit, ita ius esto.

9) Fr. 1. pr. D. h. t. Paul. recept. Sent. III. 6, §. 2. 10) §. 34. I. cit. o. 24. C. 6, 23 (de test. ord.).

§. 565. Debet autem certa esse testantis voluntas, i. e. debet constare, de quo cogitaverit: et quoties non apparet, qui heres institutus sit, institutio non valet5). Nomen autem exprimi necesse non est, sed sufficit, si testator heredem indubitabili signo demonstraverit, quod paene nil a nomine distat6). Immo valet institutio obiurgandi demonstratione facta, dummodo maledictum non contumeliae causa additum sit 7). Et si de persona constat, nec error in nomine, nec falsa demonstratio institutionem vitiat8); quoties autem aliumvolens, alium heredem scripsit, placet neutrum heredem esse9). Denique et alieno arbitrio permissa institutio vitiosa est, veluti, quos Titius voluerit heredes facio: veteres enim decreverant testamenta ipsa per se firma esse oportere, non ex alieno arbitrio pendere 10).

§. 566. Possunt heredis institutiones vel pure fieri vel sub conditione, sive casuali sive potestativa neque tamen sub resolutiva; ex certo die vel ad diem certum heredem instituere non licetn); eiusmodi tamen adiectio sicuti impossibilis vel prohibitae conditionis, heredis institutionem non vitiat, sed pro non scripta habetur et vitio sublato manet institutio 12). Neque conditiones, quae bonos mores offendunt, neque derisoriae in testamentis ullius sunt momenti. Captatoriae quoque heredum institutiones inutiles

1) Haec iam Gaii tempore probata erant. Cfr. eius Inst. II. §. 116. 117. Ulp. XXI.

2) C. 15. C. 6, 23 (de test. ordin.). Exempla bene multa in fontibus exstant. efr. fr. 1. §.5. 7. fr. 48. D. et o. 7. C. h. t.

3) Fr.77. D. h. t. Hodierni hanc aliquando mysticam institutionem appellant.

4) V. o. Titius ante me mortuo Gaio heres esto. Cfr. fr. 16. §.1. D. 28,6 (<U Tulg. et pupil. subst.). fr. 19. D. h. t. Quibusdam interpretibus contra ria sententia placet ob o. 1B. C. 6, 23 (tit. cit.). v. Vangerow. §. 449.

5) Fr. 62. §. 1. D. h. t. Exempla exstant in fr. 42. 43. eod.

6) Fr. 9. §. 8. fr. 48. §. 3. D. h. t. o. 5. C. 6, 23 (tit.cit.). Paul. l. e. §. 3.

7) Fr. 9. §. 8. fr. 48. §. 1. D. h. t. fr. 54. D. 30 (de leg. I.).

8) Fr. 8. §. 3. D. h. t. o. 4. C. eod. fr. 72. §. 8. D. 35, 1 (de cond. et demonst.).

9) Fr. 9. pr. D. h. t.

10) Fr. 32. pr. D. h. t. cfr. tamen fr. 68. D. eod.

11) §. 9. I. ib. fr. 34. D. h. t. fr. 20. pr. D. 20, 7 (de condit. instit.). Inde dictum illud: Semel heres, semper heres. fr.7. §.10. in f. D. 4, 4 (de min.). 12) Fr. 9. 14. 27. D. 28, 7 (de condit. instit.). §. 10. I. eod.

« PreviousContinue »