Page images
PDF
EPUB

tione. Si vero ab extraneo scriptum fuerit instrumentum, nomen suum testator subscribat, vel octavus subscriptor adhibitus eius nomine, si ipse subscribere non potest 1).

§. 549. Hoc testamentum testibus debet submitti ad subscribendum et signandum, ut tabulis testamenti annulum imprimant; sed nihil interest, quo annulo subsignent; utrum suo proprio an alieno, num diverso unusquisque, an eodem omnes 2).

§. 550. Si quidem voluntatem suam nemini notam fieri testator voluerit, consignatam vel ligatam ipsius manu vel clausam involutamve proferre scripturam potest vel cuiuslibet extranei perscriptam, declarans: ea testamentum suum contineri; quam si testes simul consignaverint, nominaque adscripserint; et ipse quoquo testator subscripserit nomen suum, validum ratumque erit3). §. 551. Finis testamenti subscriptiones et signacula testium sunt; quæ quamdiu absunt, infectum testamentum debet haberi 4).

§. 552. Cum duobus pluribusve testamentis nemo decedere potest: nil vero impedit, quo minus eiusdem testamenti plura exemplaria conficiantur; dummodo omnia exemplaria secundum receptam observationem fiant, nec unum quasi testamentum sit, alterum quasi exemplum 5).

§. 553. Hæc quidem de testamentis, quæ scriptis conficiuntur. Si quis autem sine scriptis testamentum ordinare velit, sufficit, ut coram septem testibus eum videntibus voluntatem suam palam, ut exaudiri ab iis possit et intelligi, declaret, quo facto nuncupatum hoc testamentum firmum perfectumque est. Testamentum tali modo per nuncupationem factum non mutatur nec infirmatur suo robore, etiamsi postea in scripturam redactum fuerit 6).

TIT. III. DE MILITARI, ALIISQUE PRIVILEGIARIIS TESTAMENTIS.

§. 554. Solennitates testamentorum, de quibus adhuc diximus, nonnullis personis vel in quibusdam casibus remissæ sunt per constitutiones imperatorum.

§. 555. Et militibus quidem iam per Iulium Cæsarem libera quocunque modo testandi facultas erat data, quæ per posteriorum principum constitutiones aucta et firmata, a lustiniano quoque comprobata est. Permissum igitur est militibus, quoquo modo

1) C. 28. §. 1. C. h. t. c. 21. pr. C. eod. 2) §. 5. I. ib. fr. 22. §. 2. 5. D. h. t.

4) C. 21. cit.

3) C. 21. pr. C. h. t. 5) §. 13. I. h. t. fr. 24. D. h. t. 6) §. 14. I. h. t. fr. 21. pr. D. eod. c. 21. §. 4. c. 26. C. eod.

scriptis testari, atque omnis scriptura vel sine ullo teste facta, qua constat militis testamentum contineri, firma atque rata est. Item nuncupatum vel coram duobus qualibuscunque testibus factum testamentum militare valet 1). Quod beneficium tamen, ut militare testamentum sola voluntate perficiatur, iis tantum militibus concessum est, qui in expeditione sunt occupati, vel in castris versantur 2); nam si in sedibus suis constituti sunt, tali modo iis testari non licet 3); attamen et illud admissum est, ut si militare vel aliud imperfectum testamentum, quod non continet vulgaria testamentorum solennia, fecerint, idque postea in expeditione vel in castris quoquo modo comprobaverint, id etiam firmum validumque debeat haberi. Item si confecto in expeditione vel castris militari testamento, intra annum miles moriatur, in sedibus suis vel missione honesta impetrata; statutum est, validum esse eius testamentum 4). Cæterum hæc testandi indulgentia et aliis personis, quæ cum exercitu sunt, concessa est simul atque in periculo versantes decedunt 5). De aliis militaris testamenti privilegiis suis locis dispiciemus 6).

§. 556. Ruri quoque habitantibus, ubi raro litterati homines inveniuntur, beneficium in testamentis suis ordinandis concessum est; quod quidem in eo consistit, ut si septem litterati testes non inveniantur, iis liceat et coram septem illiteratis, sine scriptura testimonium perhibentibus, testari vel si minime septem testes inventi fuerint, ut quinque sufficiant, utque litteratis permissum sit, pro illiteratis in his casibus subscribere 7).

§. 557. Parentes qui liberos suos eosque solos heredes instituere volunt, rite quoque testantur, si testamentum scriptis ita condant, ut, initio notato die testamenti conditi, liberorum quos instituunt, nomina manu propria scribant itemque uncias, in quibus eos heredes faciunt, non signis numerorum sed integris litteris declarandas, ut undique claræ et indubitatæ consistant 8). Huiusmodi testamentum, quod secundum Iustiniani constitutionem sine scriptis fieri non potest, proprio verbo testamentum parentum inter liberos nunc vocatur et distinguendum est a simplici divi

1) Inst. 2, 11. D. 29, 1. C. 6, 21 (de militari testamento). Gai. 2. §. 209. 2) Pr. §. 3. I. h. t. c. 17. C. eod.

3) Pr. I. h. t. Ulp. 23, 10.

4) §. 3. 4. I. ib.

5) Fr. 44. §. 1. D. h. t. fr. un. D. 37, 13 (de bon. poss. ex test. milit.). 6) Cf. §§. 562. 569. 582. 610. Accuratiora de testamentis militum disce

ex ipso Institutionum titulo.

7) C. 31. C. 6, 23 (de testamentis ordinandis). 8) Nov. 107. c. 1.

sione hereditatis (ab intestato relinquendæ) inter liberos, a parentibus facta, quæ sine ulla solennitate valet, si modo a parente ipso vel a liberis heredibus subscripta sit1).

§. 558. In eorum quoque testamentis, qui contagioso laborant morbo, lege remissum est, ut testes ægroto eo tempore iungantur vel socientur 2): ab interpretibus hoc pestis tempore factum appellabatur testamentum.

§. 559. In cæcorum vero testamentis solennia aucta sunt; nam præter septem testes, octavus, qui pro testatore subscribat, adhibeatur necesse est 3). Surdi simul et muti scribere nescientes, si quidem certis signis, ita ut intelligantur, voluntatem suam manifestare possunt, venia ex principis rescripto impetrata et vulgaribus solennibus observatis, recte testantur 4).

TIT. IV. DE HEREDIBUS INSTITUENDIS 5).

§. 560. Postquam vidimus, qui testamenta facere possint, et quibus modis testamenta ordinari debeant, proximum est, ut de substantia testamentorum dicamus. Consistit ea vero, ut iam supra monuimus, præsertim in heredis institutione, de qua iam statim dispiciemus.

§. 561. Heredes institui possunt liberi homines et servi; liberi, si quidem cives romani sint, et cum testatore habeant testamentifactionem; servi tam proprii quam alieni, proprii non solum cum libertate, sed etiam ex Iustiniani constitutione sine libertate; nam instituti liberi et heredes fiunt; alieni vero, quando eorum domino cum testatore testamentifactio est ).

§. 562. Nullam omnino testamentifactionem habent peregrini, item qui ab omni hereditaria successione excluduntur, veluti perduelliones eorumque filii, apostatæ et hæretici improbiores 7), vidua quæ intra annum luctus ad secundas nuptias transiit ) nec non corpora seu collegia nulla speciali privilegio subnixa 9).

1) Nov. 18. c. 7.

2) C. 8. C. 6, 23 (tit. cit.). De textu recte legendo vide I. Gothofredi opuscula minora, p. 634. seq. De vero constitutionis sensu multum hodieque disputant. Cfr. v. Vangerow §. 444. IF 1.

3) C. 8. C. 6, 22 (qui testam. facere poss.).

4) Fr. 6. pr. fr. 19. D. 28, 1 (qui testam. facere poss.). c. 10. C. h. t. cit. 5) Fr. 2. 14. D. 28, 5. C. 6, 25 (de hered. instit.). Ulp. XXII. §. 1—13. Gai. 11. §. 185-190.

6) Pr. §. 1-3. I. h. t.

7) C. 5. §. 1. 3. C. 9, 8 (ad legem Iuliam maiestatis). c. 3. C. 1, 7 (de apostatis). c. 4. §. 2. c. 5. C. 1, 5 (de hæreticis).

8) C. 1. C. 5, 9 (de secund. nupt.).

9) C. 8. C. 6, 24 (de hered. instituendis).

Certo modo testamentifactione privantur, qui in matrimonio incesto versantur; hi enim nec a coniuge incestuoso heredes institui possunt, nec a liberis eo matrimonio natis, quos et ipsi in suis testamentis heredes facere prohibentur 1). Liberi quoque naturales, eorumque mater, nonnisi deficientibus legitimis liberis in solidum ab eorum patre possunt heredes institui; quodsi enim legitimos hic habeat liberos, unam modo unciam illis relinquere ei concessum est 2); item nec coniux secundus, cui a coniuge binubo non plus, quam uni ex liberis prioris matrimonii, qui vel minimum accepit, relinqui potest 3). Denique prohibitum est, principem litis causa heredem instituere. Milites et eos instituere possunt heredes, quibuscum iis non est testamentifactio 4). §. 563. Testamentifactio in herede instituto duobus requiritur temporibus: tempore quo testamentum conditur, ut constiterit institutio, et tempore delatæ hereditatis, ut effectum habeat; intermedio autem tempore ea necessaria non est. Defertur hereditas vel morte testatoris, si pure heres sit scriptus, vel, si sub conditione sit institutus, hac existente 5).

Ab iis, qui testamentifactionem non habent, distinguendi sunt, qui ex testamento aliquid capere (i. e. acquirere) prohibiti sunt: nam si mortis testatoris tempore capere possunt, heredes fiunt, etiamsi conditi testamenti momento capere non poterant, ideoque etiam in tempus capiendæ hereditatis institui possunt 6).

§. 564. Heredis institutio olim in ipso testamenti ingressu et legis modo, i. e. verbis imperativis fieri debebat: cum totius testamenti caput sit 7), et id tantum ius ratumque haberetur, quod testator legasset 8). Sensim paulatimque 9) vero ab eo recessum est, et Iustinianus sancivit, heredis institutionem etiam medio testamento posse ordinari 10), nec necessarium esse, solennia verba iuris antiqui adhiberi: nec solum utilem esse institutionem, cum testator dixerit: Titius heres esto, Titium heredem esse iubeo, vel volo: verum etiam, si his verbis usus sit, heredem instituo, item

1) C. 6. C. 5, 5 (de incestis nuptiis).

2) C. 2. 8. C. 5, 27 (de naturalib. liberis). Nov. 89. c. 12.

3) C. 6. pr. c. 9. pr. C. 5, 9 (de secund. nupt.).

4) §. ult. I. 2, 17 (quibus mod. testam. infirm.). fr. 13. §. 2. D. 29, 2 (de test. mil.).

5) Fr. 49. §. 1. D. h. t. §. 4. I. 2, 19 (de hered. qual. et differ.).

6) Gai. II. 111. 144. 286. Ulp. 17, 1. 22, 3. fr. 62. D. h. t. Cfr. v. Vangerow, Lehrbuch §. 429.

7) Ulp. XXIV. 15. et §. 34. I. 2. 20 (de legatis). Gai. 2. §. 229. 230.

8) Propter verba legis XII Tabularum: Uti LEGASSIT, ita ius esto.

9) Fr. 1. pr. D. h. t. Paul. recept. Sent. III. 6, §. 2.

10) §. 34. I. cit. c. 24. C. 6, 23 (de test. ord.).

facio 1), vel aliis quibuscunque, si modo per ea liqueret voluntatis intentio 2). Immo et tacite heredis persona designari potest; vel ut ad aliam scripturam v. c. ad codicillum se referat testator 3). Neque tamen in conditione positi pro institutis haberit debent 4).

§. 565. Debet autem certa esse testantis voluntas, i. e. debet constare, de quo cogitaverit: et quoties non apparet, qui heres institutus sit, institutio non valet 5). Nomen autem exprimi necesse non est, sed sufficit, si testator heredem indubitabili signo demonstraverit, quod pæne nil a nomine distat 6). Immo valet institutio obiurgandi demonstratione facta, dummodo maledictum non contumeliæ causa additum sit 7). Et si de persona constat, nec error in nomine, nec falsa demonstratio institutionem vitiat 8); quoties autem alium volens, alium heredem scripsit, placet neutrum heredem esse 9). Denique et alieno arbitrio permissa institutio vitiosa est, veluti, quos Titius voluerit heredes facio: veteres enim decreverant testamenta ipsa per se firma esse oportere, non ex alieno arbitrio pendere 10).

§. 566. Possunt heredis institutiones vel pure fieri vel sub conditione, sive casuali sive potestativa neque tamen sub resolutiva; ex certo die vel ad diem certum heredem instituere non licet 11); eiusmodi tamen adiectio sicuti impossibilis vel prohibitæ conditionis, heredis institutionem non vitiat, sed pro non scripta habetur et vitio 'sublato manet institutio 12). Neque conditiones, quæ bonos mores offendunt, neque derisoriæ in testamentis ullius sunt momenti. Captatoriæ quoque heredum institutiones inutiles

1) Hæc iam Gaii tempore probata erant. Cfr. eius Inst. II. §. 116. 117. Ulp. XXI. 2) C. 15. C. 6, 23 (de test. ordin.). Exempla bene multa in fontibus exstant. cfr. fr. 1. §. 5. 7. fr. 48. D. et c. 7. C. h. t.

3) Fr.77. D. h. t. Hodierni hanc aliquando mysticam institutionem appellant. 4) V. c. Titius ante me mortuo Gaio heres esto. Cfr. fr. 16. §. 1. D. 28,6 (de vulg. et pupil. subst.). fr. 19. D. h. t. Quibusdam interpretibus contraria sententia placet ob c. 15. C. 6, 23 (tit. cit.). v. Vangerow. §. 449. 5) Fr. 62. §. 1. D. h. t. Exempla exstant in fr. 42. 43. eod.

6) Fr. 9. §. 8. fr. 48. §. 3. D. h. t. c. 5. C. 6, 23 (tit. cit.). Paul. 1. c. §. 3. 7) Fr. 9. §. 8. fr. 48. §. 1. D. h. t. fr. 54. D. 30 (de leg. I.).

8) Fr. 8. §. 3. D. h. t. c. 4. C. eod. fr. 72. §. 8. D. 35, 1 (de cond. et demonst.).

9) Fr. 9. pr. D. h. t.

10) Fr. 32. pr. D. h. t. cfr. tamen fr. 68. D. eod.

11). §. 9. I. ib. fr. 34. D. h. t. fr. 20. pr. D. 20, 7 (de condit. instit.). Inde dictum illud: Semel heres, semper heres. fr.7. §. 10. in f. D. 4; 4 (de min.). 12) Fr. 9. 14. 27. D. 28, 7 (de condit. instit.). §. 10. I. eod.

« PreviousContinue »