Page images
PDF
EPUB

sodalis, item legionibus, si miles 1), aut ecclesiæ aut monasterio, si clericus erat 2). Denique socio liberalitatis imperalis acquiritur . pars decedentis socii, qui heredes non reliquit 3).

§. 528. Singulari iure quædam personæ extra ordinem ad intestatorum hereditates admittuntur; veluti liberi naturales, is, qui misericordia motus furiosi a cognatis suis neglecti curam suscepit eumque in domum suam recepit et ad mortem usque suis sumptibus sustentavit 4), et vidua inops. ,

De extraordinaria liberorum naturalium successione iam supra (s. 508.) diximus. Sola concubina superstes non succedit.

§. 529. Ne indotatæ mulieres defunctis suis maritis divitibus in extrema egestate vivere cogantur, Iustinianus in Novellis sancivit: ut cum liberis suis, si quos reliquit, vocetur et quartam partem hereditatis capiat, si usque ad tres liberos reliquerit defunctus vel ex ipsa vel ex alio matrimonio : et partem virilem, si plures liberi inveniantur superstites 5): ita tamen, ut in illis rebus mulier solum usumfructum habeat, dominium vero liberis illis servetur, quos ex eo matrimonio habuit. Si mulier ex eo liberos non habeat, res quæ ex substantia viri ad eam veniunt, etiam dominii iure habet.

CAP. III.

DE TESTAMENTARIIS HEREDITATIBUS.

TIT. I. QUI TESTAMENTUM FACERE POSSUNT 6). §. 530. Testamentum a veteribus definitur mentis nostræ iusta sententia, de eo solenniter facta , quod quis post mortem suam fieri velit 3. Iusta vocatur, si factum sit testamentum ab eo, qui testari iure potuit, observatis solennitatibus necessariis, continens

1) C. 2. C. eod. tit. Vocantur hæc caduca legionum. Fr. 2. D. 38, 12 (de veteran. et milit. succ.).

2) C. 20. C. 1, 3 (de episcopis et clericis). Nov. 131. c. 16.
3) C. un. C. 10, 14 (si liberalitatis imperialis socius decesserit).
4) Ex Nov. 115. c. 3. §. 15. Admittitur exclusis omnibus cognatis.

5) Nov. 62. c. 6. Nov. 113. c. 5. Ex illa ei semper quarta pars bonorum mariti debetur, neque vero ultra C. libr. aureor.

6) Inst. 2, 12. D. 28, 1. C 6, 22 (qui testamenta facere possunt vel non). Gai. 2. S. 112. seq. Paul. III. 4. Ulp. XX. 10.

7) Fr. 1. D. h. t. Ulp. XX, 1. Proprie testamentum dici debet, solenne lutima voluntatis negotium, quo heres directus instituitur.

ea capita, quibus secundum legum præcepta testamenti substantia continetur. Heredis autem institutio, testamenti quasi caput et fundamentum 1), est adeo , ut nemo testari dicendus sit, nisi qui heredem instituit, nec heredem instituere possit, nisi qui testamentum condit. Testamentum inde etiam a codicillis distinguitur, in quibus hereditas neque dari, neque adimi potest 2). Quod si igitur quæramus, an valeat testamentum, imprimis animadvertere debemus, an is qui fecit testamentum, habuerit testamentifactionem : quam si habuerit, requiremus an secundum regulas iuris testatus sit 3).

Videamus modo qui testamentà facere possint, et quibus testari non sit permissum; deinde de solennitatibus testamentorum (seu forma eorum externa), tum de iis capitibus, quæ continere testamenta debent, ut valeant (forma interna); item de iis, quæ vulgo insuper in testamentis occurrunt; denique de causis ex quibus testamenta inutilia sunt, aut infirmantur.

§. 531. Testamentifactionem, h. e. testandi facultatem habent cives romani 4), patresfamiliarum, puberes, quibus plenum animi iudicium est tempore, quo testamentum conditur.

§. 532. Ex lege Cornelia testamenta eorum, qui apud hostes moriuntur, valent, si antequam capti in bello fuerint, testati sint 5).

.533. Filiis familiarum quoque testamenta facere non licet, nisi de castrensi et quasi castrensi peculio, nunquam tamen de bonis adventitiis, etiam si libera eorum illis sit administratio 6).

§. 534. Impuberes nunquam nec auctoritate tutoris testari possunt, neque rata sunt testamenta eorum, ante pubertalem confecta, etiam si puberes moriantur 3).

§. 535. Puberes vero omnes, etiam viginti quinque annis minores, recte sine curatorum consensu testantur 8). Neque vero furiosis, nec prodigis testari permissum est; attamen testamentum a furioso, antequam furere cæperat, vel in dilucido intervallo factum valet, sicut'prodigi testamentum, interdictione vetustius 9). $. 536. Qui vitio corporali aliquo laborant, veluti surdi et muti, nec non cæci testari possunt, norma, quæ per constitutiones imperatorum statuta est, observata 1).

1) §. 34. I. 2, 20 (de legatis). 2) Fr. 20. D. 28, 9 (de condit. institut.). §. 2. I. 2, 25 (de codicillis). 3) Fr. 4. D. h. t. 4) Fr. 8. D. h. t.

5) §. 5. I. h. t. fr. 12. D. h. t. fr. 16. 18. D. 49, 15 (de captivis). Est hæc fictio legis Corneliæ. Ulp. XXIII. 5. 6) Pr. I. h. t. fr. 6. pr. D. eod. Vide supra §. 371.-376. 7) 8. 1. I. h. t. Ulp. XX. 12. 15. fr. 6. 19. D. h. t. 8) Fr. 20. §. 1. D. 34, 3 (de liberatione legata).. 9) §. 1. 2. I. ibid. Ulp. XX. 13. c. 9. C. h. t. fr. 18. pr. D. ibid.

§. 537. Denique lege inveniuntur intestabiles ?), h. e. quibus in pænain delicti vel criminis detracta est testamentifactio, veluti apostatis, hæreticis improbioribus, criminis læsæ maiestatis reis, eorumque filiis , iis, qui incestas nuptias contraxerunt, de bonis quæ tum habuerunt in coniugis vel prolium incestuosorum favorem testaturis, ob carmen famosum damnatis , item et omnibus, quibus mortis pæna subeunda est 3)..

TIT. II. DE SOLENNITATIBUS TESTAMENTORUM VULGARIBUS 4).

538. Testamentorum genera initio fuere duo, alterum quod calatis comitiis, alterum, quod in procinctu fiebat 5). Iis accessit deinde tertium genus per æs et libram: quo quis patrimonium suum mancipio dabat amico, eumque rogabat, quid cuique post mortem suam dari vellet. Postquam priora genera ex usu recesserunt, hoc solum remansit: et ita primum fiebat, ut coram quinque testibus, libripende et familiæ emptore conderetur. Hic heredis loco erat, et ob id testator ei mandabat, quid post mortem suam cuique dari vellet 6). Postea vero tabulæ testamenti scribi solebant, in quibus testator voluntatem suam aperiebat, dum familiæ emptori tantum dicis gratia familia manciparetur ?).

Cum ex hac ordinatione tabulæ pars principalis testamenti haberi deberent, invaluit ut voluntatis testatoris servandæ gratia, clauderentur et a testibus signarentur.

§. 539. Ulterius autem progressi sunt Prætores: nam quoties septem signis testium signatum esset testamentum, scriptis heredibus secundum tabulas hereditatem pollicebantur, etsi forte iure civili non valeret testamentum, velut quod familia non venierit, aut nuncupationis verba testator locutus non esset 1).

1) $. 3. 4. I. eod. c. 8. C. h. t. c. 29. C. 6, 23 (de testamentis et quem. admodum). cfr. Commentarios meos, tom. III. p. 242.

2) Fr. 18. §. 1. D. 28, 1 (de testam. et quemadmod.). Novo examini hæc subiecit v. Buchholz, Civil. Abhandlungen p. 112. seq.

3) V. Vangerow $. 428. Nro. 10.

4) Fr. 1. 10. Dig. 28, 1. C. 6, 23. Ulp. et Gai. II. cit. Nov. Theoph. tit. 9. Nov. Valent. tit. 4. Spangenberg, Iuris Romani Tabulce negot. solemnium. Lipsiæ 1822. p. 60—131.

5) Accuratior horum testamentorum descriptio extat apud scriptores laudatos. cfr. Gai. 2. S. 101. et Theophilum ad §. 1. I. h. t.

6) Gai. 1. c. 2. S. 102. 103.

7) Gai. I. c. S. 104. Dicebat testator: hæc ita, ut in his tabulis cerisve scripta sunt, ita do, ita lego, ita testor, itaque vos Quirites testimonium perhibetote: et hoc dicebatur nuncupatio. cfr. Ulp. XX. 9.

Ex eo tempore duo testamentorum genera in usu fuere: alterum civile, quod quinque testibus signari solitum erat, cum solenni nuncupatione et familiæ mancipatione; alterum prætorium a septem testibus signatum: donec in desuetudinem abeuntibus nuncupatione et mancipatione, in unam formam utrumque coniungi cæperit ?). Hæc ex principum constitutionibus in eo consistebat : ut scriptum testantis non solum intrinsecus a testibus subscriberetur, verum etiam clausum in linteo vel involucris ab iis signaretur, et superscriberetur, additis singulorum testium nominibus uniuscuiusque signaculo 3).

§. 540. Novissimis temporibus præterea aliæ testandi formæ in usu esse cæperunt, nimirum per insinuationem apud magistratus, vel per oblationem testamenti principi factam: quæ testamenta hodierni testamenta publica appellare et a privatis, i. e. coram privatis celebratis, distinguere solent. Denique admonendi sumus, vulgaria testamentorum solennia quibusdam in causis aucta, in quibusdam minuta esse: quibus in casibus testamenta privilegiata appellare consueverunt.

§. 541. Testamenta igitur ab hodiernis in publica et privata distinguuntur. Illorum numero sunt testamentum principi oblatum vel atribus principis intimatum, et testamentum actis iudicis vel municipum publicatum (testamentum actis magistratus insinuatum seu iudiciale). Utrumque huius testamenti genus, præter hanc publicam formam, nullas alias sibi poscit solennitates 4).

$.542. Testamentorum autem privata auctoritate condendorum solennia hæc sunt, ut coram septem testibus, voluntas testatoris, scriptis, vel sine scriptis declaretur 5). Hi testes specialiter rogati, h. e. ad hunc actum, ut testimonium perhibeant, invitati 6)

1) Gai. 2. §. 119; id. §. 147. Ulp. XXIII. 6. §. 2. I. h. t. c. 2. C. 6, 11 (de b. poss. sec. tab.). Collat. leg. "Mosaic. XVI. 3, 1.

2) Iustinianus in §. 3. I. h. t. Quando hæc confusio testamentorum facta sit, dubium est. In occidentalibus imperii romani partibus, duo testamentorom genera per plura sæcula medii ævi adhuc fuisse usitata, probavit v. Savigny, Zeitschrift für Geschichtl. Rechtswissenschaft. tom. I. p. 78. C. 0. Müller, Lehrbuch p. 719.

3) Hæc nostris demum temporibus ex quibusdam testamentorum exemplis a doct. Marinio publicatis, innotuerunt. cfr. eius Papiri diplomatici n. 74. 75. et Savigny, Geschichte des Röm. Rechts. tom. II. p. 183. seq. et Spangenberg. 1. c. p.98. seq. Cfr. Paul. rec. Sent. IV. 6. §. 1. f. 22. §. 1. fr. 30. D. h. t.

4) C. 19. C. b. f. 5) $. 3. I. . t. . 21. C. ib. 6) Fr. 21. §. 2. D. ib.

nec vi retenti 1) et omnes simul præsentes adhiberi debent in testamento ordinando 2).

$. 543. Non tamen omnes testes adhiberi possunt, sed ii tantum, cum quibus testamentifactio est, ita nec servus nec peregrinus, neque mulier, neque qui intellectum non habere intelligitur, veluti impubes, furiosus, nec is, cui bonis interdictum est, quippe qui a furioso distare non videatur, testes idonei sunt; neque porro, quem leges iubent improbum intestabilemque 'esse, veluti ob crimen publicum damnatus 3). · §. 544. In testibus quoque non esse debet, qui in potestate testatoris est, nec is in cuius potestate testator ipse est, nec frater, cum eo sub eiusdem patris potestate constitutus. Item nec heres institutus testis habilis est, nec is quen in potestate habet, vel in cuius potestate ipse versatur, vel qui cum eo eidem potestati subiectus est 4). Legatariis tamen vel fideicommissariis testimonium denegatum non est, cum non sint iuris successores. Neque prohibentur testes esse cognati vel testatoris vel heredis futuri, neque contra ius est, si duo testes sub eadem potestate sunt vel alter sub alterius potestate constitutus est 5).

§. 345. Testium autem hæc qualitas, ut idonei sint, testamenti faciendi tantum tempore requiritur, nec testamentum vitiatur, si vel antea idoneus testis non fuerat vel post idoneus esse desiit 6).

§. 546. Omnes autem testes oportet in conspectu testatoris officio fungi?), totumque testamentum uno contextu perfici debet, h. e. nullus actus alienus testamento intermisceatur , alioquin illud vitiatur 8).

8.547. Testamentum autem potest scriptis condi, vel sine scriptis: scribi autem testamenta possunt in tabulis, in chartą membranave vel in alia materia. Sed scribendum est instrumentum certis vulgaribusque litteris , nihil autem interest, qua lingua. Solis litterarum notis vel signis testamentum scribi non debet 9).

8. 548. Testator ipse testamentum scribere potest et eiusmodi testamentum holographum, in quo testator sese ipsum sua manu scripsisse illud notavit, valet etiam absque nominis eius subscrip

[ocr errors]
« PreviousContinue »