Page images
PDF
EPUB

is, cuius de hereditate quæritur. Quod si facto testamento quisquam decesserit, per hoc tempus requiruntur, quo certum esse cæperit, nullum ex testamento heredem exstiturum, veluti quod testamentum rescissum vel destitutum fuerit ').

$. 512. Neque tamen semper is, qui proximo cognationis gradu defuncto iunctus est, legitimus heres efficitur: sed qui et ordine et gradu proximus habetur. Deferuntur enim primum hereditates secundum ordines ita, ut, qui in remotiore ordine inveniantur cognati, tum demum admittantur, cum ex priore ordine nemo supersit , etiamsi fortasse illi gradu propiores sint?). Immo aliquando in eodem ordine remotiores cognati simul cum proximis vocantur: nimirum quando liberi parentum prædefunctorum suorum in locum succedunt, eorumque partem accipiunt. Hodierni eos iure repræsentationis succedere dicunt.

Denique admonendi sumus, remotiorem ordinem non admitti, quamdiu in præcedente cognatus supersit, qui hereditatem adire possit: nam novissimo iure et ordinum et graduum successio admissa est 3).

$. 513. Si plures simul ad hereditatem perveniunt, hereditas inter eos dividitur aut pro numero personarum succedentium, quæ divisio in capita appellatur, aut pro linearum vel stirpium numero, quo facto divisio in lineas vel in stirpes fieri dicitur 4).

§. 514. Vulgo interpretes tres legitimorum heredum ordines distinguunt: cum Iustinianus in tribus Novellæ CXVIII. capitibus primum liberis, deinde de parentibus et tertio loco de cognatis ex latere iunctis locutus sit. Quoniam autem eidem ordini adnumerandi sunt omnes, qui simul sive coniunctim ad alicuius hereditatem vocantur, verior dicenda est iurisconsultorum quatuor ordines ex Novella distinguendos esse existimantium sententia. Vocantur enim primo loco liberi, deinde parentes cum fratribus vel sororibus germanis defuncti, item fratrum vel sororum prædefunctorum filii filiæque, in tertio ordine fratres et so

1) §. 6. I. 3, 2 (de leg. agn. success.). fr. 8. §. 1. fr. 2. 3.5. 6. D. 38, 16 (de suis et legit.). fr. 4. D. 38, 7 (unde legitimi). fr. 7. pr. D. 38, 6 (si tab. test. non exstab.). §. 7. I. 3, 1 (tit. cit.).

2) In hac re Iustinianus tam ius civile quam prætorium imitatus est. cfr. fr. 1. §. 9. fr. 2. §. 9. 10. 19. 20. D. 38, 16 (de suis et legit.). c. 6. C. 6, 58 (de legit. hered.).

3) $. 7. I. 3. 2 (de agn. success.).

4) Nov. 118. c. 1. 2. 3. in f. Male hodierni heredes in capita , in lineas, vel in stirpes succedere dicunt.

rores ex uno latere iuncti iunctæve eorumve liberi; et quarto demum ordine cognatorum reliquorum quisque proximus ?).

8.515. Superest ut admoneamus: perduelliones eorumque liberos, apostatas et hæreticos improbiores, et ad mortis pænam damnatos, legitimos vel propiorum suorum cognatorum heredes fieri non posse ?). Viduæ intra annum lugubrem nubentes ultra secundum gradum cognatis succedere impediuntur 3). Affinitatis successio et novissimo iure romano nulla permissa est 4).

TIT. IV. DE SINGULIS LEGITIMORUM HEREDUM ORDINIBUS.

$. 516. Primus legitimorum heredum ordo est liberorum, vel ut hodie dicunt, descendentium. Itaque si descendentes habeat is, qui intestatus moritur, cuiuscumque sunt sexus aut gradus, sive ex masculis sive ex feminis descendunt, sive sui iuris sive in potestate sunt, illi omnibus ascendentibus et, qui ex latere sunt, cognatis præponuntur). Et licet defunctus sub alterius potestate fuerit, liberi tamen eius, cuiuscunque sunt sexus aut gradus, ipsis etiam parentibus, sub quorum potestate erant, præferuntur, in illis scilicet rebus, quæ parentum non sunt, sed ipsius defuncti.

$.517. Nec in hoc ordine gradus proximitas necessario spectatur: sed cum filiis et filiabus nepotes ex præmortuo filio vel filia vocantur: qui quotquot sunt, tantam ex hereditate partem capiunt, quantam parens ipsorum, si superstes esset, accepisset. Dividitur igitur in hoc ordine hereditas in capita, si solummodo filii filiæve, vel ex eodem filio nepotes vel neptes succedunt, et in stirpes, si nepotes et neptes pluribus cum filiis filiabusve simul succedunt 6). Hoc in ordine omnes liberi adoptati admittuntur, et ad successionem matris tam legitimi quam vulgo quæsiti.

§. 518. Quod si defunctus descendentes non reliquit, in secundo ordine hæ simul personæ vocantur: parentes proximi, fratres germani et sorores germanæ liberique fratrum sororumve prædefunctorum, ex primo gradu.

1) Hinc antiqui versiculi:

Descendens omnis succedit in ordine primo
Ascendens propior, germanus filius eius,
Tunc latere ex uno iunctus, quoque filius eius;
(Hi cuncti in stirpes succedunt, in capita autem
Functi ascendentes, fratrum proles quoque sola),

Denique proximior reliquorum quisque superstes. 2) Fr. 5. §. 1. 3. C. 9, 8 (ad leg. Iul. mai.). fr. 4. §. 2. c. 29. pr. C. 1,5 (de hæreticis). c. 3. C. 1, 7 (de apostatis). c. 8. C. 6, 24 (qui testam.). Seq. 0. Vangerow, II. $. 404.

3) Nov. 22. c. 22. §. 1. 4) C. 3, 7. C. 6, 59 (de communia success.) 5) Sunt hæc fere ipsa Novellæ verba, c. 1. initio. 6) Ex eadem Novella, c. 1.

Vocantur itaque parentes (eos hodie ascendentes appellant), i. e. tam pater et mater, quam alii parentes, qui supersunt, sive masculi sive feminæ, sive suæ potestatis sive sub potestate fuit is, cui succedunt. Si plures ascendentes sunt, hi præponuntur, qui proximo gradu reperiuntur, masculi et feminæ, sive paterni sive materni sunt. Si ex eodem gradu sunt, hereditas æqualiter inter eos dividitur, ita ut dimidiam partem omnes paterni ascendentes, quotquot sint, accipiant, reliquam vero dimidiam ascendentes materni, quotcunque eos inveniri contigerit 1). Succedunt in hoc ordine et adrogator et qui plene adoptavit, nec non femina, quæ adoptavit, mater et parentes eius etiam liberis suis illegitimis et descendentibus eorum.

. 519. Quodsi cum ascendentibus inveniantur fratres vel sorores defuncto per utrumque parentem coniuncti, cum ascendentibus gradu propioribus vocantur, etsi pater aut mater sint : hereditate scilicet inter eos pro numero personarum dividenda, ut quilibet ascendentium et fratrum æqualem partem habeat. Nulla quoque differentia inter eas personas observatur: an feminæ an masculi sint, qui ad hereditatem vocantur, an per masculum, an per feminam coniungantur?), an sui iuris, an sub potestate sint.

§. 520. Liberi fratris germani vel sororis germanæ ex Novella CXVIII. cum parentibus et fratre vel sorore defuncti simul non admittuntur : immo per parentes excluduntur 3). Hoc ius autem Iustinianus in Novella CXXVII. correxit, statuendo: „Si quis moriens reliquerit quemdam ex ascendentibus et fratres, qui cum parentibus vocari possunt, alteriusque fratris præmortui liberos, ut cum ascendentibus et fratribus, prædefuncti etiam fratris liberi 4) vocentur, et tantam partem accipiant, quantam pater ipsorum accepturus fuisset, si viveret".

§. 521. In hac autem specie, si cum fratre defuncti vel sorore vel liberis eorum pater concurrit, in harum personarum parte nullum sibi usumfructum vindicare potest, quoniam pro illo usufructu partem hereditatis dominii iure hac ipsa lege ei dedit legislator 1).

1) Sunt iterum maximam partem ipsa Novellæ verba, c. 2. in med. Inter bona materna et paterna non est distinguendum: scilicet ut paterna paternis parentibus, materna maternis deferantur.

2) Ipsa Novellæ verba.

3) Cap. 3. „Si cum fratribus defuncti ascendentes etiam, ut ante diximus ad hereditatem vocantur, nullo modo ad successionem ab intestato fratris ve sororis liberos vocari permittimus.“

4) I. e. liberi fratris ex utroque parente defuncto coniuncti.

§. 522. Si nulli sunt ascendentes, soli fratres et sorores utroque latere defuncto coniuncti, item liberi eorum vocantur; et hi, quotcunque sunt, tantam ex hereditate partem capiunt, quantam parens eorum fuisset habiturus, si vixisset. Denique etsi soli inveniantur ex prædefuncto fratre germano liberi, hi omnibus aliis cognatis, ideoque et fratri sororique defuncto ex uno tantum parente coniunctis , præferuntur, licet tertio gradu sint 2). Hac autem in specie controversissimum est: utrum, si ex pluribus prædefunctis fratribus vel sororibus liberi succedunt, in capita hereditas dividenda sit, an in stirpes ? Propter silentium Iustiniani iam a Glossatorum inde ætate in utramque partem de ea re disputari solet 3).

$. 523. Non existentibus fratribus, sororibusve germanis eorum earumque filiis aut filiabus, in tertio ordine ad hereditatem vocantur fratres consanguinei et uterini et sorores consanguineæ et uterinæ, i. e. fratres et sorores qui nonnisi uno parente coniuncti sunt defuncto sive per patrem sive per matrem. Et si ex iis præmortuus forte aliquis reliquerit filios; hi perinde ut in germanorum filiis dictum est, cum Thiis suis 4) admittuntur et eandem partem ex hereditate accipiunt, quam parens eorum si viveret, accepisset 5). Iidem et reliquis cognatis præferuntur, etsi soli sint, i. e. si non simul cum patruo vel amita, avunculo vel matertera appellantur 6). Quo in casu vel sororibus ex diversis fratribus prædefunctis liberi supersint, iteruin disputatur, utrum in capita an in stirpes dividenda sit hereditas ?).

1) An hi liberi etiam in hoc ordine vocentur, si soli cuin parentibus supersint: quæstio est quam maxime dubia et controversa. Ex legum verbis eos non admitti, dicendum est. Cum in Novella 118. expressis verbis removeantur, si parentes defuncto supersint: et in Nov. 127. tum demum appellentur, quando et fratres succedunt defuncto: in reliquis casibus exclusi habendi sunt. Hoc et ultimis capitis 1. Nov. huius verbis firmatur: „Et ut brevi dicamus, quem locum illis dedimus, quando cum solis fratribus vocantur, eum quoque habere volumus, quando cum fratribus quidam ex ascendentibus vocantur.“ De casu quo fratres non sint, anteriore iure nil mutatum: ergo Novellæ 118. locus est.

2) Nov. 118. c. 3. initio.

3) Azo in capita dividendam esse hereditatem contenderat: Accursius in stirpes. Ille iuri veteri standum esse putavit, cum Iustinianus nil mutaverit. Arg. fr. 2. §. 2. D. 38, 16 (de suis et legit.). c. 14. in f. C. 6, 58. Hic eos semper in locum parentum suorum a Iustiniano admitti existimavit.

4) Ita in ipsa Novella vocantur, qui hodie oncles et tantes dicuntur, a græco Jetos. 5) Nov. 118. c. 3.

6) Arg. Nov. verb. in c. 3. Hoc autem privilegium et seq. et §. 1.

7) Idem obtinere debet: quod inter liberos plurium fratrum germanorum statui solet.

g. 524. Si defunctus neque fratres, neque fratrum liberos, ut diximus, reliquerit, omnes ex latere cognati in quarto ordine vocantur, secundum uniuscuiusque prærogativam, ut propinquiores gradu reliquis præponantur: et si plures eiusdem gradus inveniuntur, secundum personarum numerum hereditas inter eos dividitur 1).

TIT. V. DE SUCCESSIONE CONIUGUM, FISCI, ET DE IIS, QUI

SINGULARI IURE SUCCEDUNT.

§. 525. Deficientibus omnibus cognatis, hereditas coniugibus defertur per bonorum possessionem unde vir et uxor 2); quæ et constitutionibus principum confirmata est 3): neque sponsus neque, qui diverterunt coniuges, ad hanc bonorum possessionem admittuntur 4).

9.526. Si neque cognati neque vir aut uxor supersint, bona ut vacantia fisco addicuntur: dummodo intra quadriennium, ex quo certum esse cæpit, nullum successorem exstare, a fisco agnoscantur 5). Fiscus creditoribus satisfacere tenetur, sed non ultra quantitatem bonorum 6), licet inventarium non fecerit. Legata quoque in codicillis relicta eum præstare oportere dicendum est ?). Quadriennium quod bonis vacantibus nunciandis præcipitur, non ex opinione hominum, sed de substantia bonorum vacantium dinumeratur, i. e. ex quo omnes, qui ad hereditatem vocati erant, defecerunts), bona nondum nunciata vulgari præscriptione ab emptore usucapiuntur 9). Fisco bona defuncti non agnoscente, creditores mittuntur in possessionem 10).

$. 527. Aliquando bona eorum, qui sine heredibus moriuntur, non fisco sed ex privilegio corporibus quibusdam deferuntur, veluti collegiis decurionum, si defunctus decurio fuerat, vel naviculariorum, fabricensium, aut cohortalium 11), si horum collegiorum

[ocr errors]

7) Fr. 114. §. 2. D. 30 (de leg. I.). fr. 8. §. 1. D. 27, 7 (de iure Codic.). fr. 11. C. 7, 2 (de testam. manumiss.). c. 29. C. 6, 42 (de fideicomm.).

8) Fr. 10. §. 1. D. 44, 3 (de div. temp. præscript.).
9) 9. 9. I. 2, 6 (de usuc.). fr. 18. D. 41, 3 (ibid.).
10) c. 5. C. 7, 72 (de bonis auot. iudicis etc.).
11) C. 1. 4. 5. c. 6, 63 (de hero dit. decurionum et cæt.).

[ocr errors]
« PreviousContinue »